1 super custodiam meam stabo et figam gradum super munitionem et contemplabor ut videam quid dicatur mihi et quid respondeam ad arguentem me
2 et respondit mihi Dominus et dixit scribe visum et explana eum super tabulas ut percurrat qui legerit eum
3 quia adhuc visus procul et apparebit in finem et non mentietur si moram fecerit expecta illum quia veniens veniet et non tardabit
4 ecce qui incredulus est non erit recta anima eius in semet ipso iustus autem in fide sua vivet
5 et quomodo vinum potantem decipit sic erit vir superbus et non decorabitur qui dilatavit quasi infernus animam suam et ipse quasi mors et non adimpletur et congregabit ad se omnes gentes et coacervabit ad se omnes populos
6 numquid non omnes isti super eum parabolam sument et loquellam enigmatum eius et dicetur vae ei qui multiplicat non sua usquequo et adgravat contra se densum lutum
7 numquid non repente consurgent qui mordeant te et suscitabuntur lacerantes te et eris in rapinam eis
8 quia tu spoliasti gentes multas spoliabunt te omnes qui reliqui fuerint de populis propter sanguinem hominis et iniquitatem terrae civitatis et omnium habitantium in ea
9 vae qui congregat avaritiam malam domui suae ut sit in excelso nidus eius et liberari se putat de manu mali
10 cogitasti confusionem domui tuae concidisti populos multos et peccavit anima tua
11 quia lapis de pariete clamabit et lignum quod inter iuncturas aedificiorum est respondebit
12 vae qui aedificat civitatem in sanguinibus et praeparat urbem in iniquitate
13 numquid non haec a Domino sunt exercituum laborabunt enim populi in multo igni et gentes in vacuum et deficient
14 quia replebitur terra ut cognoscat gloriam Domini quasi aquae operientes mare
15 vae qui potum dat amico suo mittens fel suum et inebrians ut aspiciat nuditatem eius
16 repletus est ignominia pro gloria bibe tu quoque et consopire circumdabit te calix dexterae Domini et vomitus ignominiae super gloriam tuam
17 quia iniquitas Libani operiet te et vastitas animalium deterrebit eos de sanguinibus hominis et iniquitate terrae et civitatis et omnium habitantium in ea
18 quid prodest sculptile quia sculpsit illud fictor suus conflatile et imaginem falsam quia speravit in figmento fictor eius ut faceret simulacra muta
19 vae qui dicit ligno expergiscere surge lapidi tacenti numquid ipse docere poterit ecce iste coopertus est auro et argento et omnis spiritus non est in visceribus eius
20 Dominus autem in templo sancto suo sileat a facie eius omnis terra
1 Super custodiam meam staboet consistam super speculamet contemplabor, ut videam quid dicat mihiet quid respondeat ad querelam meam.
2 Et respondit mihi Dominus et dixit: Scribe visumet explana eum super tabulas,ut percurrat, qui legerit eum.
3 Quia adhuc visus ad tempus constitutum,sed anhelat in finem et non mentietur;si moram fecerit, exspecta illum,quia veniens veniet et non tardabit.
4 Ecce languidus, in quo non est anima recta;iustus autem in fide sua vivet ".
5 Et profecto divitiae decipiunt virum superbum,et non perveniet ad finem;qui dilatat quasi infernus fauces suaset ipse quasi mors et non adimpletur:et congregat ad se omnes genteset coacervat ad se omnes populos.
6 Numquid non omnes isti super eum parabolam sumentet loquelam aenigmatum dicentes: Vae ei, qui multiplicat non sua - usquequo? Cet aggravat pignora super se! ".
7 Numquid non repente consurgent, qui mordeant te,et evigilabunt agitantes te,et eris in rapinam eis?
8 Quia tu spoliasti gentes multas,spoliabunt te omnes, qui reliqui fuerint de populis;propter sanguinem hominum et oppressionem terrae,civitatum et omnium habitantium in eis.
9 Vae, qui congregat lucrum iniustum in malum domui suae,ut ponat in excelso nidum suumet salvet se de manu mali!
10 Consilium cepisti in confusionem domui tuaeconcidendi populos multoset peccasti in animam tuam.
11 Quia lapis de pariete clamabit,et trabes de contignatione respondebit ei.
12 Vae, qui aedificat civitatem in sanguinibuset condit urbem in iniquitate!
13 Numquid non haec a Domino sunt exercituum,ut laborent populi pro igne,et gentes in vacuum fatigentur?
14 Quia replebitur terra cognitione gloriae Domini,sicut aquae operiunt mare.
15 Vae, qui potum dat amico suomittens venenum suum et inebrians eum,ut aspiciat nuditatem eius!
16 Repleris ignominia pro gloria;bibe tu quoque et denudare!Transibit ad te calix dexterae Domini,et veniet ignominia super gloriam tuam.
17 Quia vastitas Libani operiet te,et miseria animalium deterrebit tepropter sanguinem hominum et oppressionem terrae,civitatum et omnium habitantium in eis.
18 Quid prodest sculptile,quia sculpsit illud fictor suus;conflatile et oraculum mendax,quia speravit in figmento fictor eius, ut faceret simulacra muta?
19 Vae, qui dicit ligno: " Expergiscere! ", " Surge! " lapidi tacenti!Numquid ipse docere poterit?Ecce iste coopertus est auro et argento,et omnis spiritus non est in visceribus eius.
20 Dominus autem in templo sancto suo; sileat a facie eius omnis terra.