1 et praeteriens vidit hominem caecum a nativitate

2 et interrogaverunt eum discipuli sui rabbi quis peccavit hic aut parentes eius ut caecus nasceretur

3 respondit Iesus neque hic peccavit neque parentes eius sed ut manifestetur opera Dei in illo

4 me oportet operari opera eius qui misit me donec dies est venit nox quando nemo potest operari

5 quamdiu in mundo sum lux sum mundi

6 haec cum dixisset expuit in terram et fecit lutum ex sputo et linuit lutum super oculos eius

7 et dixit ei vade lava in natatoria Siloae quod interpretatur Missus abiit ergo et lavit et venit videns

8 itaque vicini et qui videbant eum prius quia mendicus erat dicebant nonne hic est qui sedebat et mendicabat alii dicebant quia hic est

9 alii autem nequaquam sed similis est eius ille dicebat quia ego sum

10 dicebant ergo ei quomodo aperti sunt oculi tibi

11 respondit ille homo qui dicitur Iesus lutum fecit et unxit oculos meos et dixit mihi vade ad natatoriam Siloae et lava et abii et lavi et vidi

12 dixerunt ei ubi est ille ait nescio

13 adducunt eum ad Pharisaeos qui caecus fuerat

14 erat autem sabbatum quando lutum fecit Iesus et aperuit oculos eius

15 iterum ergo interrogabant eum Pharisaei quomodo vidisset ille autem dixit eis lutum posuit mihi super oculos et lavi et video

16 dicebant ergo ex Pharisaeis quidam non est hic homo a Deo quia sabbatum non custodit alii dicebant quomodo potest homo peccator haec signa facere et scisma erat in eis

17 dicunt ergo caeco iterum tu quid dicis de eo qui aperuit oculos tuos ille autem dixit quia propheta est

18 non crediderunt ergo Iudaei de illo quia caecus fuisset et vidisset donec vocaverunt parentes eius qui viderat

19 et interrogaverunt eos dicentes hic est filius vester quem vos dicitis quia caecus natus est quomodo ergo nunc videt

20 responderunt eis parentes eius et dixerunt scimus quia hic est filius noster et quia caecus natus est

21 quomodo autem nunc videat nescimus aut quis eius aperuit oculos nos nescimus ipsum interrogate aetatem habet ipse de se loquatur

22 haec dixerunt parentes eius quia timebant Iudaeos iam enim conspiraverant Iudaei ut si quis eum confiteretur Christum extra synagogam fieret

23 propterea parentes eius dixerunt quia aetatem habet ipsum interrogate

24 vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat caecus et dixerunt ei da gloriam Deo nos scimus quia hic homo peccator est

25 dixit ergo ille si peccator est nescio unum scio quia caecus cum essem modo video

26 dixerunt ergo illi quid fecit tibi quomodo aperuit tibi oculos

27 respondit eis dixi vobis iam et audistis quid iterum vultis audire numquid et vos vultis discipuli eius fieri

28 maledixerunt ei et dixerunt tu discipulus illius es nos autem Mosi discipuli sumus

29 nos scimus quia Mosi locutus est Deus hunc autem nescimus unde sit

30 respondit ille homo et dixit eis in hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit et aperuit meos oculos

31 scimus autem quia peccatores Deus non audit sed si quis Dei cultor est et voluntatem eius facit hunc exaudit

32 a saeculo non est auditum quia aperuit quis oculos caeci nati

33 nisi esset hic a Deo non poterat facere quicquam

34 responderunt et dixerunt ei in peccatis natus es totus et tu doces nos et eiecerunt eum foras

35 audivit Iesus quia eiecerunt eum foras et cum invenisset eum dixit ei tu credis in Filium Dei

36 respondit ille et dixit quis est Domine ut credam in eum

37 et dixit ei Iesus et vidisti eum et qui loquitur tecum ipse est

38 at ille ait credo Domine et procidens adoravit eum

39 dixit ei Iesus in iudicium ego in hunc mundum veni ut qui non vident videant et qui vident caeci fiant

40 et audierunt ex Pharisaeis qui cum ipso erant et dixerunt ei numquid et nos caeci sumus

41 dixit eis Iesus si caeci essetis non haberetis peccatum nunc vero dicitis quia videmus peccatum vestrum manet

1 Et praeteriens vidit hominem caecum a nativitate.

2 Et interro gaverunt eum discipuli sui dicentes: " Rabbi, quis peccavit, hic aut parentes eius, ut caecus nasceretur? ".

