1 quod factum est verbum Domini ad Hieremiam prophetam contra gentes

2 ad Aegyptum adversum exercitum Pharaonis Nechao regis Aegypti qui erat iuxta flumen Eufraten in Charchamis quem percussit Nabuchodonosor rex Babylonis in quarto anno Ioachim filii Iosiae regis Iuda

3 praeparate scutum et clypeum et procedite ad bellum

4 iungite equos et ascendite equites state in galeis polite lanceas induite vos loricis

5 quid igitur vidi ipsos pavidos et terga vertentes fortes eorum caesos fugerunt conciti nec respexerunt terror undique ait Dominus

6 non fugiat velox nec salvari se putet fortis ad aquilonem iuxta flumen Eufraten victi sunt et ruerunt

7 quis est iste qui quasi flumen ascendit et veluti fluviorum intumescunt gurgites eius

8 Aegyptus fluminis instar ascendet et velut flumina movebuntur fluctus eius et dicet ascendens operiam terram perdam civitatem et habitatores eius

9 ascendite equos et exultate in curribus et procedant fortes Aethiopia et Lybies tenentes scutum et Lydii arripientes et iacientes sagittas

10 dies autem ille Domini Dei exercituum dies ultionis ut sumat vindictam de inimicis suis devorabit gladius et saturabitur et inebriabitur sanguine eorum victima enim Domini exercituum in terra aquilonis iuxta flumen Eufraten

11 ascende in Galaad et tolle resinam virgo filia Aegypti frustra multiplicas medicamina sanitas non erit tibi

12 audierunt gentes ignominiam tuam et ululatus tuus replevit terram quia fortis inpegit in fortem ambo pariter conciderunt

13 verbum quod locutus est Dominus ad Hieremiam prophetam super eo quod venturus esset Nabuchodonosor rex Babylonis et percussurus terram Aegypti

14 adnuntiate Aegypto et auditum facite Magdolo et resonet in Memphis et in Tafnis dicite sta et praepara te quia devoravit gladius ea quae per circuitum tuum sunt

15 quare conputruit fortis tuus non stetit quoniam Dominus subvertit eum

16 multiplicavit ruentes ceciditque vir ad proximum suum et dicent surge et revertamur ad populum nostrum et ad terram nativitatis nostrae a facie gladii columbae

17 vocate nomen Pharao regis Aegypti Tumultum adduxit tempus

18 vivo ego inquit Rex Dominus exercituum nomen eius quoniam sicut Thabor in montibus et sicut Carmelus in mari veniet

19 vasa transmigrationis fac tibi habitatrix filia Aegypti quia Memphis in solitudinem erit et deseretur inhabitabilis

20 vitula eligans atque formonsa Aegyptus stimulator ab aquilone veniet ei

21 mercennarii quoque eius qui versabantur in medio eius quasi vituli saginati versi sunt et fugerunt simul nec stare potuerunt quia dies interfectionis eorum venit super eos tempus visitationis eorum

22 vox eius quasi aeris sonabit quoniam cum exercitu properabunt et cum securibus venient ei quasi ligna caedentes

23 succiderunt saltum eius ait Dominus qui supputari non potest multiplicati sunt super lucustas et non est eis numerus

24 confusa est filia Aegypti et tradita in manu populi aquilonis

25 dixit Dominus exercituum Deus Israhel ecce ego visitabo super tumultum Alexandriae et super Pharao et super Aegyptum et super deos eius et super reges eius et super Pharao et super eos qui confidunt in eo

26 et dabo eos in manu quaerentium animam eorum et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis et in manu servorum eius et post haec habitabitur sicut diebus pristinis ait Dominus

27 et tu ne timeas serve meus Iacob et ne paveas Israhel quia ecce ego salvum te faciam de longinquo et semen tuum de terra captivitatis suae et revertetur Iacob et quiescet et prosperabitur et non erit qui exterreat eum

28 et tu noli timere serve meus Iacob ait Dominus quia tecum ego sum quia consumam ego cunctas gentes ad quas eieci te te vero non consumam sed castigabo te in iudicio nec quasi innocenti parcam tibi

1 Quod factum est verbum Domini ad Ieremiam prophetam contra gentes.

2 Ad Aegyptum.Adversum exercitum pharaonis Nechao regis Aegypti, qui erat iuxta fluvium Euphraten in Charchamis, quem percussit Nabuchodonosor rex Babylonis in quarto anno Ioachim filii Iosiae regis Iudae.

