1 audite insulae et adtendite populi de longe Dominus ab utero vocavit me de ventre matris meae recordatus est nominis mei
2 et posuit os meum quasi gladium acutum in umbra manus suae protexit me et posuit me sicut sagittam electam in faretra sua abscondit me
3 et dixit mihi servus meus es tu Israhel quia in te gloriabor
4 et ego dixi in vacuum laboravi sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi ergo iudicium meum cum Domino et opus meum cum Deo meo
5 et nunc dicit Dominus formans me ex utero servum sibi ut reducam Iacob ad eum et Israhel non congregabitur et glorificatus sum in oculis Domini et Deus meus factus est fortitudo mea
6 et dixit parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Iacob et feces Israhel convertendas dedi te in lucem gentium ut sis salus mea usque ad extremum terrae
7 haec dicit Dominus redemptor Israhel Sanctus eius ad contemptibilem animam ad abominatam gentem ad servum dominorum reges videbunt et consurgent principes et adorabunt propter Dominum quia fidelis est et Sanctum Israhel qui elegit te
8 haec dicit Dominus in tempore placito exaudivi te et in die salutis auxiliatus sum tui et servavi te et dedi te in foedus populi ut suscitares terram et possideres hereditates dissipatas
9 ut diceres his qui vincti sunt exite et his qui in tenebris revelamini super vias pascentur et in omnibus planis pascua eorum
10 non esurient neque sitient et non percutiet eos aestus et sol quia miserator eorum reget eos et ad fontes aquarum portabit eos
11 et ponam omnes montes meos in viam et semitae meae exaltabuntur
12 ecce isti de longe venient et ecce illi ab aquilone et mari et isti de terra australi
13 laudate caeli et exulta terra iubilate montes laudem quia consolatus est Dominus populum suum et pauperum suorum miserebitur
14 et dixit Sion dereliquit me Dominus et Dominus oblitus est mei
15 numquid oblivisci potest mulier infantem suum ut non misereatur filio uteri sui et si illa oblita fuerit ego tamen non obliviscar tui
16 ecce in manibus meis descripsi te muri tui coram oculis meis semper
17 venerunt structores tui destruentes te et dissipantes a te exibunt
18 leva in circuitu oculos tuos et vide omnes isti congregati sunt venerunt tibi vivo ego dicit Dominus quia omnibus his velut ornamento vestieris et circumdabis tibi eos quasi sponsa
19 quia deserta tua et solitudines tuae et terra ruinae tuae nunc angusta erunt prae habitatoribus et longe fugabuntur qui absorbebant te
20 adhuc dicent in auribus tuis filii sterilitatis tuae angustus mihi est locus fac spatium mihi ut habitem
21 et dices in corde tuo quis genuit mihi istos ego sterilis et non pariens transmigrata et captiva et istos quis enutrivit ego destituta et sola et isti ubi hic erant
22 haec dicit Dominus Deus ecce levo ad gentes manum meam et ad populos exaltabo signum meum et adferent filios tuos in ulnis et filias tuas super umeros portabunt
23 et erunt reges nutricii tui et reginae nutrices tuae vultu in terra dimisso adorabunt te et pulverem pedum tuorum lingent et scies quia ego Dominus super quo non confundentur qui expectant eum
24 numquid tolletur a forte praeda aut quod captum fuerit a robusto salvum esse poterit
25 quia haec dicit Dominus equidem et captivitas a forte tolletur et quod ablatum fuerit a robusto salvabitur eos vero qui iudicaverunt te ego iudicabo et filios tuos ego salvabo
26 et cibabo hostes tuos carnibus suis et quasi musto sanguine suo inebriabuntur et sciet omnis caro quia ego Dominus salvans te et redemptor tuus Fortis Iacob
1 Audite me, insulae, et attendite, populi de longe;Dominus ab utero vocavit me,de ventre matris meae recordatus est nominis mei;
2 et posuit os meum quasi gladium acutum,in umbra manus suae protexit meet posuit me sicut sagittam electam,in pharetra sua abscondit me
3 et dixit mihi: " Servus meus es tu,Israel, in quo gloriabor ".
