1 amen amen dico vobis qui non intrat per ostium in ovile ovium sed ascendit aliunde ille fur est et latro
2 qui autem intrat per ostium pastor est ovium
3 huic ostiarius aperit et oves vocem eius audiunt et proprias oves vocat nominatim et educit eas
4 et cum proprias oves emiserit ante eas vadit et oves illum sequuntur quia sciunt vocem eius
5 alienum autem non sequuntur sed fugient ab eo quia non noverunt vocem alienorum
6 hoc proverbium dixit eis Iesus illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis
7 dixit ergo eis iterum Iesus amen amen dico vobis quia ego sum ostium ovium
8 omnes quotquot venerunt fures sunt et latrones sed non audierunt eos oves
9 ego sum ostium per me si quis introierit salvabitur et ingredietur et egredietur et pascua inveniet
10 fur non venit nisi ut furetur et mactet et perdat ego veni ut vitam habeant et abundantius habeant
11 ego sum pastor bonus bonus pastor animam suam dat pro ovibus
12 mercennarius et qui non est pastor cuius non sunt oves propriae videt lupum venientem et dimittit oves et fugit et lupus rapit et dispergit oves
13 mercennarius autem fugit quia mercennarius est et non pertinet ad eum de ovibus
14 ego sum pastor bonus et cognosco meas et cognoscunt me meae
15 sicut novit me Pater et ego agnosco Patrem et animam meam pono pro ovibus
16 et alias oves habeo quae non sunt ex hoc ovili et illas oportet me adducere et vocem meam audient et fiet unum ovile unus pastor
17 propterea me Pater diligit quia ego pono animam meam ut iterum sumam eam
18 nemo tollit eam a me sed ego pono eam a me ipso potestatem habeo ponendi eam et potestatem habeo iterum sumendi eam hoc mandatum accepi a Patre meo
19 dissensio iterum facta est inter Iudaeos propter sermones hos
20 dicebant autem multi ex ipsis daemonium habet et insanit quid eum auditis
21 alii dicebant haec verba non sunt daemonium habentis numquid daemonium potest caecorum oculos aperire
22 facta sunt autem encenia in Hierosolymis et hiemps erat
23 et ambulabat Iesus in templo in porticu Salomonis
24 circumdederunt ergo eum Iudaei et dicebant ei quousque animam nostram tollis si tu es Christus dic nobis palam
25 respondit eis Iesus loquor vobis et non creditis opera quae ego facio in nomine Patris mei haec testimonium perhibent de me
26 sed vos non creditis quia non estis ex ovibus meis
27 oves meae vocem meam audiunt et ego cognosco eas et sequuntur me
28 et ego vitam aeternam do eis et non peribunt in aeternum et non rapiet eas quisquam de manu mea
29 Pater meus quod dedit mihi maius omnibus est et nemo potest rapere de manu Patris mei
30 ego et Pater unum sumus
31 sustulerunt lapides Iudaei ut lapidarent eum
32 respondit eis Iesus multa opera bona ostendi vobis ex Patre meo propter quod eorum opus me lapidatis
33 responderunt ei Iudaei de bono opere non lapidamus te sed de blasphemia et quia tu homo cum sis facis te ipsum Deum
34 respondit eis Iesus nonne scriptum est in lege vestra quia ego dixi dii estis
35 si illos dixit deos ad quos sermo Dei factus est et non potest solvi scriptura
36 quem Pater sanctificavit et misit in mundum vos dicitis quia blasphemas quia dixi Filius Dei sum
37 si non facio opera Patris mei nolite credere mihi
38 si autem facio et si mihi non vultis credere operibus credite ut cognoscatis et credatis quia in me est Pater et ego in Patre
39 quaerebant ergo eum prendere et exivit de manibus eorum
40 et abiit iterum trans Iordanen in eum locum ubi erat Iohannes baptizans primum et mansit illic
41 et multi venerunt ad eum et dicebant quia Iohannes quidem signum fecit nullum
42 omnia autem quaecumque dixit Iohannes de hoc vera erant et multi crediderunt in eum
1 " Amen, amen dico vobis: Qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro;
2 qui autem intrat per ostium, pastor est ovium.