3 Respondit Iesus: " Neque hic peccavit neque parentes eius, sed ut manifestentur opera Dei in illo.

4 Nos oportet operari opera eius, qui misit me, donec dies est; venit nox, quando nemo potest operari.

5 Quamdiu in mundo sum, lux sum mundi ".

6 Haec cum dixisset, exspuit in terram et fecit lutum ex sputo et linivit lutum super oculos eius

7 et dixit ei: " Vade, lava in natatoria Siloae! " - quod interpretatur Missus C. Abiit ergo et lavit et venit videns.

8 Itaque vicini et, qui videbant eum prius quia mendicus erat, dicebant: " Nonne hic est, qui sedebat et mendicabat? ";

9 alii dicebant: " Hic est! "; alii dicebant: " Nequaquam, sed similis est eius! ". Ille dicebat: " Ego sum! ".

10 Dicebant ergo ei: " Quomodo igitur aperti sunt oculi tibi? ".

11 Respondit ille: " Homo, qui dicitur Iesus, lutum fecit et unxit oculos meos et dixit mihi: "Vade ad Siloam et lava! ". Abii ergo et lavi et vidi .

12 Et dixerunt ei: " Ubi est ille? ". Ait: " Nescio ".

13 Adducunt eum ad pharisaeos, qui caecus fuerat.

14 Erat autem sabbatum, in qua die lutum fecit Iesus et aperuit oculos eius.

15 Iterum ergo interrogabant et eum pharisaei quomodo vidisset. Ille autem dixit eis: " Lutum posuit super oculos meos, et lavi et video ".

16 Dicebant ergo ex pharisaeis quidam: " Non est hic homo a Deo, quia sabbatum non custodit! "; alii autem dicebant: " Quomodo potest homo peccator haec signa facere? ". Et schisma erat in eis.

17 Dicunt ergo caeco iterum: " Tu quid dicis de eo quia aperuit oculos tuos? ". Ille autem dixit: " Propheta est! ".

18 Non crediderunt ergo Iudaei de illo quia caecus fuisset et vidisset, donec vocaverunt parentes eius, qui viderat.

19 Et interrogaverunt eos dicentes: " Hic est filius vester, quem vos dicitis quia caecus natus est? Quomodo ergo nunc videt? ".

20 Responderunt ergo parentes eius et dixerunt: " Scimus quia hic est filius noster et quia caecus natus est.

21 Quomodo autem nunc videat nescimus, aut quis eius aperuit oculos nos nescimus; ipsum interrogate. Aetatem habet; ipse de se loquetur! ".

22 Haec dixerunt parentes eius, quia timebant Iudaeos; iam enim conspiraverant Iudaei, ut, si quis eum confiteretur Christum, extra synagogam fieret.

23 Propterea parentes eius dixerunt: " Aetatem habet; ipsum interrogate! .

24 Vocaverunt ergo rursum hominem, qui fuerat caecus, et dixerunt ei: " Da gloriam Deo! Nos scimus quia hic homo peccator est ".

25 Respondit ergo ille: " Si peccator est nescio; unum scio quia, caecus cum essem, modo video ".

26 Dixerunt ergo illi: " Quid fecit tibi? Quomodo aperuit oculos tuos? ".

27 Respondit eis: " Dixi vobis iam, et non audistis; quid iterum vultis audire? Numquid et vos vultis discipuli eius fieri? ".

28 Et maledixerunt ei et dixerunt: " Tu discipulus illius es, nos autem Moysis discipuli sumus.

29 Nos scimus quia Moysi locutus est Deus; hunc autem nescimus unde sit ".

30 Respondit homo et dixit eis: " In hoc enim mirabile est, quia vos nescitis unde sit, et aperuit meos oculos!

31 Scimus quia peccatores Deus non audit; sed, si quis Dei cultor est et voluntatem eius facit, hunc exaudit.

32 A saeculo non est auditum quia aperuit quis oculos caeci nati;

33 nisi esset hic a Deo, non poterat facere quidquam ".

34 Responderunt et dixerunt ei: " In peccatis tu natus es totus et tu doces nos? ". Et eiecerunt eum foras.

35 Audivit Iesus quia eiecerunt eum foras et, cum invenisset eum, dixit ei: " Tu credis in Filium hominis? ".

36 Respondit ille et dixit: " Et quis est, Domine, ut credam in eum? ".

37 Dixit ei Iesus: " Et vidisti eum; et, qui loquitur tecum, ipse est ".

38 At ille ait: " Credo, Domine! "; et adoravit eum.

39 Et dixit Iesus: " In iudicium ego in hunc mundum veni, ut, qui non vident, videant, et, qui vident, caeci fiant ".

40 Audierunt haec ex pharisaeis, qui cum ipso erant, et dixerunt ei: " Numquid et nos caeci sumus? ".

41 Dixit eis Iesus: " Si caeci essetis, non haberetis peccatum. Nunc vero dicitis: "Videmus!"; peccatum vestrum manet ".