1 vae coronae superbiae ebriis Ephraim et flori decidenti gloriae exultationis eius qui erant in vertice vallis pinguissimae errantes a vino

2 ecce validus et fortis Domini sicut impetus grandinis turbo confringens sicut impetus aquarum multarum inundantium et emissarum super terram spatiosam

3 pedibus conculcabitur corona superbiae ebriorum Ephraim

4 et erit flos decidens gloriae exultationis eius qui est super verticem vallis pinguium quasi temporaneum ante maturitatem autumni quod cum aspexerit videns statim ut manu tenuerit devorabit illud

5 in die illa erit Dominus exercituum corona gloriae et sertum exultationis residuo populi sui

6 et spiritus iudicii sedenti super iudicium et fortitudo revertentibus de bello ad portam

7 verum hii quoque prae vino nescierunt et prae ebrietate erraverunt sacerdos et propheta nescierunt prae ebrietate absorti sunt a vino erraverunt in ebrietate nescierunt videntem ignoraverunt iudicium

8 omnes enim mensae repletae sunt vomitu sordiumque ita ut non esset ultra locus

9 quem docebit scientiam et quem intellegere faciet auditum ablactatos a lacte apulsos ab uberibus

10 quia manda remanda manda remanda expecta reexpecta expecta reexpecta modicum ibi modicum ibi

11 in loquella enim labii et lingua altera loquetur ad populum istum

12 cui dixit haec requies reficite lassum et hoc est meum refrigerium et noluerunt audire

13 et erit eis verbum Domini manda remanda manda remanda expecta reexpecta expecta reexpecta modicum ibi modicum ibi ut vadant et cadant retrorsum et conterantur et inlaqueentur et capiantur

14 propter hoc audite verbum Domini viri inlusores qui dominamini super populum meum qui est in Hierusalem

15 dixistis enim percussimus foedus cum morte et cum inferno fecimus pactum flagellum inundans cum transierit non veniet super nos quia posuimus mendacium spem nostram et mendacio protecti sumus

16 idcirco haec dicit Dominus Deus ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem lapidem probatum angularem pretiosum in fundamento fundatum qui crediderit non festinet

17 et ponam iudicium in pondere et iustitiam in mensura et subvertet grando spem mendacii et protectionem aquae inundabunt

18 et delebitur foedus vestrum cum morte et pactum vestrum cum inferno non stabit flagellum inundans cum transierit eritis ei in conculcationem

19 quandocumque pertransierit tollet vos quoniam mane diluculo pertransibit in die et in nocte et tantummodo sola vexatio intellectum dabit auditui

20 coangustatum est enim stratum ita ut alter decidat et pallium breve utrumque operire non potest

21 sicut enim in monte Divisionum stabit Dominus sicut in valle quae est in Gabao irascetur ut faciat opus suum alienum opus eius ut operetur opus suum peregrinum est opus ab eo

22 et nunc nolite inludere ne forte constringantur vincula vestra consummationem enim et adbreviationem audivi a Domino Deo exercituum super universam terram

23 auribus percipite et audite vocem meam adtendite et audite eloquium meum

24 numquid tota die arabit arans ut serat proscindet et sariet humum suam

25 nonne cum adaequaverit faciem eius seret gith et cyminum sparget et ponet triticum per ordinem et hordeum et milium et viciam in finibus suis

26 et erudiet eum illud in iudicio Deus suus docebit eum illud

27 non enim in serris triturabitur gith nec rota plaustri super cyminum circumiet sed in virga excutietur gith et cyminum in baculo

28 panis autem comminuetur verum non in perpetuum triturans triturabit illum neque vexabit eum rota plaustri nec in ungulis suis comminuet eum

29 et hoc a Domino Deo exercituum exivit ut mirabile faceret consilium et magnificaret iustitiam

1 Vae coronae superbiae ebriorum Ephraimet flori decidenti gloriae maiestatis eius,qui erant in vertice vallis pinguissimae,errantes a vino!

