1 peccatum Iuda scriptum est stilo ferreo in ungue adamantino exaratum super latitudinem cordis eorum et in cornibus ararum eorum

2 cum recordati fuerint filii eorum ararum suarum et lucorum lignorumque frondentium in montibus excelsis

3 sacrificantes in agro fortitudinem tuam et omnes thesauros tuos in direptionem dabo excelsa tua propter peccata in universis finibus tuis

4 et relinqueris sola ab hereditate tua quam dedi tibi et servire te faciam inimicis tuis in terra quam ignoras quoniam ignem succendisti in furore meo usque in aeternum ardebit

5 haec dicit Dominus maledictus homo qui confidit in homine et ponit carnem brachium suum et a Domino recedit cor eius

6 erit enim quasi myrice in deserto et non videbit cum venerit bonum sed habitabit in siccitate in deserto in terra salsuginis et inhabitabili

7 benedictus vir qui confidit in Domino et erit Dominus fiducia eius

8 et erit quasi lignum quod transplantatur super aquas quod ad humorem mittit radices suas et non timebit cum venerit aestus et erit folium eius viride et in tempore siccitatis non erit sollicitum nec aliquando desinet facere fructum

9 pravum est cor omnium et inscrutabile quis cognoscet illud

10 ego Dominus scrutans cor et probans renes qui do unicuique iuxta viam et iuxta fructum adinventionum suarum

11 perdix fovit quae non peperit fecit divitias et non in iudicio in dimidio dierum suorum derelinquet eas et in novissimo suo erit insipiens

12 solium gloriae altitudinis a principio locus sanctificationis nostrae

13 expectatio Israhel Domine omnes qui te derelinquunt confundentur recedentes in terra scribentur quoniam dereliquerunt venam aquarum viventium Dominum

14 sana me Domine et sanabor salvum me fac et salvus ero quoniam laus mea tu es

15 ecce ipsi dicunt ad me ubi est verbum Domini veniat

16 et ego non sum turbatus te pastorem sequens et diem hominis non desideravi tu scis quod egressum est de labiis meis rectum in conspectu tuo fuit

17 non sis mihi tu formidini spes mea tu in die adflictionis

18 confundantur qui persequuntur me et non confundar ego paveant illi et non paveam ego induc super eos diem adflictionis et duplici contritione contere eos

19 haec dicit Dominus ad me vade et sta in porta filiorum populi per quam ingrediuntur reges Iuda et egrediuntur et in cunctis portis Hierusalem

20 et dices ad eos audite verbum Domini reges Iuda et omnis Iudaea cunctique habitatores Hierusalem qui ingredimini per portas istas

21 haec dicit Dominus custodite animas vestras et nolite portare pondera in die sabbati nec inferatis per portas Hierusalem

22 et nolite eicere onera de domibus vestris in die sabbati et omne opus non facietis sanctificate diem sabbati sicut praecepi patribus vestris

23 et non audierunt nec inclinaverunt aurem suam sed induraverunt cervicem suam ne audirent me et ne acciperent disciplinam

24 et erit si audieritis me dicit Dominus ut non inferatis onera per portas civitatis huius in die sabbati et si sanctificaveritis diem sabbati ne faciatis in ea omne opus

25 ingredientur per portas civitatis huius reges et principes sedentes super solium David et ascendentes in curribus et equis ipsi et principes eorum vir Iuda et habitatores Hierusalem et habitabitur civitas haec in sempiternum

26 et venient de civitate Iuda et de circuitu Hierusalem et de terra Beniamin et de campestribus et de montuosis et ab austro portantes holocaustum et victimam et sacrificium et tus et inferent oblationem in domum Domini

27 si autem non audieritis me ut sanctificetis diem sabbati et ne portetis onus et ne inferatis per portas Hierusalem in die sabbati succendam ignem in portis eius et devorabit domos Hierusalem et non extinguetur

1 Peccatum Iudae scriptum est stilo ferreo,in ungue adamantino exaratumsuper tabulam cordis eorumet in cornibus ararum eorum,

2 ut recordarentur filii eorum ararum suarumet palorum suorum iuxta ligna frondentiain collibus excelsis,

3 montibus in campo. Divitias tuas, omnes thesauros tuosin direptionem dabo,excelsa tua propter peccatain universis finibus tuis.

