1 in principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum

2 hoc erat in principio apud Deum

3 omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil quod factum est

4 in ipso vita erat et vita erat lux hominum

5 et lux in tenebris lucet et tenebrae eam non conprehenderunt

6 fuit homo missus a Deo cui nomen erat Iohannes

7 hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine ut omnes crederent per illum

8 non erat ille lux sed ut testimonium perhiberet de lumine

9 erat lux vera quae inluminat omnem hominem venientem in mundum

10 in mundo erat et mundus per ipsum factus est et mundus eum non cognovit

11 in propria venit et sui eum non receperunt

12 quotquot autem receperunt eum dedit eis potestatem filios Dei fieri his qui credunt in nomine eius

13 qui non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis neque ex voluntate viri sed ex Deo nati sunt

14 et Verbum caro factum est et habitavit in nobis et vidimus gloriam eius gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiae et veritatis

15 Iohannes testimonium perhibet de ipso et clamat dicens hic erat quem dixi vobis qui post me venturus est ante me factus est quia prior me erat

16 et de plenitudine eius nos omnes accepimus et gratiam pro gratia

17 quia lex per Mosen data est gratia et veritas per Iesum Christum facta est

18 Deum nemo vidit umquam unigenitus Filius qui est in sinu Patris ipse enarravit

19 et hoc est testimonium Iohannis quando miserunt Iudaei ab Hierosolymis sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum tu quis es

20 et confessus est et non negavit et confessus est quia non sum ego Christus

21 et interrogaverunt eum quid ergo Helias es tu et dicit non sum propheta es tu et respondit non

22 dixerunt ergo ei quis es ut responsum demus his qui miserunt nos quid dicis de te ipso

23 ait ego vox clamantis in deserto dirigite viam Domini sicut dixit Esaias propheta

24 et qui missi fuerant erant ex Pharisaeis

25 et interrogaverunt eum et dixerunt ei quid ergo baptizas si tu non es Christus neque Helias neque propheta

26 respondit eis Iohannes dicens ego baptizo in aqua medius autem vestrum stetit quem vos non scitis

27 ipse est qui post me venturus est qui ante me factus est cuius ego non sum dignus ut solvam eius corrigiam calciamenti

28 haec in Bethania facta sunt trans Iordanen ubi erat Iohannes baptizans

29 altera die videt Iohannes Iesum venientem ad se et ait ecce agnus Dei qui tollit peccatum mundi

30 hic est de quo dixi post me venit vir qui ante me factus est quia prior me erat

31 et ego nesciebam eum sed ut manifestaretur Israhel propterea veni ego in aqua baptizans

32 et testimonium perhibuit Iohannes dicens quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de caelo et mansit super eum

33 et ego nesciebam eum sed qui misit me baptizare in aqua ille mihi dixit super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum hic est qui baptizat in Spiritu Sancto

34 et ego vidi et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei

35 altera die iterum stabat Iohannes et ex discipulis eius duo

36 et respiciens Iesum ambulantem dicit ecce agnus Dei

37 et audierunt eum duo discipuli loquentem et secuti sunt Iesum

38 conversus autem Iesus et videns eos sequentes dicit eis quid quaeritis qui dixerunt ei rabbi quod dicitur interpretatum magister ubi habitas

39 dicit eis venite et videte venerunt et viderunt ubi maneret et apud eum manserunt die illo hora autem erat quasi decima

40 erat autem Andreas frater Simonis Petri unus ex duobus qui audierant ab Iohanne et secuti fuerant eum

41 invenit hic primum fratrem suum Simonem et dicit ei invenimus Messiam quod est interpretatum Christus

42 et adduxit eum ad Iesum intuitus autem eum Iesus dixit tu es Simon filius Iohanna tu vocaberis Cephas quod interpretatur Petrus

43 in crastinum voluit exire in Galilaeam et invenit Philippum et dicit ei Iesus sequere me

44 erat autem Philippus a Bethsaida civitate Andreae et Petri

45 invenit Philippus Nathanahel et dicit ei quem scripsit Moses in lege et prophetae invenimus Iesum filium Ioseph a Nazareth

46 et dixit ei Nathanahel a Nazareth potest aliquid boni esse dicit ei Philippus veni et vide

47 vidit Iesus Nathanahel venientem ad se et dicit de eo ecce vere Israhelita in quo dolus non est

48 dicit ei Nathanahel unde me nosti respondit Iesus et dixit ei priusquam te Philippus vocaret cum esses sub ficu vidi te

49 respondit ei Nathanahel et ait rabbi tu es Filius Dei tu es rex Israhel

50 respondit Iesus et dixit ei quia dixi tibi vidi te sub ficu credis maius his videbis

51 et dicit ei amen amen dico vobis videbitis caelum apertum et angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis

1 In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.

2 Hoc erat in principio apud Deum.

3 Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, quod factum est;

4 in ipso vita erat, et vita erat lux hominum,

5 et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt.