2 Ecce validus et fortis Dominosicut impetus grandinis, turbo confringens,sicut impetus aquarum multarum inundantium,et deiciet in terram violenter.

3 Pedibus conculcabiturcorona superbiae ebriorum Ephraim;

4 et erit flos decidens gloriae maiestatis eius,qui est super verticem vallis pinguium,quasi ficus praecox ante messem,quam quis, ut viderit,manu statim arreptam devorabit.

5 In die illa erit Dominus exercituumcorona gloriaeet sertum maiestatisresiduo populi sui

6 et spiritus iudiciisedenti ad iudicandumet fortitudovertentibus proelium usque ad portam.

7 Verum hi quoque prae vino vacillantet prae ebrietate nutant;sacerdos et propheta vacillant prae ebrietate,absorpti sunt a vino,nutant in ebrietate,vacillant in visione,fluctuant in iudicio.

8 Omnes enim mensae repletae sunt vomitu sordiumque,ita ut non esset ultra locus.

9 Quem docebit scientiam?Et quem intellegere faciet auditum?Ablactatos a lacte,avulsos ab uberibus.

10 Etenim praeceptum ad praeceptum, praeceptum ad praeceptum,regula ad regulam, regula ad regulam,modicum ibi, modicum ibi.

11 Balbis enim labiis et lingua alteraloquetur ad populum istum,

12 cui dixerat: " Haec requies, reficite lassum;et hoc est refrigerium ".Et noluerunt audire.

13 Et erit eis verbum Domini: Praeceptum ad praeceptum, praeceptum ad praeceptum,regula ad regulam, regula ad regulam,modicum ibi, modicum ibi ",ut vadant et cadant retrorsum et conteranturet illaqueentur et capiantur.

14 Propter hoc audite verbum Domini,viri illusores, qui dominamini super populum meum,qui est in Ierusalem.

15 Dixistis enim: " Percussimus foedus cum morteet cum inferno fecimus pactum;flagellum inundans cum transierit,non veniet super nos,quia posuimus mendacium spem nostramet in fallacia absconditi sumus ".

16 Idcirco haec dicit Dominus Deus: Ecce ego fundamentum ponam in Sion, lapidem,lapidem probatum, angularem, pretiosum, fundatum;qui crediderit, non turbabitur.

17 Et ponam iudicium tamquam normamet iustitiam tamquam perpendiculum;et subvertet grando spem mendacii,et latibulum aquae inundabunt.

18 Et delebitur foedus vestrum cum morte,et pactum vestrum cum inferno non stabit;flagellum inundans cum transierit,eritis ei in conculcationem.

19 Quandocumque pertransierit, tollet vos;quoniam mane diluculo pertransibit,in die et in nocte,et erit tantummodo horrendum intellegere auditum ".

20 Coangustatum est enim stratum, ut quis se extendat,et pallium brevius, ut quis se operire possit.

21 Sicut enim in monte Pharasim stabit Dominus,sicut in valle, quae est in Gabaon, irascetur,ut faciat opus suum, novum opus suum,ut operetur operationem suam,peregrinam operationem suam.

22 Et nunc nolite illudere,ne forte constringantur vincula vestra;decretum enim destructionis audivia Domino, Deo exercituum,super universam terram.

23 Auribus percipite et audite vocem meam,attendite et audite eloquium meum.

24 Numquid tota die arat arans, ut serat,proscindit et sarrit humum suam?

25 Nonne, cum adaequaverit faciem eius,spargit nigellam et serit cuminum,ponit triticum et hordeumet far in finibus suis?

26 Erudit enim illum recte,Deus suus docet illum.

27 Non enim in serris trituratur nigella,nec rota plaustri super cuminum circuit;sed in virga excutitur nigella,et cuminum in baculo.

28 Numquid comminuitur triticum?Verum non in perpetuum triturans triturabit illum,neque vexabit eum rota plaustri,nec ungulis suis comminuet eum.

29 Et hoc a Domino, Deo exercituum, exivit;mirabile fecit consilium,magnificavit sapientiam.