1 taceant ad me insulae et gentes mutent fortitudinem accedant et tunc loquantur simul ad iudicium propinquemus

2 quis suscitavit ab oriente iustum vocavit eum ut sequeretur se dabit in conspectu eius gentes et reges obtinebit dabit quasi pulverem gladio eius sicut stipulam vento raptam arcui eius

3 persequetur eos transibit in pace semita in pedibus eius non apparebit

4 quis haec operatus est et fecit vocans generationes ab exordio ego Dominus primus et novissimus ego sum

5 viderunt insulae et timuerunt extrema terrae obstipuerunt adpropinquaverunt et accesserunt

6 unusquisque proximo suo auxiliatur et fratri suo dicit confortare

7 confortabit faber aerarius percutiens malleo eum qui cudebat tunc temporis dicens glutino bonum est et confortavit eum in clavis ut non moveatur

8 et tu Israhel serve meus Iacob quem elegi semen Abraham amici mei

9 in quo adprehendi te ab extremis terrae et a longinquis eius vocavi te et dixi tibi servus meus es tu elegi te et non abieci te

10 ne timeas quia tecum sum ego ne declines quia ego Deus tuus confortavi te et auxiliatus sum tui et suscepi te dextera iusti mei

11 ecce confundentur et erubescent omnes qui pugnant adversum te erunt quasi non sint et peribunt viri qui contradicunt tibi

12 quaeres eos et non invenies viros rebelles tuos erunt quasi non sint et veluti consumptio homines bellantes adversum te

13 quia ego Dominus Deus tuus adprehendens manum tuam dicensque tibi ne timeas ego adiuvi te

14 noli timere vermis Iacob qui mortui estis ex Israhel ego auxiliatus sum tui dicit Dominus et redemptor tuus Sanctus Israhel

15 ego posui te quasi plaustrum triturans novum habens rostra serrantia triturabis montes et comminues et colles quasi pulverem pones

16 ventilabis eos et ventus tollet et turbo disperget eos et tu exultabis in Domino in Sancto Israhel laetaberis

17 egeni et pauperes quaerunt aquas et non sunt lingua eorum siti aruit ego Dominus exaudiam eos Deus Israhel non derelinquam eos

18 aperiam in supinis collibus flumina et in medio camporum fontes ponam desertum in stagna aquarum et terram inviam in rivos aquarum

19 dabo in solitudine cedrum et spinam et myrtum et lignum olivae ponam in deserto abietem ulmum et buxum simul

20 ut videant et sciant et recogitent et intellegant pariter quia manus Domini fecit hoc et Sanctus Israhel creavit illud

21 prope facite iudicium vestrum dicit Dominus adferte si quid forte habetis dixit Rex Iacob

22 accedant et nuntient nobis quaecumque ventura sunt priora quae fuerint nuntiate et ponemus cor nostrum et sciemus novissima eorum et quae ventura sunt indicate nobis

23 adnuntiate quae ventura sunt in futurum et sciemus quia dii estis vos bene quoque aut male si potestis facite et loquamur et videamus simul

24 ecce vos estis ex nihilo et opus vestrum ex eo quod non est abominatio est qui elegit vos

25 suscitavi ab aquilone et venit ab ortu solis vocabit nomen meum et adducet magistratus quasi lutum et velut plastes conculcans humum

26 quis adnuntiavit ab exordio ut sciamus et a principio ut dicamus iustus es non est neque adnuntians neque praedicens neque audiens sermones vestros

27 primus ad Sion dicet ecce adsunt et Hierusalem evangelistam dabo

28 et vidi et non erat neque ex istis quisquam qui iniret consilium et interrogatus responderet verbum

29 ecce omnes iniusti et vana opera eorum ventus et inane simulacra eorum

1 Taceant ante me insulae,et gentes renovent fortitudinem;accedant et tunc loquantur,simul ad iudicium propinquemus.

2 Quis suscitavit ab oriente eum,cuius gressum sequitur iustitia?Dabit in conspectu eius genteset subiciet ei reges,quos reddet quasi pulverem gladius eius,sicut stipulam vento raptam arcus eius.