4 Et ego dixi: " In vacuum laboravi,sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi;verumtamen iudicium meum cum Domino,et merces mea cum Deo meo ".
5 Et nunc dicit Dominus,qui formavit me ex utero servum sibi,ut reducerem Iacob ad eum,et Israel ei congregaretur;et glorificatus sum in oculis Domini,et Deus meus factus est fortitudo mea.
6 Et dixit: " Parum est ut sis mihi servusad suscitandas tribus Iacobet reliquias Israel reducendas:dabo te in lucem gentium,ut sit salus mea usque ad extremum terrae ".
7 Haec dicit Dominus,redemptor Israel, Sanctus eius,ad contemptum in anima,ad abominatum in gente,ad servum dominorum: Reges videbunt et consurgent,principes quoque et adorabunt,propter Dominum, quia fidelis est,Sanctum Israel, qui elegit te ".
8 Haec dicit Dominus: In tempore beneplaciti exaudivi teet in die salutis auxiliatus sum tui;et servavi te et dedi te in foedus populi,ut suscitares terramet distribueres hereditates dissipatas;
9 ut diceres his, qui vincti sunt: "Exite",et his, qui in tenebris: "Revelamini".Super vias pascentur,et in omnibus collibus decalvatis pascua eorum;
10 non esurient neque sitient,et non percutiet eos aestus vel sol,quia miserator eorum reget eoset ad fontes aquarum adducet eos.
11 Et ponam omnes montes meos in viam,et semitae meae exaltabuntur.
12 Ecce isti de longe venient,et ecce illi ab aquilone et mari,et isti de terra Sinim ".
13 Laudate, caeli, et exsulta, terra;iubilate, montes, laudem,quia consolatur Dominus populum suumet pauperum suorum miseretur.
14 Et dixit Sion: " Dereliquit me Dominus,et Dominus oblitus est mei ".
15 Numquid oblivisci potest mulier infantem suum,ut non misereatur filio uteri sui?Et si illa oblita fuerit,ego tamen non obliviscar tui.
16 Ecce in manibus meis descripsi te;muri tui coram me semper.
17 Festinant structores tui;destruentes te et dissipantes a te exibunt.
18 Leva in circuitu oculos tuos et vide:omnes isti congregati sunt, venerunt tibi. Vivo ego, dicit Dominus,quia omnibus his velut ornamento vestieriset circumdabis tibi eos quasi sponsa ".
19 Quia ruinae tuae et solitudines tuaeet terra eversa:nunc angusta eris prae habitatoribus;et longe erunt, qui devorabant te.
20 Adhuc dicent in auribus tuisfilii orbitatis tuae: Angustus est mihi locus;fac spatium mihi, ut habitem ".
21 Et dices in corde tuo: Quis genuit mihi istos?Ego orbata et non pariens,transmigrata et captiva;et istos quis enutrivit?Ecce ego relicta eram sola;et isti ubi erant? ".
22 Haec dicit Dominus Deus: Ecce levabo ad gentes manum meamet ad populos exaltabo signum meum;et afferent filios tuos in ulnis,et filiae tuae super umeros portabuntur.
23 Et erunt reges nutricii tui,et reginae nutrices tuae;vultu in terram demisso adorabunt teet pulverem pedum tuorum lingent.Et scies quia ego Dominus:non confundentur, qui sperant in me ".
24 Numquid tolletur a forti praeda,aut, quod captum fuerit, a robusto salvari poterit?
25 Quia haec dicit Dominus: Equidem et captivus a forti tolletur,et, quod ablatum fuerit a robusto, salvabitur;cum his, qui contendebant tecum, ego contendamet filios tuos ego salvabo.
26 Et cibabo hostes tuos carnibus suis,et quasi musto sanguine suo inebriabuntur;et sciet omnis caro quia ego Dominus salvator tuus,et redemptor tuus Fortis Iacob ".