1 onus Babylonis quod vidit Isaias filius Amos
2 super montem caligosum levate signum exaltate vocem levate manum et ingrediantur portas duces
3 ego mandavi sanctificatis meis et vocavi fortes meos in ira mea exultantes in gloria mea
4 vox multitudinis in montibus quasi populorum frequentium vox sonitus regum gentium congregatarum Dominus exercituum praecepit militiae belli
5 venientibus de terra procul a summitate caeli Dominus et vasa furoris eius ut disperdat omnem terram
6 ululate quia prope est dies Domini quasi vastitas a Domino veniet
7 propter hoc omnes manus dissolventur et omne cor hominis tabescet
8 et conteretur tortiones et dolores tenebunt quasi parturiens dolebunt unusquisque ad proximum suum stupebit facies conbustae vultus eorum
9 ecce dies Domini venit crudelis et indignationis plenus et irae furorisque ad ponendam terram in solitudine et peccatores eius conterendos de ea
10 quoniam stellae caeli et splendor earum non expandent lumen suum obtenebratus est sol in ortu suo et luna non splendebit in lumine suo
11 et visitabo super orbis mala et contra impios iniquitatem eorum et quiescere faciam superbiam infidelium et arrogantiam fortium humiliabo
12 pretiosior erit vir auro et homo mundo obrizo
13 super hoc caelum turbabo et movebitur terra de loco suo propter indignationem Domini exercituum et propter diem irae furoris eius
14 et erit quasi dammula fugiens et quasi ovis et non erit qui congreget unusquisque ad populum suum convertetur et singuli ad terram suam fugient
15 omnis qui inventus fuerit occidetur et omnis qui supervenerit cadet in gladio
16 infantes eorum adlident in oculis eorum diripientur domus eorum et uxores eorum violabuntur
17 ecce ego suscitabo super eos Medos qui argentum non quaerant nec aurum velint
18 sed sagittis parvulos interficiant et lactantibus uteri non misereantur et super filios non parcat oculus eorum
19 et erit Babylon illa gloriosa in regnis inclita in superbia Chaldeorum sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorram
20 non habitabitur usque in finem et non fundabitur usque ad generationem et generationem nec ponet ibi tentoria Arabs nec pastores requiescent ibi
21 sed requiescent ibi bestiae et replebuntur domus eorum draconibus et habitabunt ibi strutiones et pilosi saltabunt ibi
22 et respondebunt ibi ululae in aedibus eius et sirenae in delubris voluptatis
1 Oraculum Babylonis, quod vidit Isaias filius Amos.
2 Super montem decalvatum levate signum,exaltate vocem, levate manum,et ingrediantur portas ducum.
3 Ego mandavi sanctificatis meiset vocavi fortes meos ad iram meam,exsultantes in gloria mea.
4 Vox multitudinis in montibus quasi populi ingentis,vox sonitus regnorum gentium congregatarum.Dominus exercituum recenset militiam belli;
5 veniunt de terra procul a termino caeli,Dominus et vasa furoris eius,ut disperdat omnem terram.
6 Ululate, quia prope est dies Domini;quasi vastitas a Domino veniet.
7 Propter hoc omnes manus dissolventur,et omne cor hominis tabescet.
8 Perterrebuntur.Torsiones et dolores tenebunt eos,quasi parturiens dolebunt;unusquisque ad proximum suum stupebit:facies combustae vultus eorum.
9 Ecce dies Domini venit,crudelis et indignationis plenuset irae furorisque,ad ponendam terram in solitudinem,et peccatores eius conteret de ea.
10 Quoniam stellae caeli et sidera eiusnon expandent lumen suum;obtenebratus est sol in ortu suo,et luna non splendebit in lumine suo.
11 Et visitabo super orbem propter malaet super impios propter iniquitatem eorum;et quiescere faciam superbiam protervorumet arrogantiam fortium humiliabo.
12 Pretiosior erit vir auro,et homo mundo obryzo.
13 Super hoc caelum turbabo,et movebitur terra de loco suoin indignatione Domini exercituumet in die irae furoris eius.
14 Et erit quasi damula fugiens et quasi ovis,et non erit qui congreget;unusquisque ad populum suum convertetur,et singuli ad terram suam fugient.
15 Omnis, qui inventus fuerit, occidetur,et omnis, qui captus fuerit, cadet in gladio;
16 infantes eorum allidentur in oculis eorum,diripientur domus eorum,et uxores eorum violabuntur.
17 Ecce ego suscitabo super eos Medos,qui argentum non quaerant nec aurum velint;
18 sed arcus pueros prosternentet fructui uteri non miserebuntur.
19 Et erit Babylon, splendor regnorum,inclita superbia Chaldaeorum,sicut cum subvertit Dominus Sodomam et Gomorram.
20 Non habitabitur usque in finemet non fundabitur usque ad generationem et generationem,nec ponet ibi tentoria Arabs,nec pastores accubare facient ibi,
21 sed accubabunt ibi bestiae,et replebunt domus eorum ululae,et habitabunt ibi struthiones,et pilosi saltabunt ibi;
22 et respondebunt ibi hyaenae in aedibus eius,et thoes in delubris voluptatis.Prope est ut veniat tempus eius,et dies eius non elongabuntur.