1 post haec abiit Iesus trans mare Galilaeae quod est Tiberiadis
2 et sequebatur eum multitudo magna quia videbant signa quae faciebat super his qui infirmabantur
3 subiit ergo in montem Iesus et ibi sedebat cum discipulis suis
4 erat autem proximum pascha dies festus Iudaeorum
5 cum sublevasset ergo oculos Iesus et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum dicit ad Philippum unde ememus panes ut manducent hii
6 hoc autem dicebat temptans eum ipse enim sciebat quid esset facturus
7 respondit ei Philippus ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis ut unusquisque modicum quid accipiat
8 dicit ei unus ex discipulis eius Andreas frater Simonis Petri
9 est puer unus hic qui habet quinque panes hordiacios et duos pisces sed haec quid sunt inter tantos
10 dixit ergo Iesus facite homines discumbere erat autem faenum multum in loco discubuerunt ergo viri numero quasi quinque milia
11 accepit ergo panes Iesus et cum gratias egisset distribuit discumbentibus similiter et ex piscibus quantum volebant
12 ut autem impleti sunt dixit discipulis suis colligite quae superaverunt fragmenta ne pereant
13 collegerunt ergo et impleverunt duodecim cofinos fragmentorum ex quinque panibus hordiaciis quae superfuerunt his qui manducaverunt
14 illi ergo homines cum vidissent quod fecerat signum dicebant quia hic est vere propheta qui venturus est in mundum
1 Post haec abiit Iesus trans mare Galilaeae, quod est Tiberiadis.
2 Et sequebatur eum multitudo magna, quia videbant signa, quae faciebat super his, qui infirmabantur.
3 Subiit autem in montem Iesus et ibi sedebat cum discipulis suis.
4 Erat autem proximum Pascha, dies festus Iudaeorum.
5 Cum sublevasset ergo oculos Iesus et vidisset quia multitudo magna venit ad eum, dicit ad Philippum: " Unde ememus panes, ut manducent hi? ".
6 Hoc autem dicebat tentans eum; ipse enim sciebat quid esset facturus.
7 Respondit ei Philippus: " Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat! ".
8 Dicit ei unus ex discipulis eius, Andreas frater Simonis Petri:
9 " Est puer hic, qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces; sed haec quid sunt propter tantos? ".
10 Dixit Iesus: " Facite homines discumbere ". Erat autem fenum multum in loco. Discubuerunt ergo viri numero quasi quinque milia.
11 Accepit ergo panes Iesus et, cum gratias egisset, distribuit discumbentibus; similiter et ex piscibus, quantum volebant.
12 Ut autem impleti sunt, dicit discipulis suis: " Colligite, quae superaverunt, fragmenta, ne quid pereat ".
13 Collegerunt ergo et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum ex quinque panibus hordeaceis, quae superfuerunt his, qui manducaverunt.
14 Illi ergo homines, cum vidissent quod fecerat signum, dicebant: " Hic est vere propheta, qui venit in mundum! ".