1 surge inluminare quia venit lumen tuum et gloria Domini super te orta est

2 quia ecce tenebrae operient terram et caligo populos super te autem orietur Dominus et gloria eius in te videbitur

3 et ambulabunt gentes in lumine tuo et reges in splendore ortus tui

4 leva in circuitu oculos tuos et vide omnes isti congregati sunt venerunt tibi filii tui de longe venient et filiae tuae in latere sugent

5 tunc videbis et afflues et mirabitur et dilatabitur cor tuum quando conversa fuerit ad te multitudo maris fortitudo gentium venerit tibi

6 inundatio camelorum operiet te dromedariae Madian et Efa omnes de Saba venient aurum et tus deferentes et laudem Domino adnuntiantes

7 omne pecus Cedar congregabitur tibi arietes Nabaioth ministrabunt tibi offerentur super placabili altari meo et domum maiestatis meae glorificabo

8 qui sunt isti qui ut nubes volant et quasi columbae ad fenestras suas

9 me enim insulae expectant et naves maris in principio ut adducam filios tuos de longe argentum eorum et aurum eorum cum eis nomini Domini Dei tui et Sancto Israhel quia glorificavit te

10 et aedificabunt filii peregrinorum muros tuos et reges eorum ministrabunt tibi in indignatione enim mea percussi te et in reconciliatione mea misertus sum tui

11 et aperientur portae tuae iugiter die et nocte non claudentur ut adferatur ad te fortitudo gentium et reges earum adducantur

12 gens enim et regnum quod non servierit tibi peribit et gentes solitudine vastabuntur

13 gloria Libani ad te veniet abies et buxus et pinus simul ad ornandum locum sanctificationis meae et locum pedum meorum glorificabo

14 et venient ad te curvi filii eorum qui humiliaverunt te et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes qui detrahebant tibi et vocabunt te civitatem Domini Sion Sancti Israhel

15 pro eo quod fuisti derelicta et odio habita et non erat qui per te transiret ponam te in superbiam saeculorum gaudium in generationem et generationem

16 et suges lac gentium et mamilla regum lactaberis et scies quia ego Dominus salvans te et redemptor tuus Fortis Iacob

17 pro aere adferam aurum et pro ferro adferam argentum et pro lignis aes et pro lapidibus ferrum et ponam visitationem tuam pacem et praepositos tuos iustitiam

18 non audietur ultra iniquitas in terra tua vastitas et contritio in terminis tuis et occupabit salus muros tuos et portas tuas laudatio

19 non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem nec splendor lunae inluminabit te sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam et Deus tuus in gloriam tuam

20 non occidet ultra sol tuus et luna tua non minuetur quia Dominus erit in lucem sempiternam et conplebuntur dies luctus tui

21 populus autem tuus omnes iusti in perpetuum hereditabunt terram germen plantationis meae opus manus meae ad glorificandum

22 minimus erit in mille et parvulus in gentem fortissimam ego Dominus in tempore eius subito faciam istud

1 Surge, illuminare, quia venit lumen tuum,et gloria Domini super te orta est.

2 Quia ecce tenebrae operient terramet caligo populos;super te autem orietur Dominus,et gloria eius in te videbitur.

3 Et ambulabunt gentes in lumine tuo,et reges in splendore ortus tui.

4 Leva in circuitu oculos tuos et vide:omnes isti congregati sunt, venerunt tibi;filii tui de longe veniunt,et filiae tuae in ulnis gestantur.

5 Tunc videbis et illuminaberis,et palpitabit et dilatabitur cor tuum,quia confluet ad te multitudo maris,fortitudo gentium veniet tibi;

6 inundatio camelorum operiet te,dromedarii Madian et Epha;omnes de Saba venient,aurum et tus deferenteset laudem Domini annuntiantes.

7 Omne pecus Cedar congregabitur tibi,arietes Nabaioth ministrabunt tibi;offerentur super placabili altari meo,et domum gloriae meae glorificabo.

8 Quae sunt istae, quae ut nubes volant,et quasi columbae ad fenestras suas?

9 Me enim insulae exspectabunt,et in principio naves Tharsis,ut adducant filios tuos de longe,argentum eorum et aurum eorum cum eis,nomini Domini Dei tui et Sancto Israel,quia glorificavit te.

10 Et aedificabunt filii peregrinorum muros tuos,et reges eorum ministrabunt tibi;in indignatione enim mea percussi te,sed in beneplacito meo misertus sum tui.

11 Et aperientur portae tuae iugiter,die ac nocte non claudentur,ut afferatur ad te fortitudo gentium,et reges earum adducantur.

12 Gens enim et regnum, quae non servierint tibi, peribunt,et gentes vastitate vastabuntur.

13 Gloria Libani ad te veniet,cupressus, ulmus et abies simul,ad ornandum locum sanctuarii mei;et locum pedum meorum glorificabo.

14 Et venient ad te curvi filii eorum, qui humiliaverunt te,et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes, qui detrahebant tibi, et vocabunt te Civitatem Domini,Sion Sancti Israel.

15 Pro eo quod fuisti derelicta et odio habita,et non erat qui per te transiret,ponam te in superbiam saeculorum,gaudium in generationem et generationem;

16 et suges lac gentiumet mamilla regum lactaberiset scies quia ego Dominus salvator tuus,et redemptor tuus Fortis Iacob.

17 Pro aere afferam aurumet pro ferro afferam argentumet pro lignis aeset pro lapidibus ferrum;et ponam custodes tuos pacemet praepositos tuos iustitiam.

18 Non audietur ultra violentia in terra tua,vastitas et contritio in terminis tuis;et vocabis Salutem muros tuoset portas tuas Laudem.

19 Non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem,nec splendor lunae illuminabit te,sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam,et Deus tuus in gloriam tuam.

20 Non occidet ultra sol tuus,et luna tua non minuetur,quia erit tibi Dominus in lucem sempiternam,et complebuntur dies luctus tui.

21 Populus autem tuus omnes iusti;in perpetuum hereditabunt terram,germen plantationis meae,opus manus meae ad glorificandum.

22 Minimus erit in mille,et parvulus in gentem fortem.Ego Dominus in tempore eius subito faciam istud.