24 Thomas autem unus ex duodecim qui dicitur Didymus non erat cum eis quando venit Iesus
25 dixerunt ergo ei alii discipuli vidimus Dominum ille autem dixit eis nisi videro in manibus eius figuram clavorum et mittam digitum meum in locum clavorum et mittam manum meam in latus eius non credam
26 et post dies octo iterum erant discipuli eius intus et Thomas cum eis venit Iesus ianuis clausis et stetit in medio et dixit pax vobis
27 deinde dicit Thomae infer digitum tuum huc et vide manus meas et adfer manum tuam et mitte in latus meum et noli esse incredulus sed fidelis
28 respondit Thomas et dixit ei Dominus meus et Deus meus
29 dicit ei Iesus quia vidisti me credidisti beati qui non viderunt et crediderunt
24 Thomas autem, unus ex Duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis, quando venit Iesus.
25 Dicebant ergo ei alii discipuli: " Vidimus Dominum! ". Ille autem dixit eis: " Nisi videro in manibus eius signum clavorum et mittam digitum meum in signum clavorum et mittam manum meam in latus eius, non credam ".
26 Et post dies octo iterum erant discipuli eius intus, et Thomas cum eis. Venit Iesus ianuis clausis et stetit in medio et dixit: " Pax vobis! ".
27 Deinde dicit Thomae: " Infer digitum tuum huc et vide manus meas et affer manum tuam et mitte in latus meum; et noli fieri incredulus sed fidelis! ".
28 Respondit Thomas et dixit ei: " Dominus meus et Deus meus! ".
29 Dicit ei Iesus: " Quia vidisti me, credidisti. Beati, qui non viderunt et crediderunt! ".