1 haec dicit Dominus christo meo Cyro cuius adprehendi dexteram ut subiciam ante faciem eius gentes et dorsa regum vertam et aperiam coram eo ianuas et portae non cludentur

2 ego ante te ibo et gloriosos terrae humiliabo portas aereas conteram et vectes ferreos confringam

3 et dabo tibi thesauros absconditos et arcana secretorum ut scias quia ego Dominus qui voco nomen tuum Deus Israhel

4 propter servum meum Iacob et Israhel electum meum et vocavi te in nomine tuo adsimilavi te et non cognovisti me

5 ego Dominus et non est amplius extra me non est deus accinxi te et non cognovisti me

6 ut sciant hii qui ab ortu solis et qui ab occidente quoniam absque me non est ego Dominus et non est alter

7 formans lucem et creans tenebras faciens pacem et creans malum ego Dominus faciens omnia haec

8 rorate caeli desuper et nubes pluant iustum aperiatur terra et germinet salvatorem et iustitia oriatur simul ego Dominus creavi eum

9 vae qui contradicit fictori suo testa de samiis terrae numquid dicet lutum figulo suo quid facis et opus tuum absque manibus est

10 vae qui dicit patri quid generas et mulieri quid parturis

11 haec dicit Dominus Sanctus Israhel plastes eius ventura interrogate me super filios meos et super opus manuum mearum mandastis mihi

12 ego feci terram et hominem super eam creavi ego manus meae tetenderunt caelos et omni militiae eorum mandavi

13 ego suscitavi eum ad iustitiam et omnes vias eius dirigam ipse aedificabit civitatem meam et captivitatem meam dimittet non in pretio neque in muneribus dicit Dominus Deus exercituum

14 haec dicit Dominus labor Aegypti et negotiatio Aethiopiae et Sabaim viri sublimes ad te transibunt et tui erunt post te ambulabunt vincti manicis pergent et te adorabunt teque deprecabuntur tantum in te est Deus et non est absque te deus

15 vere tu es Deus absconditus Deus Israhel salvator

16 confusi sunt et erubuerunt omnes simul abierunt in confusione fabricatores errorum

17 Israhel salvatus est in Domino salute aeterna non confundemini et non erubescetis usque in saeculum saeculi

18 quia haec dicit Dominus creans caelos ipse Deus formans terram et faciens eam ipse plastes eius non in vanum creavit eam ut habitetur formavit eam ego Dominus et non est alius

19 non in abscondito locutus sum in loco terrae tenebroso non dixi semini Iacob frustra quaerite me ego Dominus loquens iustitiam adnuntians recta

20 congregamini et venite et accedite simul qui salvati estis ex gentibus nescierunt qui levant lignum sculpturae suae et rogant deum non salvantem

21 adnuntiate et venite et consiliamini simul quis auditum fecit hoc ab initio ex tunc praedixit illud numquid non ego Dominus et non est ultra Deus absque me Deus iustus et salvans non est praeter me

22 convertimini ad me et salvi eritis omnes fines terrae quia ego Deus et non est alius

23 in memet ipso iuravi egredietur de ore meo iustitiae verbum et non revertetur quia mihi curvabunt omnia genu et iurabit omnis lingua

24 ergo in Domino dicet meae sunt iustitiae et imperium ad eum venient et confundentur omnes qui repugnant ei

25 in Domino iustificabitur et laudabitur omne semen Israhel

1 Haec dicit Dominus de uncto suo Cyro: Apprehendi dexteram eius,ut subiciam ante faciem eius genteset dorsa regum vertamet aperiam coram eo ianuas;et portae non claudentur.

2 Ego ante te iboet montes humiliabo;portas aereas conteramet vectes ferreos confringam.

3 Et dabo tibi thesauros absconditoset divitias occultas,ut scias quia ego Dominus,qui vocavi te nomine tuo, Deus Israel.

4 Propter servum meum Iacobet Israel electum meum,et vocavi te nomine tuo;designavi te, et non cognovisti me.

5 Ego Dominus, et non est amplius:extra me non est Deus.Accinxi te, et non cognovisti me,

6 ut sciant ab ortu solis et ab occidentequoniam absque me nullus est.Ego Dominus, et non est alter,

7 formans lucem et creans tenebras,faciens pacem et creans malum:ego Dominus faciens omnia haec.

8 Rorate, caeli, desuper, et nubes pluant iustitiam;aperiatur terraet germinet salvationem;et iustitia oriatur simul:ego Dominus creavi eam ".

9 Vae, qui contradicit fictori suo,testa de vasis fictilibus terrae!Numquid dicet lutum figulo suo: " Quid facis? "et " Opus tuum absque manibus est "?

10 Vae, qui dicit patri: " Quid generas? "et mulieri: " Quid parturis? ".

11 Haec dicit Dominus,Sanctus Israel, plastes eius: Numquid ventura interrogatis me super filios meoset super opus manuum mearum mandatis mihi?

12 Ego feci terramet hominem super eam creavi ego;manus meae tetenderunt caelos,et omni militiae eorum mandavi.

13 Ego suscitavi eum in iustitiaet omnes vias eius dirigam;ipse aedificabit civitatem meamet captivitatem meam dimittetnon in pretio neque in muneribus ",dicit Dominus exercituum.

14 Haec dicit Dominus: Labor Aegypti et negotiatio Aethiopiaeet Sabaim viri sublimesad te transibunt et tui erunt;post te ambulabunt,vincti manicis pergent et te adorabuntteque deprecabuntur:Tantum in te est Deus,et non est absque te Deus!".

15 Vere tu es Deus absconditus,Deus Israel, salvator.

16 Confusi sunt et erubuerunt omnes,simul abierunt in confusionem fabricatores idolorum.

17 Israel salvatus est in Domino salute aeterna;non confundemini et non erubescetisusque in saeculum saeculi.

18 Quia haec dicit Dominus,qui creavit caelos, ipse Deus,qui formavit terram et fecit eam, ipse fundavit eam;non ut vacua esset, creavit eam,ut habitaretur, formavit eam: Ego Dominus, et non est alius.

19 Non in abscondito locutus sum,in loco terrae tenebroso;non dixi semini Iacob:Frustra quaerite me".Ego Dominus loquens iustitiam,annuntians recta.

20 Congregamini et venite et accedite simul,qui salvati estis ex gentibus.Nescierunt, qui levant lignum sculpturae suaeet rogant deum non salvantem.

21 Annuntiate et venite et consiliamini simul.Quis auditum fecit hoc ab initio,ex tunc praedixit illud?Numquid non ego Dominus,et non est ultra Deus absque me?Deus iustus et salvans non est praeter me.

22 Convertimini ad me et salvi eritis,omnes fines terrae,quia ego Deus, et non est alius.

23 In memetipso iuravi:Egressa est de ore meo iustitia,verbum, quod non revertetur;quia mihi curvabitur omne genu,et iurabit omnis lingua ".

24 " Tantum in Domino " dicent sunt iustitiae et robur! ".Ad eum venient et confundenturomnes, qui repugnant ei;

25 in Domino iustificabitur et laudabituromne semen Israel.