1 ad Moab haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel vae super Nabo quoniam vastata est et confusa capta est Cariathaim confusa est fortis et tremuit

2 non est ultra exultatio in Moab contra Esebon cogitaverunt malum venite et disperdamus eam de gente ergo silens conticesces sequeturque te gladius

3 vox clamoris de Oronaim vastitas et contritio magna

4 contrita est Moab adnuntiate clamorem parvulis eius

5 per ascensum enim Luaith plorans ascendet in fletu quoniam in descensu Oronaim hostes ululatum contritionis audierunt

6 fugite salvate animas vestras et eritis quasi myrice in deserto

7 pro eo enim quod habuisti fiduciam in munitionibus tuis et in thesauris tuis tu quoque capieris et ibit Chamos in transmigrationem sacerdotes eius et principes eius simul

8 et veniet praedo ad omnem urbem et urbs nulla salvabitur et peribit vallis et dissipabuntur campestria quoniam dixit Dominus

9 date florem Moab quia floriens egredietur et civitates eius desertae erunt et inhabitabiles

10 maledictus qui facit opus Domini fraudulenter et maledictus qui prohibet gladium suum a sanguine

11 fertilis fuit Moab ab adulescentia sua et requievit in fecibus suis nec transfusus est de vase in vas et in transmigrationem non abiit idcirco permansit gustus eius in eo et odor eius non est inmutatus

12 propterea ecce dies veniunt dicit Dominus et mittam ei ordinatores et stratores laguncularum et sternent eum et vasa eius exhaurient et lagoenas eorum conlident

13 et confundetur Moab a Chamos sicut confusa est domus Israhel a Bethel in qua habebat fiduciam

14 quomodo dicitis fortes sumus et viri robusti ad proeliandum

15 vastata est Moab et civitates illius ascenderunt et electi iuvenes eius descenderunt in occisionem ait Rex Dominus exercituum nomen ei

16 prope est interitus Moab ut veniat et malum eius velociter adcurret nimis

17 consolamini eum omnes qui estis in circuitu eius et universi qui scitis nomen eius dicite quomodo confracta est virga fortis baculus gloriosus

18 descende de gloria et sede in siti habitatio filiae Dibon quoniam vastator Moab ascendet ad te dissipabit munitiones tuas

19 in via sta et prospice habitatio Aroer interroga fugientem et eum qui evasit dic quid accidit

20 confusus est Moab quoniam victus est ululate et clamate adnuntiate in Arnon quoniam vastata est Moab

21 et iudicium venit ad terram campestrem super Helon et super Iaesa et super Mefath

22 et super Dibon et super Nabo et super domum Deblathaim

23 et super Cariathaim et super Bethgamul et super Bethmaon

24 et super Carioth et super Bosra et super omnes civitates terrae Moab quae longe et quae prope sunt

25 abscisum est cornu Moab et brachium eius contritum est ait Dominus

26 inebriate eum quoniam contra Dominum erectus est et adlidet manum Moab in vomitu suo et erit in derisum etiam ipse

27 fuit enim in derisum tibi Israhel quasi inter fures repperisses eum propter verba ergo tua quae adversum illum locutus es captivus duceris

28 relinquite civitates et habitate in petra habitatores Moab et estote quasi columba nidificans in summo ore foraminis

29 audivimus superbiam Moab superbus est valde sublimitatem eius et arrogantiam et superbiam et altitudinem cordis illius

30 ego scio ait Dominus iactantiam eius et quod non sit iuxta eam virtus eius nec iuxta quod poterat conata sit facere

31 ideo super Moab heiulabo et ad Moab universam clamabo ad viros muri fictilis lamentantes

32 de planctu Iazer plorabo tibi vinea Sobema propagines tuae transierunt mare usque ad mare Iazer pervenerunt super messem tuam et vindemiam tuam praedo inruit

33 ablata est laetitia et exultatio de Carmelo et de terra Moab et vinum de torcularibus sustuli nequaquam calcator uvae solitum celeuma cantabit

