1 onus vallis Visionis quidnam tibi quoque est quia ascendisti et tu omnis in tecta
2 clamoris plena urbs frequens civitas exultans interfecti tui non interfecti gladio nec mortui in bello
3 cuncti principes tui fugerunt simul dureque ligati sunt omnes qui inventi sunt vincti sunt pariter procul fugerunt
4 propterea dixi recedite a me amare flebo nolite incumbere ut consolemini me super vastitate filiae populi mei
5 dies enim interfectionis et conculcationis et fletuum Domino Deo exercituum in valle Visionis scrutans murum et magnificus super montem
6 et Aelam sumpsit faretram currum hominis equitis et parietem nudavit clypeus
7 et erunt electae valles tuae plenae quadrigarum et equites ponent sedes suas in porta
8 et revelabitur operimentum Iudae et videbis in die illa armamentarium domus saltus
9 et scissuras civitatis David videbitis quia multiplicatae sunt et congregastis aquas piscinae inferioris
10 et domos Hierusalem numerastis et destruxistis domos ad muniendum murum
11 et lacum fecistis inter duos muros et aquam piscinae veteris et non suspexistis ad eum qui fecerat eam et operatorem eius de longe non vidistis
12 et vocavit Dominus Deus exercituum in die illa ad fletum et ad planctum ad calvitium et ad cingulum sacci
13 et ecce gaudium et laetitia occidere vitulos et iugulare arietes comedere carnes et bibere vinum comedamus et bibamus cras enim moriemur
14 et revelata est in auribus meis Domini exercituum si dimittetur iniquitas haec vobis donec moriamini dicit Dominus Deus exercituum
15 haec dicit Dominus Deus exercituum vade ingredere ad eum qui habitat in tabernaculo ad Sobnam praepositum templi
16 quid tu hic aut quasi quis hic quia excidisti tibi hic sepulchrum excidisti in excelso memoriam diligenter in petra tabernaculum tibi
17 ecce Dominus asportari te faciet sicut asportatur gallus gallinacius et quasi amictum sic sublevabit te
18 coronans coronabit te tribulatione quasi pilam mittet te in terram latam et spatiosam ibi morieris et ibi erit currus gloriae tuae ignominia domus Domini tui
19 et expellam te de statione tua et de ministerio tuo deponam te
20 et erit in die illa vocabo servum meum Eliachim filium Helciae
21 et induam illum tunicam tuam et cingulo tuo confortabo eum et potestatem tuam dabo in manu eius et erit quasi pater habitantibus Hierusalem et domui Iuda
22 et dabo clavem domus David super umerum eius et aperiet et non erit qui claudat et claudet et non erit qui aperiat
23 et figam illum paxillum in loco fideli et erit in solium gloriae domui patris sui
24 et suspendent super eum omnem gloriam domus patris eius vasorum diversa genera omne vas parvulum a vasis craterarum usque ad omne vas musicorum
25 in die illo dicit Dominus exercituum auferetur paxillus qui fixus fuerat in loco fideli et frangetur et cadet et peribit quod pependerat in eo quia Dominus locutus est
1 Oraculum vallis Visionis.Quidnam tibi est,quia ascendisti omnis in tecta,
2 clamoris plena, urbs tumultuans,civitas exsultans?Interfecti tui non interfecti gladionec mortui in bello;
3 cuncti principes tui fugeruntsimul sine arcu capti;omnes, qui inventi sunt, capti sunt simul,procul fugerunt.
4 Propterea dixi: " Recedite a me,amare flebo;nolite incumbere, ut consolemini mesuper vastitate filiae populi mei ".
5 Dies enim confusioniset conculcationis et fletusDomino, Deo exercituum, in valle Visionis,eversio murorum et vociferatio ad montem.
6 Et Elam sumpsit pharetram,in agmine hominum equitum,et Cir nudavit clipeum.
7 Et electae valles tuaeplenae sunt quadrigarum,et equites ponunt sedes suas in porta.
8 Et revelatum est operimentum Iudae,et respexisti in die illa armamentarium domus Saltus;
9 et scissuras civitatis David vidistis,quia multiplicatae sunt;et congregastis aquas piscinae inferioris.
10 Et domos Ierusalem numerastiset destruxistis domosad muniendum murum;
11 et lacum fecistis inter duos murospro aqua piscinae veteris;sed non suspexistis ad eum, qui fecit haec,et eum, qui haec de longe formavit, non vidistis.
12 Et vocavit Dominus, Deus exercituum, in die illaad fletum et ad planctum,ad calvitium et ad cingendum saccum;
13 et ecce gaudium et laetitia,occidere boves et iugulare pecus,comedere carnes et bibere vinum: Comedamus et bibamus,cras enim moriemur ".
14 Et revelatum est in auribus meisa Domino exercituum: Certe non dimittetur iniquitas haec vobis, donec moriamini! ",dicit Dominus, Deus exercituum.
15 Haec dicit Dominus, Deus exercituum: Vade, ingredere ad procuratorem istum,ad Sobnam praepositum palatii:
16 "Quid tibi hic? Aut quis tibi hic,quia excidisti tibi hic sepulcrum?".Effodiens in excelso sepulcrum suum,excavabat in petra tabernaculum sibi.
17 Ecce Dominus vehementer proiciet te, homo,violenter te apprehendens.
18 In globum te convolvet glomerans;quasi pilam mittet tein terram latam et spatiosam:ibi morieris,et ibi erunt currus gloriae tuae,ignominia domus domini tui.
19 Et expellam te de statione tuaet de ministerio tuo deponam te.
20 Et erit in die illa:vocabo servum meum Eliachim filium Helciae
21 et induam illum tunicam tuamet cingulo tuo cingam eumet potestatem tuam dabo in manu eius;et erit in patrem habitantibus Ierusalemet domui Iudae.
22 Et dabo clavem domus Davidsuper umerum eius;et aperiet, et non erit qui claudat;et claudet, et non erit qui aperiat.
23 Et figam illum paxillum in loco securo,et erit in solium gloriae domui patris sui.
24 Et suspendent super eum omnem gloriam domus patris sui, propagines et stirpes, omne vas parvulum, a pelvibus ad amphoras.
25 In die illa, dicit Dominus exercituum, auferetur paxillus, qui fixus fuerat in loco securo, et frangetur et cadet; et peribit, quod pependerat in eo, quia Dominus locutus est ".