1 quod factum est verbum Domini ad Hieremiam prophetam contra Palestinos antequam percuteret Pharao Gazam

2 haec dicit Dominus ecce aquae ascendunt ab aquilone et erunt quasi torrens inundans et operient terram et plenitudinem eius urbem et habitatores eius clamabunt homines et ululabit omnis habitator terrae

3 ab strepitu pompae armorum et bellatorum eius a commotione quadrigarum eius et multitudine rotarum illius non respexerunt patres filios manibus dissolutis

4 pro adventu diei in quo vastabuntur omnes Philisthim et dissipabitur Tyrus et Sidon cum omnibus reliquis auxiliis suis depopulatus est enim Dominus Palestinos reliquias insulae Cappadociae

5 venit calvitium super Gazam conticuit Ascalon et reliquiae vallis earum usquequo concideris

6 o mucro Domini usquequo non quiescis ingredere in vaginam tuam refrigerare et sile

7 quomodo quiescet cum Dominus praeceperit ei adversus Ascalonem et adversus maritimas eius regiones ibique condixerit illi

1 Quod factum est verbum Domini ad Ieremiam prophe tam contra Philisthim, antequam percuteret pharao Gazam.

2 Haec dicit Dominus: Ecce, aquae ascendunt ab aquiloneet erunt quasi torrens inundanset operient terram et plenitudinem eius,urbem et habitatores eius.Clamabunt homines,et ululabunt omnes habitatores terrae

3 a strepitu ungularum fortium equorum eius,a commotione quadrigarum eiuset tumultu rotarum illius;non respexerunt patres filios, manibus dissolutis,

4 pro adventu diei, in quo vastabuntur omnes Philisthim,et dissipabitur Tyro et Sidoni omnis superstes auxiliator:depopulatus est enim Dominus Philisthim,reliquias insulae Caphtor.

5 Venit calvitium super Gazam,conticuit Ascalon;reliquiae Enacim,usquequo incidetis vos?

6 O mucro Domini,usquequo non quiesces?Ingredere in vaginam tuam,refrigerare et sile.

7 Quomodo quiescet,cum Dominus praeceperit ei adversus Ascalonemet adversus maritimas regionesibique condixerit illi? ".