1 utinam disrumperes caelos et descenderes a facie tua montes defluerent

2 sicut exustio ignis tabescerent aquae arderent igni ut notum fieret nomen tuum inimicis tuis a facie tua gentes turbarentur

3 cum feceris mirabilia non sustinebimus descendisti et a facie tua montes defluxerunt

4 a saeculo non audierunt neque auribus perceperunt oculus non vidit Deus absque te quae praeparasti expectantibus te

5 occurristi laetanti et facienti iustitiam in viis tuis recordabuntur tui ecce tu iratus es et peccavimus in ipsis fuimus semper et salvabimur

6 et facti sumus ut inmundus omnes nos quasi pannus menstruatae universae iustitiae nostrae et cecidimus quasi folium universi et iniquitates nostrae quasi ventus abstulerunt nos

7 non est qui invocet nomen tuum qui consurgat et teneat te abscondisti faciem tuam a nobis et adlisisti nos in manu iniquitatis nostrae

8 et nunc Domine pater noster es tu nos vero lutum et fictor noster et opera manuum tuarum omnes nos

9 ne irascaris Domine satis et ne ultra memineris iniquitatis ecce respice populus tuus omnes nos

10 civitas sancti tui facta est deserta Sion deserta facta est Hierusalem desolata

11 domus sanctificationis nostrae et gloriae nostrae ubi laudaverunt te patres nostri facta est in exustionem ignis et omnia desiderabilia nostra versa sunt in ruinas

12 numquid super his continebis te Domine tacebis et adfliges nos vehementer

1 Sicut ignis succendit sarmenta,aquam ebullire facit ignis,ut notum facias nomen tuum inimicis tuis,a facie tua gentes turbentur,

2 cum feceris mirabilia,quae non sperabamus.Descendisti, et a facie tua montes defluxerunt.

3 A saeculo non audierunt, neque aures perceperunt;oculus non vidit Deum, absque te,qui operaretur pro sperantibus in eum.

4 Occurris laetanti, facienti iustitiamet his, qui in viis tuis recordantur tui.Ecce tu iratus es, et peccavimus;in ipsis a saeculo nos salvabimur.

5 Et facti sumus ut immundus omnes nos,et quasi pannus inquinatus universae iustitiae nostrae;et marcuimus quasi folium universi,et iniquitates nostrae quasi ventus abstulerunt nos.

6 Non est qui invocet nomen tuum,qui consurgat et adhaereat tibi,quia abscondisti faciem tuam a nobiset dissolvisti nos in manu iniquitatis nostrae.

7 Et nunc, Domine, pater noster es tu,nos vero lutum; et fictor noster tu,et opera manuum tuarum omnes nos.

8 Ne irascaris, Domine, nimiset ne ultra memineris iniquitatis;ecce, respice: populus tuus omnes nos.

9 Urbes sanctitatis tuae factae sunt in desertum,Sion deserta facta est,Ierusalem desolata est.

10 Domus sanctitatis nostrae et gloriae nostrae,ubi laudaverunt te patres nostri,facta est in exustionem ignis,et omnia desiderabilia nostra versa sunt in ruinas.

11 Numquid super his continebis te, Domine,tacebis et affliges nos vehementer?