1 et egredietur virga de radice Iesse et flos de radice eius ascendet

2 et requiescet super eum spiritus Domini spiritus sapientiae et intellectus spiritus consilii et fortitudinis spiritus scientiae et pietatis

3 et replebit eum spiritus timoris Domini non secundum visionem oculorum iudicabit neque secundum auditum aurium arguet

4 sed iudicabit in iustitia pauperes et arguet in aequitate pro mansuetis terrae et percutiet terram virga oris sui et spiritu labiorum suorum interficiet impium

5 et erit iustitia cingulum lumborum eius et fides cinctorium renis eius

6 habitabit lupus cum agno et pardus cum hedo accubabit vitulus et leo et ovis simul morabuntur et puer parvulus minabit eos

7 vitulus et ursus pascentur simul requiescent catuli eorum et leo quasi bos comedet paleas

8 et delectabitur infans ab ubere super foramine aspidis et in caverna reguli qui ablactatus fuerit manum suam mittet

9 non nocebunt et non occident in universo monte sancto meo quia repleta est terra scientia Domini sicut aquae maris operientes

10 in die illa radix Iesse qui stat in signum populorum ipsum gentes deprecabuntur et erit sepulchrum eius gloriosum

11 et erit in die illa adiciet Dominus secundo manum suam ad possidendum residuum populi sui quod relinquetur ab Assyriis et ab Aegypto et a Fetros et ab Aethiopia et ab Aelam et a Sennaar et ab Emath et ab insulis maris

12 et levabit signum in nationes et congregabit profugos Israhel et dispersos Iuda colliget a quattuor plagis terrae

13 et auferetur zelus Ephraim et hostes Iuda peribunt Ephraim non aemulabitur Iudam et Iudas non pugnabit contra Ephraim

14 et volabunt in umeros Philisthim per mare simul praedabuntur filios orientis Idumea et Moab praeceptum manus eorum et filii Ammon oboedientes erunt

15 et desolabit Dominus linguam maris Aegypti et levabit manum suam super Flumen in fortitudine spiritus sui et percutiet eum in septem rivis ita ut transeant per eum calciati

16 et erit via residuo populo meo qui relinquetur ab Assyriis sicut fuit Israhel in die qua ascendit de terra Aegypti

1 Et egredietur virga de stirpe Iesse,et flos de radice eius ascendet;

2 et requiescet super eum spiritus Domini:spiritus sapientiae et intellectus,spiritus consilii et fortitudinis,spiritus scientiae et timoris Domini;

3 et deliciae eius in timore Domini.Non secundum visionem oculorum iudicabitneque secundum auditum aurium decernet;

4 sed iudicabit in iustitia paupereset decernet in aequitate pro mansuetis terrae;et percutiet terram virga oris suiet spiritu labiorum suorum interficiet impium.

5 Et erit iustitia cingulum lumborum eius,et fides cinctorium renum eius.

6 Habitabit lupus cum agno,et pardus cum haedo accubabit;vitulus et leo simul saginabuntur,et puer parvulus minabit eos.

7 Vitula et ursus pascentur,simul accubabunt catuli eorum;et leo sicut bos comedet paleas.

8 Et ludet infans ab uberesuper foramine aspidis;et in cavernam reguli,qui ablactatus fuerit, manum suam mittet.

9 Non nocebunt et non occidentin universo monte sancto meo,quia plena erit terra scientia Domini, sicut aquae mare operiunt.

10 In die illa radix Iessestat in signum populorum;ipsam gentes requirent,et erit sedes eius gloriosa.

11 Et erit in die illa: rursus extendet Dominus manum suamad possidendum residuum populi sui,quod relictum erit ab Assyria et ab Aegyptoet a Phatros et ab Aethiopiaet ab Elam et a Sennaaret ab Emath et ab insulis maris;

12 et levabit signum in nationeset congregabit profugos Israelet dispersos Iudae colliget a quattuor plagis terrae.

13 Et auferetur zelus Ephraim,et hostes Iudae abscindentur;Ephraim non aemulabitur Iudam, et Iudas non pugnabit contra Ephraim.

14 Et volabunt in umeros Philisthim ad mare,simul praedabuntur filios orientis:in Edom et Moab extendent manus suas,et filii Ammon oboedient eis.

15 Et exsiccabit Dominus linguam maris Aegyptiet levabit manum suam super flumen in fortitudine spiritus suiet percutiet illud in septem rivos,ita ut transire faciat eos calceatos.

16 Et erit via residuo populo meo,qui relinquetur ab Assyria,sicut fuit Israeli in die illa,qua ascendit de terra Aegypti.