3 Huic ostiarius aperit, et oves vocem eius audiunt, et proprias oves vocat nominatim et educit eas.
4 Cum proprias omnes emiserit, ante eas vadit, et oves illum sequuntur, quia sciunt vocem eius;
5 alienum autem non sequentur, sed fugient ab eo, quia non noverunt vocem alienorum ".
6 Hoc proverbium dixit eis Iesus; illi autem non cognoverunt quid esset, quod loquebatur eis.
7 Dixit ergo iterum Iesus: " Amen, amen dico vobis: Ego sum ostium ovium.
8 Omnes, quotquot venerunt ante me, fures sunt et latrones, sed non audierunt eos oves.
9 Ego sum ostium; per me, si quis introierit, salvabitur et ingredietur et egredietur et pascua inveniet.
10 Fur non venit, nisi ut furetur et mactet et perdat; ego veni, ut vitam habeant et abundantius habeant.
11 Ego sum pastor bonus; bonus pastor animam suam ponit pro ovibus;
12 mercennarius et, qui non est pastor, cuius non sunt oves propriae, videt lupum venientem et dimittit oves et fugit - et lupus rapit eas et dispergit -
13 quia mercennarius est et non pertinet ad eum de ovibus.
14 Ego sum pastor bonus et cognosco meas, et cognoscunt me meae,
15 sicut cognoscit me Pater, et ego cognosco Patrem; et animam meam pono pro ovibus.
16 Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere, et vocem meam audient et fient unus grex, unus pastor.
17 Propterea me Pater diligit, quia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam.
18 Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a meipso. Potestatem habeo ponendi eam et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc mandatum accepi a Patre meo ".
19 Dissensio iterum facta est inter Iudaeos propter sermones hos.
20 Dicebant autem multi ex ipsis: " Daemonium habet et insanit! Quid eum auditis? ".
21 Alii dicebant: " Haec verba non sunt daemonium habentis! Numquid daemonium potest caecorum oculos aperire? ".
22 Facta sunt tunc Encaenia in Hierosolymis. Hiems erat;
23 et ambulabat Iesus in templo in porticu Salomonis.
24 Circumdederunt ergo eum Iudaei et dicebant ei: " Quousque animam nostram tollis? Si tu es Christus, dic nobis palam! ".
25 Respondit eis Iesus: " Dixi vobis, et non creditis; opera, quae ego facio in nomine Patris mei, haec testimonium perhibent de me.
26 Sed vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis.
27 Oves meae vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me;
28 et ego vitam aeternam do eis, et non peribunt in aeternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea.
29 Pater meus quod dedit mihi, maius omnibus est, et nemo potest rapere de manu Patris.
30 Ego et Pater unum sumus ".
31 Sustulerunt iterum lapides Iudaei, ut lapidarent eum.
32 Respondit eis Iesus: " Multa opera bona ostendi vobis ex Patre; propter quod eorum opus me lapidatis? ".
33 Responderunt ei Iudaei: " De bono opere non lapidamus te sed de blasphemia, et quia tu, homo cum sis, facis teipsum Deum ".
34 Respondit eis Iesus: " Nonne scriptum est in lege vestra: "Ego dixi: Dii estis?".
35 Si illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi Scriptura,
36 quem Pater sanctificavit et misit in mundum, vos dicitis: Blasphemas!", quia dixi: Filius Dei sum?
37 Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi;
38 si autem facio, et si mihi non vultis credere, operibus credite, ut cognoscatis et sciatis quia in me est Pater, et ego in Patre ".
39 Quaerebant ergo iterum eum prehendere; et exivit de manibus eorum.
40 Et abiit iterum trans Iordanem in eum locum, ubi erat Ioannes baptizans primum, et mansit illic.
41 Et multi venerunt ad eum et dicebant: " Ioannes quidem signum fecit nullum; omnia autem, quaecumque dixit Ioannes de hoc, vera erant ".
42 Et multi crediderunt in eum illic.