4 Et relinques hereditatem tuam,quam dedi tibi;et servire te faciam inimicis tuisin terra, quam ignoras,quoniam ignem succendistis in naribus meis;usque in aeternum ardebit ".

5 Haec dicit Dominus: Maledictus homo, qui confidit in homineet ponit carnem brachium suum,et a Domino recedit cor eius;

6 erit enim quasi myricae in desertoet non videbit, cum venerit bonum,sed habitabit in siccitate in deserto,in terra salsuginis et inhabitabili.

7 Benedictus vir, qui confidit in Domino,et erit Dominus fiducia eius;

8 et erit quasi lignum,quod transplantatur super aquas,quod ad humorem mittit radices suaset non timebit, cum venerit aestus;et erit folium eius viride,et in anno siccitatis non erit sollicitumnec aliquando desinet facere fructum

9 Dolosum est cor super omnia et insanabile;quis cognoscet illud?

10 Ego Dominus scrutans cor et probans renes,qui do unicuique iuxta viam suamet iuxta fructum operum suorum.

11 Perdix fovit, quae non peperit,ita faciens divitias sed non in iudicio.In dimidio dierum suorum derelinquet easet in novissimo suo erit insipiens ".

12 Solium gloriae, altitudo a principio,locus sanctificationis nostrae!

13 Exspectatio Israel, Domine,omnes, qui te derelinquunt, confundentur;recedentes a te in terra scribentur,quoniam dereliquerunt venamaquarum viventium, Dominum.

14 Sana me, Domine, et sanabor;salvum me fac, et salvus ero,quoniam laus mea tu es.

15 Ecce ipsi dicunt ad me: Ubi est verbum Domini? Veniat ".

16 Et ego non institi pro malo apud teet diem calamitatis non desideravi,tu scis: quod egressum est de labiis meis,rectum in conspectu tuo fuit.

17 Non sis mihi tu formidini;refugium meum tu in die afflictionis.

18 Confundantur, qui me persequuntur,et non confundar ego;paveant illi, et non paveam ego;induc super eos diem afflictioniset duplici contritione contere eos.

19 Haec dixit Dominus ad me: " Vade et sta in porta Filiorum populi, per quam ingrediuntur reges Iudae et egrediuntur, et in cunctis portis Ierusalem;

20 et dices ad eos: Audite verbum Domini, reges Iudae et omnis Iuda cunctique habitatores Ierusalem, qui ingredimini per portas istas.

21 Haec dicit Dominus: Custodite animas vestras et nolite portare pondera in die sabbati nec inferatis per portas Ierusalem;

22 et nolite efferre onera de domibus vestris in die sabbati et omne opus non facietis: sanctificate diem sabbati, sicut praecepi patribus vestris.

23 Et non audierunt nec inclinaverunt aurem suam; sed induraverunt cervicem suam, ne audirent me et ne acciperent disciplinam.

24 Et erit: si audieritis me, dicit Dominus, ut non inferatis onera per portas civitatis huius in die sabbati, et si sanctificaveritis diem sabbati, ne faciatis in eo omne opus,

25 ingredientur per portas civitatis huius reges et principes sedentes super solium David et ascendentes in curribus et equis, ipsi et principes eorum, viri Iudae et habitatores Ierusalem; et habitabitur civitas haec in sempiternum.

26 Et venient de civitatibus Iudae et de circuitu Ierusalem et de terra Beniamin et de Sephela et de montuosis et a Nageb, portantes holocaustum et victimam et sacrificium et tus, et inferent oblationem laudis in domum Domini.

27 Si autem non audieritis me, ut sanctificetis diem sabbati et ne portetis onus intrantes per portas Ierusalem in die sabbati, succendam ignem in portis eius, et devorabit domos Ierusalem et non exstinguetur ".