3 Persequetur eos, transibit in pace;semita sub pedibus eius non apparebit.

4 Quis operatus est et fecit,vocans generationes ab exordio?Ego Dominus, primuset cum novissimis ego sum.

5 Viderunt insulae et timuerunt,extrema terrae obstupuerunt,appropinquaverunt et accesserunt.

6 Unusquisque proximo suo auxiliabituret fratri suo dicet: " Confortare ".

7 Confortabit faber aurificem,percutiens malleo eum, qui cudit,dicens de glutino: " Bonum est ";et roborat eum clavis,ut non moveatur.

8 Tu autem, Israel, serve meus,Iacob, quem elegi,semen Abraham amici mei,

9 quem apprehendi ab extremis terrae,et a longinquis eius vocavi teet dixi tibi: " Servus meus es tu;elegi te et non abieci te ".

10 Ne timeas, quia ego tecum sum;ne declines, quia ego Deus tuus:confortabo te et auxiliabor tibiet sustentabo te dextera iustitiae meae.

11 Ecce confundentur et erubescentomnes, qui irascuntur adversum te;erunt quasi non sintet peribunt viri, qui contradicunt tibi.

12 Quaeres eos et non inveniesviros, qui rixantur tecum;erunt quasi non sint et veluti nihilum,viri bellantes adversum te.

13 Quia ego Dominus Deus tuusapprehendens manum tuamdicensque tibi: " Ne timeas;ego auxiliabor tibi.

14 Noli timere, vermis Iacob,homines ex Israel.Ego auxiliabor tibi ", dicit Dominuset redemptor tuus, Sanctus Israel.

15 Ecce posui te quasi plaustrum triturans novum,habens rostra serrantia.Triturabis montes et comminueset colles quasi pulverem pones.

16 Ventilabis eos, et ventus tollet eos,et turbo disperget eos;et tu exsultabis in Domino,in Sancto Israel laetaberis.

17 Egeni et pauperes quaerunt aquas, et non sunt,lingua eorum siti aruit.Ego, Dominus, exaudiam eos,Deus Israel non derelinquam eos.

18 Aperiam in decalvatis collibus fluminaet in medio vallium fontes;ponam desertum in stagna aquarumet terram aridam in rivos aquarum.

19 Plantabo in deserto cedrum,acaciam et myrtum et lignum olivae;ponam in solitudine abietem,ulmum et cupressum simul,

20 ut videant et sciantet recogitent et intellegant pariterquia manus Domini fecit hoc,et Sanctus Israel creavit illud.

21 Proferte causam vestram, dicit Dominus;afferte, si quid firmum habetis, dixit Rex Iacob.

22 Accedant et nuntient nobis, quaecumque ventura sunt.Priora, quae fuerunt, nuntiate,ut ponamus cor nostrum et sciamus novissima eorum;et, quae ventura sunt, indicate nobis.

23 Annuntiate, quae ventura sunt in futurum,ut sciamus quia dii estis vos;bene quoque aut male facite,ut inspiciamus et videamus simul.

24 Ecce vos estis nihilum,et opus vestrum nihil valet;abominatio est, qui eligit vos.

25 Suscitavi ab aquilone,et venit ab ortu solis;vocavi eum nomine;et conculcabit potentes quasi lutumet velut plastes calcans humum.

26 Quis annuntiavit ab exordio, ut sciamus,et a principio, ut dicamus: " Iustum est "?Non est neque annuntians neque praedicensneque audiens sermones vestros.

27 Primus ad Sion: Ecce adsunt;et Ierusalem laeta nuntiantem do.

28 Et vidi, et nemo erat,ex istis nullus consiliator,ut, si eos interrogarem,responderent verbum.

29 Ecce omnes iniquitas,vana opera eorum;ventus et inanesimulacra eorum.