1 haec dicit Dominus descende in domum regis Iuda et loqueris ibi verbum hoc
2 et dices audi verbum Domini rex Iuda qui sedes super solium David tu et servi tui et populus tuus qui ingredimini per portas istas
3 haec dicit Dominus facite iudicium et iustitiam et liberate vi oppressum de manu calumniatoris et advenam et pupillum et viduam nolite contristare neque opprimatis inique et sanguinem innocentem ne effundatis in loco isto
4 si enim facientes feceritis verbum istud ingredientur per portas domus huius reges sedentes de genere David super thronum eius et ascendentes currus et equos ipsi et servi et populus eorum
5 quod si non audieritis verba haec in memet ipso iuravi dicit Dominus quia in solitudinem erit domus haec
6 quia haec dicit Dominus super domum regis Iuda Galaad tu mihi caput Libani si non posuero te solitudinem urbes inhabitabiles
7 et sanctificabo super te interficientem virum et arma eius et succident electam cedrum tuam et praecipitabunt in ignem
8 et pertransibunt gentes multae per civitatem hanc et dicet unusquisque proximo suo quare fecit Dominus sic civitati huic grandi
9 et respondebunt eo quod dereliquerint pactum Domini Dei sui et adoraverint deos alienos et servierint eis
10 nolite flere mortuum neque lugeatis super eum fletu plangite eum qui egreditur quia non revertetur ultra nec videbit terram nativitatis suae
11 quia haec dicit Dominus ad Sellum filium Iosiae regem Iuda qui regnavit pro Iosia patre suo qui egressus est de loco isto non revertetur huc amplius
12 sed in loco ad quem transtuli eum ibi morietur et terram istam non videbit amplius
13 vae qui aedificat domum suam in iniustitia et cenacula sua non in iudicio amicum suum opprimet frustra et mercedem eius non reddet ei
14 qui dicit aedificabo mihi domum latam et cenacula spatiosa qui aperit sibi fenestras et facit laquearia cedrina pingitque sinopide
15 numquid regnabis quoniam confers te cedro pater tuus numquid non comedit et bibit et fecit iudicium et iustitiam tunc cum bene erat ei
16 iudicavit causam pauperis et egeni in bonum suum numquid non ideo quia cognovit me dicit Dominus
17 tui vero oculi et cor ad avaritiam et ad sanguinem innocentem fundendum et ad calumniam et ad cursum mali operis
18 propterea haec dicit Dominus ad Ioachim filium Iosiae regem Iuda non plangent eum vae frater et vae fratres non concrepabunt ei vae domine et vae inclite
19 sepultura asini sepelietur putrefactus et proiectus extra portas Hierusalem
20 ascende Libanum et clama et in Basan da vocem tuam et clama ad transeuntes quia contriti sunt omnes amatores tui
21 locutus sum ad te in abundantia tua dixisti non audiam haec est via tua ab adulescentia tua quia non audisti vocem meam
22 omnes pastores tuos pascet ventus et amatores tui in captivitatem ibunt et tunc confunderis et erubesces ab omni malitia tua
23 quae sedes in Libano et nidificas in cedris quomodo congemuisti cum venissent tibi dolores quasi dolores parturientis
24 vivo ego dicit Dominus quia si fuerit Iechonias filius Ioachim regis Iuda anulus in manu dextera mea inde avellam eum
25 et dabo te in manu quaerentium animam tuam et in manu quorum tu formidas faciem et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis et in manu Chaldeorum
26 et mittam te et matrem tuam quae genuit te in terram alienam in qua nati non estis ibique moriemini
27 et in terram ad quam ipsi levant animam suam ut revertantur illuc non revertentur
28 numquid vas fictile atque contritum vir iste Iechonias numquid vas absque omni voluptate quare abiecti sunt ipse et semen eius et proiecti in terram quam ignoraverunt
29 terra terra terra audi sermonem Domini
30 haec dicit Dominus scribe virum istum sterilem virum qui in diebus suis non prosperabitur nec enim erit de semine eius vir qui sedeat super solium David et potestatem habeat ultra in Iuda
1 Haec dicit Dominus: " Descende in domum regis Iudae et loqueris ibi verbum hoc
2 et dices: Audi verbum Domini, rex Iudae, qui sedes super solium David, tu et servi tui et populus tuus, qui ingredimini per portas istas.