34 de clamore Esebon usque Eleale et Iaesa dederunt vocem suam a Segor usque ad Oronaim vitula conternante aquae quoque Namrim pessimae erunt

35 et auferam de Moab ait Dominus offerentem in excelsis et sacrificantem diis eius

36 propterea cor meum ad Moab quasi tibiae resonabit et cor meum ad viros muri fictilis dabit sonitum tibiarum quia plus fecit quam potuit idcirco perierunt

37 omne enim caput calvitium et omnis barba rasa erit in cunctis manibus conligatio et super omne dorsum cilicium

38 super omnia tecta Moab et in plateis eius omnis planctus quia contrivi Moab sicut vas inutile ait Dominus

39 quomodo victa est et ululaverunt quomodo deiecit cervicem Moab et confusus est eritque Moab in derisum et in exemplum omnibus in circuitu suo

40 haec dicit Dominus ecce quasi aquila evolabit et extendet alas suas ad Moab

41 capta est Carioth et munitiones conprehensae sunt et erit cor fortium Moab in die illa sicut cor mulieris parturientis

42 et cessabit Moab esse populus quoniam contra Dominum gloriatus est

43 pavor et fovea et laqueus super te o habitator Moab ait Dominus

44 qui fugit a facie pavoris cadet in foveam et qui conscenderit de fovea capietur laqueo adducam enim super Moab annum visitationis eorum dicit Dominus

45 in umbra Esebon steterunt de laqueo fugientes quia ignis egressus est de Esebon et flamma de medio Seon et devorabit partem Moab et verticem filiorum tumultus

46 vae tibi Moab peristi popule Chamos quia conprehensi sunt filii tui et filiae tuae in captivitatem

47 et convertam captivitatem Moab in novissimis diebus ait Dominus hucusque iudicia Moab

1 Ad Moab.Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Vae super Nabo, quoniam vastata est et confusa!Capta est Cariathaim, confusa est arx et tremuit.

2 Non est ultra exsultatio in Moab;in Hesebon cogitaverunt malum contra eam:Venite et disperdamus eam de gente".Tu quoque, Madmen, conticesces, sequeturque te gladius.

3 Vox clamoris de Oronaim:Vastitas et contritio magna".

4 Contrita est Moab,auditum fecerunt clamorem usque ad Segor.

5 Per ascensum enim Luithplorans ascendit in fletu,quoniam in descensu Oronaimhostes ululatum contritionis audierunt:

6 "Fugite, salvate animas vestraset eritis quasi myricae in deserto".

7 Pro eo enim quod habuisti fiduciamin operibus tuis et in thesauris tuis,tu quoque capieris;et ibit Chamos in transmigrationem,sacerdotes eius et principes eius simul.

8 Et veniet praedo ad omnem urbem, et urbs nulla salvabitur;et peribit vallis, et dissipabuntur campestria,quoniam dixit Dominus.

9 Date pennas ad volandum;et civitates eius desertae erunt et inhabitabiles.

10 Maledictus, qui facit opus Domini neglegenter,et maledictus, qui prohibet gladium suum a sanguine.

11 Securus fuit Moab ab adulescentia suaet requievit in faecibus suisnec transfusus est de vase in vaset in transmigrationem non abiit;idcirco permansit gustus eius in eo,et odor eius non est immutatus.

12 Propterea, ecce, dies veniunt,dicit Dominus,et mittam ei stratores laguncularum;et sternent eumet vasa eius exhaurientet lagunculas eorum collident.

13 Et confundetur Moab a Chamos, sicut confusa est domus Israel a Bethel, in qua habebat fiduciam.

14 Quomodo dicitis: "Fortes sumuset viri robusti ad proeliandum"?

15 Vastata est Moab,et ascenderunt civitates illius,et electi iuvenes eius descenderunt in occisionem,ait rex, Dominus exercituum nomen eius.

16 Prope est interitus Moab ut veniat,et malum eius velociter accurret nimis.

17 Lugete super eum,omnes, qui estis in circuitu eius;et universi, qui scitis nomen eius,dicite: "Quomodo confracta est virga fortis,baculus gloriosus?".

