1 onus quod vidit Abacuc propheta

2 usquequo Domine clamabo et non exaudies vociferabor ad te vim patiens et non salvabis

3 quare ostendisti mihi iniquitatem et laborem videre praeda et iniustitia contra me et factum est iudicium et contradictio potentior

4 propter hoc lacerata est lex et non pervenit usque ad finem iudicium quia impius praevalet adversus iustum propterea egreditur iudicium perversum

5 aspicite in gentibus et videte et admiramini et obstupescite quia opus factum est in diebus vestris quod nemo credet cum narrabitur

6 quia ecce ego suscitabo Chaldeos gentem amaram et velocem ambulantem super latitudinem terrae ut possideat tabernacula non sua

7 horribilis et terribilis est ex semet ipsa iudicium et onus eius egredietur

8 leviores pardis equi eius et velociores lupis vespertinis et diffundentur equites eius equites namque eius de longe venient volabunt quasi aquila festinans ad comedendum

9 omnes ad praedam venient facies eorum ventus urens et congregabit quasi harenam captivitatem

10 et ipse de regibus triumphabit et tyranni ridiculi eius erunt ipse super omnem munitionem ridebit et conportabit aggerem et capiet eam

11 tunc mutabitur spiritus et pertransibit et corruet haec est fortitudo eius dei sui

12 numquid non tu a principio Domine Deus meus Sancte meus et non moriemur Domine in iudicium posuisti eum et fortem ut corriperes fundasti eum

13 mundi sunt oculi tui ne videas malum et respicere ad iniquitatem non poteris quare non respicis super inique agentes et taces devorante impio iustiorem se

14 et facies homines quasi pisces maris et quasi reptile non habens principem

15 totum in hamo sublevavit traxit illud in sagena sua et congregavit in rete suo super hoc laetabitur et exultabit

16 propterea immolabit sagenae suae et sacrificabit reti suo quia in ipsis incrassata est pars eius et cibus eius electus

17 propter hoc ergo expandit sagenam suam et semper interficere gentes non parcet

1 Oraculum, quod vidit Habacuc propheta.

2 Usquequo, Domine, clamabo,et non exaudis?Vociferabor ad te: " Violentia! ",et non salvas?

3 Quare ostendisti mihi iniquitatemet malitiam vides?Et vastitas et violentia est coram me,et facta est contentio, et iurgium exoritur.

4 Propter hoc languet lex,et non pervenit usque ad finem iudicium.Quia impius praevalet adversus iustum,propterea egreditur iudicium perversum.

5 " Aspicite in gentibus et videte,admiramini et obstupescite,quia opus facio in diebus vestris,quod nemo credet, cum narrabitur.

6 Quia ecce ego suscitabo Chaldaeos,gentem amaram et velocem,ambulantem super latitudinem terrae,ut possideat tabernacula non sua.

7 Horribilis et terribilis est,ex semetipsa iudicium eiuset maiestas eius egredietur.

8 Leviores pardis equi eiuset saeviores lupis deserti;et accurrunt equites eius:equites namque eius de longe venient,volabunt quasi aquilafestinans ad comedendum.

9 Omnes, ut violentiam faciant, venient,omnes facies eorum ventus urens;et congregabunt quasi arenam captivos.

10 Et ipsa reges subsannabit,tyrannis illudet;ipsa super omnem munitionem ridebitet comportabit aggerem et capiet eam.

11 Tunc ultra progrediens quasi ventus pertransibitet constituet fortitudinem suam deum suum ".

12 Numquid non tu a principio, Domine,Deus meus, sanctus meus,qui non morieris?Domine, ad iudicium posuisti eam; petra mea, ad corripiendum fundasti eam.

13 Mundi sunt oculi tui, ne videas malum;et respicere ad iniquitatem non poteris.Quare respicis super inique agentes et taces, devorante impio iustiorem se?

14 Fecisti homines quasi pisces maris,quasi reptile non habens principem super se.

15 Omnes in hamo sublevat,trahit eos in sagena suaet congregat in rete suo;super hoc laetatur et exsultat.

16 Propterea immolat sagenae suaeet sacrificat reti suo,quia in ipsis incrassata est portio eius,et cibus eius pinguis.

17 Propter hoc ergo evaginabit gladium suum semper,ut interficiat gentes sine misericordia?