1 hoc verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino dicens

2 haec dicit Dominus Deus Israhel dicens scribe tibi omnia verba quae locutus sum ad te in libro

3 ecce enim dies veniunt dicit Dominus et convertam conversionem populi mei Israhel et Iuda ait Dominus et convertam eos ad terram quam dedi patribus eorum et possidebunt eam

4 et haec verba quae locutus est Dominus ad Israhel et ad Iudam

5 quoniam haec dicit Dominus vocem terroris audivimus formido et non est pax

6 interrogate et videte si generat masculus quare ergo vidi omnis viri manum super lumbum suum quasi parientis et conversae sunt universae facies in auruginem

7 vae quia magna dies illa nec est similis eius tempusque tribulationis est Iacob et ex ipso salvabitur

8 et erit in die illa ait Dominus exercituum conteram iugum eius de collo tuo et vincula illius disrumpam et non dominabuntur ei amplius alieni

9 sed servient Domino Deo suo et David regi suo quem suscitabo eis

10 tu ergo ne timeas serve meus Iacob ait Dominus neque paveas Israhel quia ecce ego salvo te de terra longinqua et semen tuum de terra captivitatis eorum et revertetur Iacob et quiescet et cunctis affluet et non erit quem formidet

11 quoniam tecum ego sum ait Dominus ut salvem te faciam enim consummationem in cunctis gentibus in quibus dispersi te te autem non faciam in consummationem sed castigabo te in iudicio ut non tibi videaris innoxius

12 quia haec dicit Dominus insanabilis fractura tua pessima plaga tua

13 non est qui iudicet iudicium tuum ad alligandum curationum utilitas non est tibi

14 omnes amatores tui obliti sunt tui te non quaerent plaga enim inimici percussi te castigatione crudeli propter multitudinem iniquitatis tuae dura facta sunt peccata tua

15 quid clamas super contritione tua insanabilis est dolor tuus propter multitudinem iniquitatis tuae et dura peccata tua feci haec tibi

16 propterea omnes qui comedunt te devorabuntur et universi hostes tui in captivitatem ducentur et qui te vastant vastabuntur cunctosque praedatores tuos dabo in praedam

17 obducam enim cicatricem tibi et a vulneribus tuis sanabo te dicit Dominus quia Eiectam vocaverunt te Sion haec est quae non habebat requirentem

18 haec dicit Dominus ecce ego convertam conversionem tabernaculorum Iacob et tectis eius miserebor et aedificabitur civitas in excelso suo et templum iuxta ordinem suum fundabitur

19 et egredietur de eis laus voxque ludentium et multiplicabo eos et non inminuentur et glorificabo eos et non adtenuabuntur

20 et erunt filii eius sicut a principio et coetus eius coram me permanebit et visitabo adversum omnes qui tribulant eum

21 et erit dux eius ex eo et princeps de medio eius producetur et adplicabo eum et accedet ad me quis enim iste est qui adplicet cor suum ut adpropinquet mihi ait Dominus

22 et eritis mihi in populum et ego ero vobis in Deum

23 ecce turbo Domini furor egrediens procella ruens in capite impiorum conquiescet

24 non avertet iram indignationis Dominus donec faciat et conpleat cogitationem cordis sui in novissimo dierum intellegetis ea

1 Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino dicens:

2 " Haec dicit Dominus, Deus Israel, dicens: Scribe tibi omnia verba, quae locutus sum ad te, in libro;

3 ecce enim dies veniunt, dicit Dominus, et convertam sortem populi mei Israel et Iudae, ait Dominus, et convertam eos ad terram, quam dedi patribus eorum, et possidebunt eam ".

4 Et haec verba, quae locutus est Dominus ad Israel et ad Iudam:

5 " Quoniam haec dicit Dominus:Vocem terroris audivimus,formido et non est pax.

6 Interrogate et videte, si generat masculus;quare ergo vidi omnis viri manumsuper lumbum suum quasi parturientis,et conversae sunt universae facies in auruginem?

7 Vae, quia magna dies illa,nec est similis eius,tempusque tribulationis est Iacob,et ex ipso salvabitur.

8 Et erit: in die illa, ait Dominus exercituum, conteram iugum eius de collo tuo et vincula tua dirumpam; et non dominabuntur ei amplius alieni,

9 sed servient Domino Deo suo et David regi suo, quem suscitabo eis.

10 Tu ergo ne timeas, serve meus Iacob,ait Dominus,neque paveas, Israel,quia ecce ego salvabo te de terra longinquaet semen tuum de terra captivitatis eorum;et revertetur Iacob et quiescetet securus erit, et non erit quem formidet;

11 quoniam tecum ego sum,ait Dominus,ut salvem te.Faciam enim consummationem in cunctis gentibus,in quibus dispersi te;te autem non faciam in consummationem,sed castigabo te in iudicionec quasi innocenti parcam tibi.

12 Quia haec dicit Dominus:Insanabilis fractura tua,pessima plaga tua;

13 non est qui iudicet iudicium tuum;sunt ulceri medicamina,tibi vero cicatrix non obducitur.

14 Omnes amatores tui obliti sunt tui,te non quaerunt;plaga enim inimici percussi tecastigatione crudeli:propter multitudinem iniquitatis tuaedura facta sunt peccata tua.

15 Quid clamas super contritione tua?Insanabilis est dolor tuus.Propter multitudinem iniquitatis tuaeet propter dura peccata tua feci haec tibi.

16 Propterea omnes, qui comedunt te, devorabuntur,et universi hostes tui in captivitatem ducentur,et, qui te vastant, vastabuntur,cunctosque praedatores tuos dabo in praedam.

17 Obducam enim cicatricem tibiet a vulneribus tuis sanabo te,dicit Dominus,quia Eiectam vocaverunt te,Sion haec, quae non habebat requirentem.

18 Haec dicit Dominus:Ecce ego convertam sortem tabernaculorum Iacobet tectis eius miserebor,et aedificabitur civitas in ruinis suis,et arx in loco suo fundabitur;

19 et egredietur de eis laus voxque ludentium.Et multiplicabo eos, et non imminuentur,et glorificabo eos, et non attenuabuntur.

20 Et erunt filii eius sicut a principio,et coetus eius coram me permanebit,et visitabo adversum omnes, qui tribulant eum.

21 Et erit dux eius ex eo,et princeps de medio eius procedet; et applicabo eum, et accedet ad me.Quis enim iste est, qui pignori dabit cor suum,ut appropinquet mihi?,ait Dominus.

22 Et eritis mihi in populum,et ego ero vobis in Deum.

23 Ecce turbo Domini, furor egrediens,procella ruens;in capite impiorum conquiescet.

24 Non cessabit ab ira indignationis Dominus,donec faciat et compleatcogitationes cordis sui;in novissimo dierum intellegetis ea.