18 Descende de gloria et sede in siti,habitatrix filia Dibon,quoniam vastator Moab ascendit ad te,dissipavit munitiones tuas.

19 Ad viam sta et prospice,habitatrix Aroer;interroga fugientemet eam, quae evasit.Dic: "Quid accidit?".

20 Confusus est Moab, quoniam victus est.Ululate et clamate;annuntiate in Arnon,quoniam vastatus est Moab.

21 Et iudicium venit ad terram campestrem super Helon et super Iasa et super Mephaath

22 et super Dibon et super Nabo et super Bethdeblathaim,

23 et super Cariathaim et super Bethgamul et super Bethmaon

24 et super Carioth et super Bosra et super omnes civitates terrae Moab, quae longe et quae prope sunt.

25 Abscissum est cornu Moab,et brachium eius contritum est,ait Dominus.

26 Inebriate eum, quoniam contra Dominum erectus est; et allidet manum Moab in vomitu suo, et erit in derisum etiam ipse.

27 Nonne in derisum tibi fuit Israel? Num inter fures repertus est? Quotiescumque enim adversum illum loquebaris, caput movebas.

28 Relinquite civitates et habitate in petra,habitatores Moab,et estote quasi columba nidificansin parietibus apertae voraginis.

29 Audivimus superbiam Moab,superbus est valde;sublimitatem eius et arrogantiamet superbiam et altitudinem cordis eius.

30 Ego scio, ait Dominus, iactantiam eius, et quod non sint rectae fabulationes, nec recta fecerint.

31 Ideo super Moab eiulabo et super Moab universam clamabo, super viros Cirhareseth plorabitur.

32 Plus quam in planctu Iazer plorabo tibi,vinea Sabama;propagines tuae transierunt mare,usque ad Iazer pervenerunt.Super messem tuam et vindemiam tuampraedo irruit.

33 Ablata est laetitia et exsultatiode horto et de terra Moab,et vinum de torcularibus sustuli;nequaquam calcator uvaesolitum celeuma cantabit.

34 De clamore Hesebon usque Eleale et Iasa dederunt vocem suam, a Segor usque ad Oronaim, ad Eglatselisiam; aquae quoque Nemrim pessimae erunt.

35 Et auferam de Moab, ait Dominus, offerentem in excelsis et sacrificantem diis eius.

36 Propterea cor meum ad Moab quasi tibia resonabit, et cor meum ad viros Cirhareseth dabit sonitum tibiarum; quia depositum, quod acquisierunt, periit.

37 Omne enim caput calvitium et omnis barba rasa erit, in cunctis manibus incisiones et super lumbos cilicium.

38 Super omnia tecta Moab et in plateis eius omnis planctus, quoniam contrivi Moab sicut vas, quod nemini placet, ait Dominus.

39 Quomodo victa est, et ululaverunt? Quomodo vertit dorsum Moab et confusus est? Eritque Moab in derisum et in terrorem omnibus in circuitu suo.

40 Haec dicit Dominus:Ecce quasi aquila volabitet extendet alas suas ad Moab.

41 Capta sunt oppida,et munitiones comprehensae sunt,et erit cor fortium Moab in die illasicut cor mulieris parturientis.

42 Et cessabit Moab esse populus,quoniam contra Dominum gloriatus est.

43 Pavor et fovea et laqueus super te,o habitator Moab,dicit Dominus.

44 Qui fugerit a facie pavoris, cadet in foveam,et, qui conscenderit de fovea, capietur laqueo;adducam enim super Moabannum visitationis eorum,ait Dominus.

45 In umbra Hesebon steterunt sine viribus fugientes,sed ignis egressus est de Hesebon,et flamma de medio Sehon,et devoravit tempora Moabet verticem filiorum tumultus.

46 Vae tibi, Moab!Periit populus Chamos,quia comprehensi sunt filii tuiet filiae tuae in captivitatem.

47 Et convertam sortem Moab in novissimis diebus ",ait Dominus.Hucusque iudicia Moab.