1 in die illa cantabitur canticum istud in terra Iuda urbs fortitudinis nostrae salvator ponetur in ea murus et antemurale

2 aperite portas et ingrediatur gens iusta custodiens veritatem

3 vetus error abiit servabis pacem pacem quia in te speravimus

4 sperastis in Domino in saeculis aeternis in Domino Deo forti in perpetuum

5 quia incurvabit habitantes in excelso civitatem sublimem humiliabit humiliabit eam usque ad terram detrahet eam usque ad pulverem

6 conculcabit eam pes pedes pauperis gressus egenorum

7 semita iusti recta est rectus callis iusti ad ambulandum

8 et in semita iudiciorum tuorum Domine sustinuimus te nomen tuum et memoriale tuum in desiderio animae

9 anima mea desideravit te in nocte sed et spiritu meo in praecordiis meis de mane vigilabo ad te cum feceris iudicia tua in terra iustitiam discent habitatores orbis

10 misereamur impio et non discet iustitiam in terra sanctorum inique gessit et non videbit gloriam Domini

11 Domine exaltetur manus tua et non videant videant et confundantur zelantes populi et ignis hostes tuos devoret

12 Domine dabis pacem nobis omnia enim opera nostra operatus es nobis

13 Domine Deus noster possederunt nos domini absque te tantum in te recordemur nominis tui

14 morientes non vivant gigantes non resurgant propterea visitasti et contrivisti eos et perdidisti omnem memoriam eorum

15 indulsisti genti Domine indulsisti genti numquid glorificatus es elongasti omnes terminos terrae

16 Domine in angustia requisierunt te in tribulatione murmuris doctrina tua eis

17 sicut quae concipit cum adpropinquaverit ad partum dolens clamat in doloribus suis sic facti sumus a facie tua Domine

18 concepimus et quasi parturivimus et peperimus spiritum salutes non fecimus in terra ideo non ceciderunt habitatores terrae

19 vivent mortui tui interfecti mei resurgent expergiscimini et laudate qui habitatis in pulvere quia ros lucis ros tuus et terram gigantum detrahes in ruinam

20 vade populus meus intra in cubicula tua claude ostia tua super te abscondere modicum ad momentum donec pertranseat indignatio

21 ecce enim Dominus egreditur de loco suo ut visitet iniquitatem habitatoris terrae contra eum et revelabit terra sanguinem suum et non operiet ultra interfectos suos

1 In die illa cantabitur canticum istud in terra Iudae: Urbs fortis nobis in salutem;posuit muros et antemurale.

2 Aperite portas, et ingrediatur gens iusta,quae servat fidem.

3 Propositum eius est firmum;servabis pacem,quia in te speravit.

4 Sperate in Dominum in saeculis aeternis,Dominus est petra aeterna.

5 Quia evertit habitantes in excelso,civitatem sublimem humiliabit;humiliabit eam usque ad terram,detrahet eam usque ad pulverem.

6 Conculcabit eam pes, pedes pauperis,gressus egenorum.

7 Semita iusti recta est;rectum callem iusti complanas.

8 Et in semita iudiciorum tuorum, Domine, speravimus in te;ad nomen tuum et ad memoriale tuum desiderium animae.

9 Anima mea desiderat te in nocte,sed et spiritu meo in praecordiis meis te quaero.Cum resplenduerint iudicia tua in terra,iustitiam discent habitatores orbis.

10 Fit misericordia impio,non discet iustitiam;in terra probitatis inique geritet non videt maiestatem Domini.

11 Domine, exaltata est manus tua, et non vident;videant confusi zelum tuum in populum,et ignis hostium tuorum devorabit eos.

12 Domine, dabis pacem nobis;omnia enim opera nostra operatus es nobis.

13 Domine Deus noster, possederunt nos domini absque te;tantum in te recordemur nominis tui.

14 Mortui non reviviscent,defuncti non resurgent;propterea visitasti et contrivisti eos et perdidisti omnem memoriam eorum.

15 Auxisti gentem, Domine,auxisti gentem, glorificatus es;elongasti omnes terminos terrae.

16 Domine, in angustia quaesierunt te,fuderunt incantationem, castigatio tua in eis.

17 Sicut quae concipit, cum appropinquaverit ad partumdolens clamat in doloribus suis,sic facti sumus a facie tua, Domine.

18 Concepimus et parturivimus,quasi peperimus ventum.Salutes non fecimus in terra,ideo non nati sunt habitatores terrae.

19 Reviviscent mortui tui, interfecti mei resurgent.Expergiscimini et laudate, qui habitatis in pulvere,quia ros lucis ros tuus,et terra defunctos suos edet in lucem.

20 Vade, populus meus, intra in cubicula tua,claude ostia tua super te,abscondere modicum ad momentum,donec pertranseat indignatio.

21 Ecce enim Dominus egredietur de loco suo,ut visitet iniquitatem habitatoris terrae contra eum;et revelabit terra sanguinem suumet non operiet ultra interfectos suos ".