1 et dices in illa die confitebor tibi Domine quoniam iratus es mihi conversus est furor tuus et consolatus es me

2 ecce Deus salvator meus fiducialiter agam et non timebo quia fortitudo mea et laus mea Dominus Deus et factus est mihi in salutem

3 haurietis aquas in gaudio de fontibus salvatoris

4 et dicetis in illa die confitemini Domino et invocate nomen eius notas facite in populis adinventiones eius mementote quoniam excelsum est nomen eius

5 cantate Domino quoniam magnifice fecit adnuntiate hoc in universa terra

6 exulta et lauda habitatio Sion quia magnus in medio tui Sanctus Israhel

1 Et dices in die illa: Confitebor tibi, Domine,quoniam cum iratus eras mihi,conversus est furor tuus, et consolatus es me.

2 Ecce Deus salutis meae;fiducialiter agam et non timebo,quia fortitudo mea et laus mea Dominus,et factus est mihi in salutem ".

3 Et haurietis aquas in gaudio de fontibus salutis.

4 Et dicetis in die illa: Confitemini Domino et invocate nomen eius,notas facite in populis adinventiones eius;mementote quoniam excelsum est nomen eius.

5 Cantate Domino, quoniam magnifice fecit;notum sit hoc in universa terra.

6 Exsulta et lauda, quae habitas in Sion,quia magnus in medio tui Sanctus Israel ".