1 et factum est verbum Domini ad Ionam secundo dicens

2 surge vade ad Nineven civitatem magnam et praedica in ea praedicationem quam ego loquor ad te

3 et surrexit Iona et abiit in Nineven iuxta verbum Domini et Nineve erat civitas magna Dei itinere dierum trium

4 et coepit Iona introire in civitatem itinere diei unius et clamavit et dixit adhuc quadraginta dies et Nineve subvertetur

5 et crediderunt viri ninevitae in Deo et praedicaverunt ieiunium et vestiti sunt saccis a maiore usque ad minorem

6 et pervenit verbum ad regem Nineve et surrexit de solio suo et abiecit vestimentum suum a se et indutus est sacco et sedit in cinere

7 et clamavit et dixit in Nineve ex ore regis et principum eius dicens homines et iumenta et boves et pecora non gustent quicquam nec pascantur et aquam non bibant

8 et operiantur saccis homines et iumenta et clament ad Dominum in fortitudine et convertatur vir a via sua mala et ab iniquitate quae est in manibus eorum

9 quis scit si convertatur et ignoscat Deus et revertatur a furore irae suae et non peribimus

10 et vidit Deus opera eorum quia conversi sunt a via sua mala et misertus est Deus super malitiam quam locutus fuerat ut faceret eis et non fecit

1 Et factum est verbum Domini ad Ionam secundo dicens:

2 " Surge, vade in Nineven civitatem magnam et praedica in ea praedicationem, quam ego loquor ad te ".

3 Et surrexit Ionas et abiit in Nineven iuxta verbum Domini.Et Nineve erat civitas magna coram Deo, itinere trium dierum.

4 Et coepit Ionas introire in civitatem itinere diei unius; et clamavit et dixit: " Adhuc quadraginta dies, et Nineve subvertetur ".

5 Et crediderunt viri Ninevitae in Deo; et praedicaverunt ieiunium et vestiti sunt saccis a maiore usque ad minorem.

6 Et pervenit verbum ad regem Nineve; et surrexit de solio suo et abiecit pallium suum a se et indutus est sacco et sedit in cinere.

7 Et clamavit et dixit in Nineve decreto regis et principum eius dicens: " Homines et iumenta et boves et pecora non gustent quidquam nec pascantur et aquam non bibant;

8 et operiantur saccis homines et iumenta et clament ad Deum in fortitudine, et convertatur vir a via sua mala et a violentia, quae est in manibus eorum.

9 Quis scit si convertatur et ignoscat Deus et revertatur a furore irae suae, et non peribimus? ".

10 Et vidit Deus opera eorum, quia conversi sunt de via sua mala; et misertus est Deus super malum, quod lo cutus fuerat ut faceret eis, etnon fecit.