3 " Praeparate scutum et clipeumet procedite ad bellum.

4 Iungite equos et ascendite, equites;state in galeis, polite lanceas, induite vos loricis.

5 Quid igitur? Vidi ipsos pavidos et terga vertentes,fortes eorum caesos;fugerunt conciti nec respexerunt:terror undique,ait Dominus.

6 Non fugiat velox,nec salvari se putet fortis;ad aquilonem iuxta flumen Euphratenvicti sunt et ruerunt.

7 Quis est iste, qui quasi Nilus ascendit,et veluti fluviorum intumescunt gurgites eius?

8 Aegyptus Nili instar ascendit,et velut flumina moventur fluctus eius,et dixit: "Ascendens operiam terram,perdam civitatem et habitatores eius".

9 Ascendite, equi, et irruite, currus;et procedant fortes,Aethiopia et Phut tenentes scutum et Ludii arripientes et iacientes sagittas.

10 Dies autem ille Domini, Dei exercituum, dies ultionis,ut sumat vindictam de inimicis suis: devorat gladius, et saturatur,et inebriatur sanguine eorum;victima enim Domini, Dei exercituum,in terra aquilonis iuxta flumen Euphraten.

11 Ascende in Galaad et tolle resinam,virgo filia Aegypti;frustra multiplicas medicamina,tibi vero cicatrix non obducitur.

12 Audierunt gentes ignominiam tuam, et ululatus tuus replevit terram,quia fortis impegit in fortem,et ambo pariter conciderunt ".

13 Verbum, quod locutus est Dominus ad Ieremiam prophetam super eo quod veniret Nabuchodonosor rex Babylonis percussurus terram Aegypti.

14 " Annuntiate Aegyptoet auditum facite in Magdolo,et resonet in Memphi et in Taphnis,dicite: "Sta et praepara te,quia devoravit gladius ea,quae per circuitum tuum sunt".

15 Quare deiectus est fortis tuus?Non stetit, quoniam Dominus subvertit eum.

16 Multiplicavit ruentes,ceciditque vir ad proximum suum, et dixerunt: "Surge,et revertamur ad populum nostrumet ad terram nativitatis nostrae,a facie gladii saevientis".

17 Vocate nomen pharaonis regis Aegypti:Tumultum, qui praetermisit tempus opportunum.

18 Vivo ego, inquit rex,Dominus exercituum nomen eius,quoniam sicut Thabor in montibuset sicut Carmelus ad mare veniet.

19 Vasa transmigrationis fac tibi,habitatrix filia Aegypti,quia Memphis in solitudinem eritet destruetur et inhabitabilis erit.

20 Vitula elegans atque formosa Aegyptus,stimulus ab aquilone venit ei.

21 Mercennarii quoque eius,qui versabantur in medio eius quasi vituli saginati,versi sunt et fugerunt simulnec stare potuerunt,quia dies interfectionis eorum venit super eos,tempus visitationis eorum.

22 Vox eius quasi serpentis sibilantis,quoniam cum exercitu properabunt et cum securibus venient ei,quasi caedentes ligna.

23 Succiderunt saltum eius,ait Dominus,qui supputari non potest;multiplicati sunt enim super locustas,et non est eis numerus.

24 Confusa est filia Aegyptiet tradita in manu populi aquilonis ".

25 Dixit Dominus exercituum, Deus Israel: " Ecce ego visitabo super Amon de No et super pharaonem et super Aegyptum et super deos eius et super reges eius et super pharaonem et super eos, qui confidunt in eo;

26 et dabo eos in manu quaerentium animam eorum et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis et in manu servorum eius; et post haec habitabitur sicut diebus pristinis, ait Dominus.

27 Et tu ne timeas, serve meus Iacob,et ne paveas, Israel,quia ecce ego salvum te faciam de longinquoet semen tuum de terra captivitatis eorum;et revertetur Iacob et requiescet,securus erit, et non erit qui exterreat eum.

28 Et tu noli timere, serve meus Iacob,ait Dominus,quia tecum ego sum,quia ego consumam cunctas gentes, ad quas eieci te;te vero non consumam,sed castigabo te in iudicionec quasi innocenti parcam tibi ".