6 nunc autem melius sortitus est ministerium quanto et melioris testamenti mediator est quod in melioribus repromissionibus sanctum est

7 nam si illud prius culpa vacasset non utique secundi locus inquireretur

8 vituperans enim eos dicit ecce dies veniunt dicit Dominus et consummabo super domum Israhel et super domum Iuda testamentum novum

9 non secundum testamentum quod feci patribus eorum in die qua adprehendi manum illorum ut educerem illos de terra Aegypti quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo et ego neglexi eos dicit Dominus

10 quia hoc testamentum quod disponam domui Israhel post dies illos dicit Dominus dando leges meas in mentem eorum et in corde eorum superscribam eas et ero eis in Deum et ipsi erunt mihi in populum

11 et non docebit unusquisque proximum suum et unusquisque fratrem suum dicens cognosce Dominum quoniam omnes scient me a minore usque ad maiorem eorum

12 quia propitius ero iniquitatibus eorum et peccatorum illorum iam non memorabor

13 dicendo autem novum veteravit prius quod autem antiquatur et senescit prope interitum est

6 Nunc autem differentius sortitus est ministerium, quanto et melioris testamenti mediator est, quod in melioribus repromissionibus sancitum est.

7 Nam si illud prius culpa vacasset, non secundi locus inquireretur;

8 vituperans enim eos dicit: " Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et consummabo super domum Israel et super domum Iudae testamentum novum;

9 non secundum testamentum, quod feci patribus eorum in die, qua apprehendi manum illorum, ut educerem illos de terra Aegypti; quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo, et ego neglexi eos, dicit Dominus.

10 Quia hoc est testamentum, quod testabor domui Israel post dies illos, dicit Dominus, dando leges meas in mentem eorum, et in corde eorum superscribam eas; et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum.

11 Et non docebit unusquisque civem suum, et unusquisque fratrem suum dicens: "Cognosce Dominum"; quoniam omnes scient me, a minore usque ad maiorem eorum,

12 quia propitius ero iniquitatibus eorum et peccatorum illorum iam non memorabor ".

13 Dicendo " novum " veteravit prius; quod autem antiquatur et senescit, prope interitum est.