1 ecce Dominus dissipabit terram et nudabit eam et adfliget faciem eius et disperget habitatores eius

2 et erit sicut populus sic sacerdos et sicut servus sic dominus eius sicut ancilla sic domina eius sicut emens sic ille qui vendit sicut fenerator sic is qui mutuum accipit sicut qui repetit sic qui debet

3 dissipatione dissipabitur terra et direptione praedabitur Dominus enim locutus est verbum hoc

4 luxit et defluxit terra et infirmata est defluxit orbis infirmata est altitudo populi terrae

5 et terra interfecta est ab habitatoribus suis quia transgressi sunt leges mutaverunt ius dissipaverunt foedus sempiternum

6 propter hoc maledictio vorabit terram et peccabunt habitatores eius ideoque insanient cultores eius et relinquentur homines pauci

7 luxit vindemia infirmata est vitis ingemuerunt omnes qui laetabantur corde

8 cessavit gaudium tympanorum quievit sonitus laetantium conticuit dulcedo citharae

9 cum cantico non bibent vinum amara erit potio bibentibus illam

10 adtrita est civitas vanitatis clausa est omnis domus nullo introeunte

11 clamor erit super vino in plateis deserta est omnis laetitia translatum est gaudium terrae

12 relicta est in urbe solitudo et calamitas opprimet portas

13 quia haec erunt in medio terrae in medio populorum quomodo si paucae olivae quae remanserunt excutiantur ex olea et racemi cum fuerit finita vindemia

14 hii levabunt vocem suam atque laudabunt cum glorificatus fuerit Dominus hinnient de mari

15 propter hoc in doctrinis glorificate Dominum in insulis maris nomen Domini Dei Israhel

16 a finibus terrae laudes audivimus gloriam iusti et dixi secretum meum mihi secretum meum mihi vae mihi praevaricantes praevaricati sunt et praevaricatione transgressorum praevaricati sunt

17 formido et fovea et laqueus super te qui habitator es terrae

18 et erit qui fugerit a voce formidinis cadet in foveam et qui se explicuerit de fovea tenebitur laqueo quia cataractae de excelsis apertae sunt et concutientur fundamenta terrae

19 confractione confringetur terra contritione conteretur terra commotione commovebitur terra

20 agitatione agitabitur terra sicut ebrius et auferetur quasi tabernaculum unius noctis et gravabit eam iniquitas sua et corruet et non adiciet ut resurgat

21 et erit in die illa visitabit Dominus super militiam caeli in excelso et super reges terrae qui sunt super terram

22 et congregabuntur in congregationem unius fascis in lacum et cludentur ibi in carcerem et post multos dies visitabuntur

23 et erubescet luna et confundetur sol cum regnaverit Dominus exercituum in monte Sion et in Hierusalem et in conspectu senum suorum fuerit glorificatus

1 Ecce Dominus dissipat terram et frangit eamet conturbat faciem eiuset dispergit habitatores eius.

2 Et erit sicut populus sic sacerdos,et sicut servus sic dominus eius,sicut ancilla sic domina eius,sicut emens sic ille qui vendit,sicut fenerator sic is qui mutuum accipit,sicut qui repetit sic qui debet.

3 Dissipatione dissipabitur terraet direptione praedabitur:Dominus enim locutus est verbum hoc.

4 Luget, languet terra,marcescit, languet orbis,marcescit altitudo simul cum terra.

5 Et terra infecta est sub habitatoribus suis,quia transgressi sunt leges,violaverunt mandatum,dissipaverunt foedus sempiternum.

6 Propter hoc maledictio voravit terram,et poenas exsolverunt habitatores eius;ideoque imminuti sunt cultores eius,et relicti sunt homines pauci.

7 Luget mustum,emarcuit vitis,ingemiscunt omnes, qui laetabantur corde.

8 Cessavit gaudium tympanorum,quievit sonitus laetantium,cessavit gaudium citharae;

9 cum cantico non bibent vinum,amara erit potio bibentibus illam.

10 Attrita est civitas inanitatis,clausa est omnis domus, ut nemo introeat;

11 clamor est super vino in plateis,occidit omnis laetitia,translatum est gaudium terrae.

12 Relicta est in urbe solitudo,et in ruinam confracta est porta;

13 quia haec erunt in medio terrae,in medio populorum,quomodo si olivae excutiantur,et finita vindemia colligantur racemi.

14 Hi levabunt vocem suam,laudabunt maiestatem Domini,hinnient de mari.

15 Propter hoc in regionibus lucis glorificate Dominum,in insulis maris nomen Domini, Dei Israel.

16 A finibus terrae laudes audivimus: Gloria iusto ".Et dixi: " Secretum meum mihi,secretum meum mihi.Vae mihi! ".Praevaricantes praevaricati suntet praevaricatione praevaricantium praevaricati sunt.

17 Formido et fovea et laqueus super te,habitator terrae.

18 Et erit: qui fugerit a voce formidinis, cadet in foveam;et, qui ascenderit de fovea,tenebitur laqueo,quia cataractae de excelsis apertae sunt,et concussa sunt fundamenta terrae.

19 Confractione confracta est terra,contritione contrita est terra,commotione commota est terra,

20 agitatione agitabitur terra sicut ebriuset fluctuabit quasi tabernaculum;et gravis erit super eam iniquitas eius,et corruet et non adiciet ut resurgat.

21 Et erit in die illa:visitabit Dominus super militiam caeli in excelsoet super reges terrae super terram;

22 et congregabuntur et vincientur in lacuet claudentur in carcere;et post multos dies visitabuntur.

23 Et erubescet luna, et confundetur sol,quia regnavit Dominus exercituum in monte Sion et in Ierusalemet in conspectu senum suorum glorificabitur.