3 Haec dicit Dominus: Facite iudicium et iustitiam et liberate vi oppressum de manu expoliantis et advenam et pupillum et viduam nolite affligere neque opprimatis inique et sanguinem innocentem ne effundatis in loco isto.
4 Si enim facientes feceritis verbum istud, ingredientur per portas domus huius reges, sedentes de genere David super thronum eius et ascendentes currus et equos, ipsi et servi et populus eorum.
5 Quod si non audieritis verba haec, in memetipso iuravi, dicit Dominus, quia in solitudinem erit domus haec.
6 Quia haec dicit Dominus super domum regis Iudae:Galaad tu mihi,caput Libani,verumtamen ponam te solitudinem,urbes inhabitabiles,
7 et sanctificabo super teinterficientem virum et arma eius,et succident electas cedros tuaset praecipitabunt in ignem.
8 Et pertransibunt gentes multae per civitatem hanc, et dicet unusquisque proximo suo: "Quare fecit Dominus sic civitati huic grandi?".
9 Et respondebunt: "Eo quod dereliquerint pactum Domini Dei sui et adoraverint deos alienos et servierint eis" ".
10 Nolite flere mortuumneque lugeatis super eum fletu;plangite eum, qui egreditur,quia non revertetur ultranec videbit terram nativitatis suae.
11 Quia haec dicit Dominus ad Sellum filium Iosiae regem Iudae, qui regnavit pro Iosia patre suo: " Qui egressus est de loco isto, non revertetur huc amplius,
12 sed in loco, ad quem transtulerunt eum, ibi morietur et terram istam non videbit amplius ".
13 Vae, qui aedificat domum suam in iniustitiaet cenacula sua non in iudicio,proximum suum servire facit gratiset mercedem eius non reddet ei;
14 qui dicit: " Aedificabo mihi domum latamet cenacula spatiosa ";qui aperit sibi fenestraset facit laquearia cedrinapingitque sinopide!
15 Numquid regnabis,quoniam gloriaris in cedris?Pater tuus numquid non comedit et bibit?Sed fecit iudicium et iustitiam,tunc bene erat ei.
16 Iudicavit causam pauperis et egeni,tunc bene. Numquid non hoc est nosse me? ",dicit Dominus.
17 Tui vero oculi et cor tuum nonnisi ad avaritiamet ad sanguinem innocentem fundendumet ad calumniam et ad oppressionem faciendam.
18 Propterea haec dicit Dominus ad Ioachim filium Iosiae regem Iudae: Non plangent eum:Vae, frater meus!" et "Vae, soror!".Non concrepabunt ei:Vae, domine!" et "Vae, inclite!".
19 Sepultura asini sepelietur,tractus et proiectus longeextra portas Ierusalem ".
20 Ascende Libanum et clamaet in Basan da vocem tuamet clama de Abarim,quia contriti sunt omnes amatores tui.
21 Locutus sum ad te in securitate tua,et dixisti: " Non audiam! ".Haec est via tua ab adulescentia tua,quia non audisti vocem meam.
22 Omnes pastores tuos pascet ventus,et amatores tui in captivitatem ibunt,quia tunc confunderis et erubescesab omni malitia tua.
23 Quae sedes in Libanoet nidificas in cedris,quomodo congemisces,cum venerint tibi doloresquasi dolores parturientis!
24 " Vivo ego, dicit Dominus, quia si fuerit Iechonias, filius Ioachim rex Iudae, anulus in manu dextera mea, inde evellam eum
25 et dabo te in manu quaerentium animam tuam et in manu, quorum tu formidas faciem, in manu Nabuchodonosor, regis Babylonis, et in manu Chaldaeorum;
26 et mittam te et matrem tuam, quae genuit te, in terram alienam, in qua nati non estis, ibique moriemini;
27 et in terram, ad quam ipsi levant animam suam, ut revertantur, illuc non revertentur ".
28 Numquid vas despectum et contritum, vir iste Iechonias? Numquid vas absque omni voluptate? Quare abiecti sunt, ipse et semen eius, et proiecti in terram, quam ignoraverunt?
29 Terra, terra, terra, audi sermonem Domini!
30 Haec dicit Dominus: " Scribite virum istum sterilem, virum, qui in diebus suis non prosperabitur; nec enim erit de semine eius vir, qui sedeat super solium David et potestatem habeat ultra in Iuda ".