1 onus Tyri ululate naves maris quia vastata est domus unde venire consueverant de terra Cetthim revelatum est eis

2 tacete qui habitatis in insula negotiatio Sidonis transfretantes mare repleverunt te

3 in aquis multis semen Nili messis fluminis fruges eius et facta est negotiatio gentium

4 erubesce Sidon ait enim mare fortitudo maris dicens non parturivi et non peperi et non enutrivi iuvenes nec ad incrementum perduxi virgines

5 cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro

6 transite maria ululate qui habitatis in insula

7 numquid non haec vestra est quae gloriabatur a diebus pristinis in antiquitate sua ducent eam pedes sui longe ad peregrinandum

8 quis cogitavit hoc super Tyrum quondam coronatam cuius negotiatores principes institores eius incliti terrae

9 Dominus exercituum cogitavit hoc ut detraheret superbiam omnis gloriae et ad ignominiam deduceret universos inclitos terrae

10 transi terram tuam quasi flumen filia maris non est cingulum ultra tibi

11 manum suam extendit super mare conturbavit regna Dominus mandavit adversum Chanaan ut contereret fortes eius

12 et dixit non adicies ultra ut glorieris calumniam sustinens virgo filia Sidonis in Cetthim consurgens transfreta ibi quoque non erit requies tibi

13 ecce terra Chaldeorum talis populus non fuit Assur fundavit eam in captivitatem transduxerunt robustos eius suffoderunt domos eius posuerunt eam in ruinam

14 ululate naves maris quia devastata est fortitudo vestra

15 et erit in die illa in oblivione eris o Tyre septuaginta annis sicut dies regis unius post septuaginta autem annos erit Tyro quasi canticum meretricis

16 sume citharam circui civitatem meretrix oblivioni tradita bene cane frequenta canticum ut memoria tui sit

17 et erit post septuaginta annos visitabit Dominus Tyrum et reducet eam ad mercedes suas et rursum fornicabitur cum universis regnis terrae super faciem terrae

18 et erunt negotiatio eius et mercedes eius sanctificatae Domino non condentur neque reponentur quia his qui habitaverint coram Domino erit negotiatio eius ut manducent in saturitatem et vestiantur usque ad vetustatem

1 Oraculum Tyri.Ululate, naves Tharsis,quia vastatum est refugium vestrum;cum redirent de terra Cetthim, revelatum est eis.

2 Obstupescite, qui habitatis in insula;negotiatores Sidonistransfretantes mare repleverunt te.

3 In aquis multis semen Nili,messis fluminis fruges eius;et facta est negotiatio gentium.

4 Erubesce, Sidon, ait enim mare,fortitudo maris, dicens: Non parturivi et non peperi;et non enutrivi iuvenesnec virgines educavi ".

5 Cum auditum fuerit in Aegypto,dolebunt cum audierint de Tyro.

6 Transite ad Tharsis,ululate, qui habitatis in insula.

7 Estne vestra haec, quae gloriabatur?A diebus pristinis antiquitas eius.Ducebant eam pedes sui longead peregrinandum.

8 Quis cogitavit hocsuper Tyrum quondam coronatam,cuius negotiatores principes,institores eius incliti terrae?

9 Dominus exercituum cogitavit hoc,ut detraheret superbiam omnis gloriaeet viles faceret universos inclitos terrae.

10 Excole terram tuam sicut litus Nili,filia Tharsis, iam non est portus.

11 Manum suam extendit super mare,conturbavit regna.Dominus mandavit adversus Chanaan,ut contereret munimenta eius,

12 et dixit: " Non adicies ultra ut glorieris,violata virgo filia Sidonis;in Cetthim consurgens transfreta:ibi quoque non erit requies tibi ".

13 Ecce terra Chaldaeorum:talis populus non fuit;Assyria fundavit eam pro feris.Erexerunt turres suas;suffoderunt domos eius,posuerunt eam in ruinam.

14 Ululate, naves Tharsis,quia devastatum est praesidium vestrum.

15 Et erit in die illa: in oblivione erit Tyrus septuaginta annis, sicut dies regis unius. Post septuaginta autem annos erit Tyro iuxta canticum meretricis:

16 " Sume citharam, circui civitatem,meretrix oblivioni tradita;bene cane, frequenta canticum,ut memoria tui sit ".

17 Et erit: post septuaginta annos visitabit Dominus Tyrum, et redibit ad mercedes suas et rursum fornicabitur cum universis regnis terrae super faciem terrae.

18 Et erunt negotiatio eius et merces eius sanctificatae Domino; non condentur neque reponentur, quia his, qui habitaverint coram Domino, erit negotiatio eius, ut manducent in saturitate et vestiantur splendide.