1 ecce in iustitia regnabit rex et principes in iudicio praeerunt

2 et erit vir sicut qui absconditur a vento et celat se a tempestate sicut rivi aquarum in siti et umbra petrae prominentis in terra deserta

3 non caligabunt oculi videntium et aures audientium diligenter auscultabunt

4 et cor stultorum intelleget scientiam et lingua balborum velociter loquetur et plane

5 non vocabitur ultra is qui insipiens est princeps neque fraudulentus appellabitur maior

6 stultus enim fatua loquetur et cor eius faciet iniquitatem ut perficiat simulationem et loquatur ad Dominum fraudulenter et vacuefaciat animam esurientis et potum sitienti auferat

7 fraudulenti vasa pessima sunt ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendacii cum loqueretur pauper iudicium

8 princeps vero ea quae digna sunt principe cogitavit et ipse super duces stabit

9 mulieres opulentae surgite et audite vocem meam filiae confidentes percipite auribus eloquium meum

10 post dies et annum et vos conturbabimini confidentes consummata est enim vindemia collectio ultra non veniet

11 obstupescite opulentae conturbamini confidentes exuite vos et confundimini accingite lumbos vestros

12 super ubera plangite super regione desiderabili super vinea fertili

13 super humum populi mei spina et vepres ascendent quanto magis super omnes domos gaudii civitatis exultantis

14 domus enim dimissa est multitudo urbis relicta est tenebrae et palpatio factae sunt super speluncas usque in aeternum gaudium onagrorum pascua gregum

15 donec effundatur super nos spiritus de excelso et erit desertum in Chermel et Chermel in saltum reputabitur

16 et habitabit in solitudine iudicium et iustitia in Chermel sedebit

17 et erit opus iustitiae pax et cultus iustitiae silentium et securitas usque in sempiternum

18 et sedebit populus meus in pulchritudine pacis et in tabernaculis fiduciae et in requie opulenta

19 grando autem in descensione saltus et humilitate humiliabitur civitas

20 beati qui seminatis super omnes aquas inmittentes pedem bovis et asini

1 Ecce in iustitia regnabit rex,et principes in iudicio praee runt.

2 Et erit vir sicut latibulum a ventoet refugium a tempestate,sicut rivi aquarum in sitiente terraet umbra petrae magnae in terra arida.

3 Non caligabunt oculi videntium,et aures audientium diligenter auscultabunt,

4 et cor stultorum intelleget scientiam,et lingua balborum velociter loquetur et plane.

5 Non vocabitur ultra is, qui insipiens est, nobilis,neque fraudulentus appellabitur maior;

6 stultus enim fatua loquitur,et cor eius cogitat iniquitatem,ut perficiat impietatemet loquatur contra Dominum erroreset vacuam faciat animam esurientemet potum sitienti auferat.

7 Fraudulenti fraudes pessimae sunt;ipse enim cogitationes concinnatad perdendos mites in sermone mendaci,etiam quando pauper iudicium vindicat.

8 Nobilis vero consilia nobilia datet ipse ad nobilia assurget.

9 Mulieres vanae, surgite, audite vocem meam;filiae confidentes, percipite auribus eloquium meum.

10 Post dies enim et annumvos pavebitis confidentes;consummata est enim vindemia,collectio ultra non veniet.

11 Obstupescite, vanae;pavete, confidentes,exuite vos et nudate vos,accingite lumbos vestros.

12 Super ubera plangite,super regione desiderabili,super vinea fertili.

13 Super humum populi meispinae et vepres ascendent,super omnes domos gaudii,super civitatem exsultantem.

14 Domus enim dimissa est;multitudo urbis relicta est,Ophel et Bahan erunt speluncaeusque in aeternum,gaudium onagrorum,pascua gregum,

15 donec effundatur super nosspiritus de excelso.Et erit desertum in hortum,et hortus in saltum reputabitur,

16 et habitabit in solitudine iudicium,et iustitia in horto sedebit;

17 et erit opus iustitiae pax,et cultus iustitiae silentium,et securitas usque in sempiternum.

18 Et sedebit populus meus in habitatione paciset in tabernaculis fiduciaeet in locis securis.

19 Et penitus cadet saltus,et profunde deprimetur civitas.

20 Beati, qui seminatis super omnes aquas,immittentes pedem bovis et asini.