6 Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Ioannes;

7 hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum.

8 Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine.

9 Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem, veniens in mundum.

10 In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit.

11 In propria venit, et sui eum non receperunt.

12 Quotquot autem acceperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his, qui credunt in nomine eius,

13 qui non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt.

14 Et Verbum caro factum est et habitavit in nobis; et vidimus gloriam eius, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis.

15 Ioannes testimonium perhibet de ipso et clamat dicens: " Hic erat, quem dixi: Qui post me venturus est, ante me factus est, quia prior me erat ".

16 Et de plenitudine eius nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia;

17 quia lex per Moysen data est, gratia et veritas per Iesum Christum facta est.

18 Deum nemo vidit umquam; unigenitus Deus, qui est in sinum Patris, ipse enarravit.

19 Et hoc est testimonium Ioannis, quando miserunt ad eum Iudaei ab Hierosolymis sacerdotes et Levitas, ut interrogarent eum: " Tu quis es? ".

20 Et confessus est et non negavit; et confessus est: " Non sum ego Christus ".

21 Et interrogaverunt eum: " Quid ergo? Elias es tu? ". Et dicit: " Non sum ". " Propheta es tu? ". Et respondit: " Non ".

22 Dixerunt ergo ei: " Quis es? Ut responsum demus his, qui miserunt nos. Quid dicis de teipso? ".

23 Ait: Ego vox clamantis in deserto:Dirigite viam Domini",sicut dixit Isaias propheta ".

24 Et qui missi fuerant, erant ex pharisaeis;

25 et interrogaverunt eum et dixerunt ei: " Quid ergo baptizas, si tu non es Christus neque Elias neque propheta? ".

26 Respondit eis Ioannes dicens: " Ego baptizo in aqua; medius vestrum stat, quem vos non scitis,

27 qui post me venturus est, cuius ego non sum dignus, ut solvam eius corrigiam calceamenti ".

28 Haec in Bethania facta sunt trans Iordanem, ubi erat Ioannes baptizans.

29 Altera die videt Iesum venientem ad se et ait: " Ecce agnus Dei, qui tollit peccatum mundi.

30 Hic est, de quo dixi: Post me venit vir, qui ante me factus est, quia prior me erat.

31 Et ego nesciebam eum, sed ut manifestetur Israel, propterea veni ego in aqua baptizans ".

32 Et testimonium perhibuit Ioannes dicens: " Vidi Spiritum descendentem quasi columbam de caelo, et mansit super eum;

33 et ego nesciebam eum, sed, qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: "Super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu Sancto".

34 Et ego vidi et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei ".

35 Altera die iterum stabat Ioannes et ex discipulis eius duo,

36 et respiciens Iesum ambulantem dicit: " Ecce agnus Dei ".

37 Et audierunt eum duo discipuli loquentem et secuti sunt Iesum.

38 Conversus autem Iesus et videns eos sequentes se dicit eis: " Quid quaeritis? ". Qui dixerunt ei: " Rabbi - quod dicitur interpretatum Magister - ubi manes? ".

39 Dicit eis: " Venite et videbitis ". Venerunt ergo et viderunt, ubi maneret, et apud eum manserunt die illo; hora erat quasi decima.

40 Erat Andreas, frater Simonis Petri, unus ex duobus, qui audierant ab Ioanne et secuti fuerant eum.

41 Invenit hic primum fratrem suum Simonem et dicit ei: " Invenimus Messiam " - quod est interpretatum Christus C;

42 adduxit eum ad Iesum. Intuitus eum Iesus dixit: " Tu es Simon filius Ioannis; tu vocaberis Cephas " - quod interpretatur Petrus C.

43 In crastinum voluit exire in Galilaeam et invenit Philippum. Et dicit ei Iesus: " Sequere me ".

44 Erat autem Philippus a Bethsaida, civitate Andreae et Petri.

45 Invenit Philippus Nathanael et dicit ei: " Quem scripsit Moyses in Lege et Prophetae invenimus, Iesum filium Ioseph a Nazareth ".

46 Et dixit ei Nathanael: " A Nazareth potest aliquid boni esse? ". Dicit ei Philippus: " Veni et vide ".

47 Vidit Iesus Nathanael venientem ad se et dicit de eo: " Ecce vere Israelita, in quo dolus non est ".

48 Dicit ei Nathanael: " Unde me nosti? ". Respondit Iesus et dixit ei: " Priusquam te Philippus vocaret, cum esses sub ficu, vidi te ".

49 Respondit ei Nathanael: " Rabbi, tu es Filius Dei, tu rex es Israel! ".

50 Respondit Iesus et dixit ei: " Quia dixi tibi: Vidi te sub ficu, credis? Maiora his videbis ".

51 Et dicit ei: " Amen, amen dico vobis: Videbitis caelum apertum et angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis ".