1 audite verbum quod locutus est Dominus super vos domus Israhel

2 haec dicit Dominus iuxta vias gentium nolite discere et a signis caeli nolite metuere quae timent gentes

3 quia leges populorum vanae sunt quia lignum de saltu praecidit opus manuum artificis in ascia

4 argento et auro decoravit illud clavis et malleis conpegit ut non dissolvatur

5 in similitudinem palmae fabricata sunt et non loquentur portata tollentur quia incedere non valent nolite ergo timere ea quia nec male possunt facere nec bene

6 non est similis tui Domine magnus tu et magnum nomen tuum in fortitudine

7 quis non timebit te o rex gentium tuum est enim decus inter cunctos sapientes gentium et in universis regnis eorum nullus est similis tui

8 pariter insipientes et fatui probabuntur doctrina vanitatis eorum lignum est

9 argentum involutum de Tharsis adfertur et aurum de Ofaz opus artificis et manus aerarii hyacinthus et purpura indumentum eorum opus artificum universa haec

10 Dominus autem Deus verus est ipse Deus vivens et rex sempiternus ab indignatione eius commovebitur terra et non sustinebunt gentes comminationem eius

11 sic ergo dicetis eis dii qui caelos et terram non fecerunt pereant de terra et de his quae sub caelis sunt

12 qui facit terram in fortitudine sua praeparat orbem in sapientia sua et prudentia sua extendit caelos

13 ad vocem suam dat multitudinem aquarum in caelo et elevat nebulas ab extremitatibus terrae fulgura in pluviam facit et educit ventum de thesauris suis

14 stultus factus est omnis homo ab scientia confusus est omnis artifex in sculptili quoniam falsum est quod conflavit et non est spiritus in eis

15 vana sunt et opus risu dignum in tempore visitationis suae peribunt

16 non est his similis pars Iacob qui enim formavit omnia ipse est et Israhel virga hereditatis eius Dominus exercituum nomen illi

17 congrega de terra confusionem tuam quae habitas in obsidione

18 quia haec dicit Dominus ecce ego longe proiciam habitatores terrae in hac vice et tribulabo eos ita ut inveniantur

19 vae mihi super contritione mea pessima plaga mea ego autem dixi plane haec infirmitas mea est et portabo illam

20 tabernaculum meum vastatum est omnes funiculi mei disrupti sunt filii mei exierunt a me et non subsistunt non est qui extendat ultra tentorium meum et erigat pelles meas

21 quia stulte egerunt pastores et Dominum non quaesierunt propterea non intellexerunt et omnis grex eorum dispersus est

22 vox auditionis ecce venit et commotio magna de terra aquilonis ut ponat civitates Iuda solitudinem et habitaculum draconum

23 scio Domine quia non est hominis via eius nec viri est ut ambulet et dirigat gressus suos

24 corripe me Domine verumtamen in iudicio et non in furore tuo ne forte ad nihilum redigas me

25 effunde indignationem tuam super gentes quae non cognoverunt te et super provincias quae nomen tuum non invocaverunt quia comederunt Iacob et devoraverunt eum et consumpserunt illum et decus eius dissipaverunt

1 Audite verbum, quod locutus est Dominus super vos, domus Israel.

2 Haec dicit Dominus: Iuxta vias gentium nolite discereet a signis caeli nolite metuere,quae timent gentes,

3 quia leges populorum vanae sunt.Quia lignum de saltu praeciditopus manuum artificis in ascia,

4 argento et auro decoravit illud,clavis et malleis firmavit,ut non moveatur;

5 sicut formido in cucumerario suntet non loquentur,portantur, quia incedere non valent:nolite ergo timere ea,quia nec male possunt facere nec bene ".

6 Non est similis tui, Domine;magnus es tu,et magnum nomen tuum in fortitudine.

7 Quis non timebit te, o rex gentium?Te enim decet,quoniam inter cunctos sapientes gentiumet in universis regnis earum nullus est similis tui.

8 Pariter insipientes et fatui sunt;doctrina vanitatis eorum lignum est.

9 Argentum involutum, quod de Tharsis affertur,et aurum de Ophaz,opus artificis et manuum aurificis,hyacinthus et purpura indumentum eorum;opus artificum universa haec.

10 Dominus autem Deus verus est,ipse Deus vivens et rex sempiternus;ab indignatione eius commovebitur terra,et non sustinebunt gentes comminationem eius.

11 Sic ergo dicetis eis: " Dii, qui caelos et terram non fecerunt, pereant de terra et de his, quae sub caelis sunt ".

12 Qui fecit terram in fortitudine sua,firmavit orbem in sapientia suaet prudentia sua extendit caelos.

13 Ad vocem suam dat multitudinem aquarum in caeloet elevat nebulas ab extremitatibus terrae;fulgura in pluviam facitet educit ventum de thesauris suis.

14 Stultus factus est omnis homo absque scientia;confusus est omnis artifex in sculptili,quoniam falsum est, quod conflavit,et non est spiritus in eis.

15 Vana sunt et opus risu dignum;in tempore visitationis suae peribunt.

16 Non est his similis pars Iacob:qui enim formavit omnia, ipse est,et Israel tribus hereditatis eius,Dominus exercituum nomen illi.

17 Congrega de terra sarcinam tuam,quae habitas in obsidione,

18 quia haec dicit Dominus: Ecce ego longe proiciam habitatores terrae in hac viceet tribulabo eos, ita ut inveniant me ".

19 Vae mihi super contritione mea,pessima plaga mea!Ego autem dixi: Plane haec infirmitas mea est,et portabo illam ".

20 Tabernaculum meum vastatum est, omnes funiculi mei dirupti sunt;filii mei exierunt a me et non subsistunt,non est qui extendat ultra tentorium meumet erigat pelles meas.

21 Quia stulte egerunt pastoreset Dominum non quaesierunt;propterea non prosperati sunt,et omnis grex eorum dispersus est.

22 Vox auditionis ecce venitet commotio magna de terra aquilonis,ut ponat civitates Iudae solitudinemet habitaculum thoum.

23 " Scio, Domine, quia non est hominis via eius,nec viri est, ut ambulet et dirigat gressus suos.

24 Corripe me, Domine,verumtamen in iudicio et non in furore tuo,ne forte ad nihilum redigas me ".

25 Effunde indignationem tuam super gentes,quae non cognoverunt te,et super cognationes,quae nomen tuum non invocaverunt;quia comederunt Iacobet devoraverunt eumet consumpserunt illumet pascua eius dissipaverunt.