1 in tempore illo ait Dominus eicient ossa regis Iuda et ossa principum eius et ossa sacerdotum et ossa prophetarum et ossa eorum qui habitaverunt Hierusalem de sepulchris suis
2 et pandent ea ad solem et lunam et omnem militiam caeli quae dilexerunt et quibus servierunt et post quae ambulaverunt et quae quaesierunt et adoraverunt non colligentur et non sepelientur in sterquilinium super faciem terrae erunt
3 et eligent magis mortem quam vitam omnes qui residui fuerint de cognatione hac pessima in universis locis quae derelicta sunt ad quae eieci eos dicit Dominus exercituum
4 et dices ad eos haec dicit Dominus numquid qui cadet non resurget et qui aversus est non revertetur
5 quare ergo aversus est populus iste in Hierusalem aversione contentiosa adprehenderunt mendacium et noluerunt reverti
6 adtendi et auscultavi nemo quod bonum est loquitur nullus est qui agat paenitentiam super peccato suo dicens quid feci omnes conversi sunt ad cursum suum quasi equus impetu vadens in proelio
7 milvus in caelo cognovit tempus suum turtur et hirundo et ciconia custodierunt tempus adventus sui populus autem meus non cognovit iudicium Domini
8 quomodo dicitis sapientes nos sumus et lex Domini nobiscum est vere mendacium operatus est stilus mendax scribarum
9 confusi sunt sapientes perterriti et capti sunt verbum enim Domini proiecerunt et sapientia nulla est in eis
10 propterea dabo mulieres eorum exteris agros eorum heredibus quia a minimo usque ad maximum omnes avaritiam sequuntur a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt mendacium
11 et sanabant contritionem filiae populi mei ad ignominiam dicentes pax pax cum non esset pax
12 confusi sunt quia abominationem fecerunt quinimmo confusione non sunt confusi et erubescere nescierunt idcirco cadent inter corruentes in tempore visitationis suae corruent dicit Dominus
13 congregans congregabo eos ait Dominus non est uva in vitibus et non sunt ficus in ficulnea folium defluxit et dedi eis quae praetergressa sunt
14 quare sedemus convenite et ingrediamur civitatem munitam et sileamus ibi quia Dominus noster silere nos fecit et potum dedit nobis aquam fellis peccavimus enim Domino
15 expectavimus pacem et non erat bonum tempus medellae et ecce formido
16 a Dan auditus est fremitus equorum eius a voce hinnituum pugnatorum eius commota est omnis terra et venerunt et devoraverunt terram et plenitudinem eius urbem et habitatores eius
17 quia ecce ego mittam vobis serpentes regulos quibus non est incantatio et mordebunt vos ait Dominus
18 dolor meus super dolorem in me cor meum maerens
19 ecce vox clamoris filiae populi mei de terra longinqua numquid Dominus non est in Sion aut rex eius non est in ea quare ergo me ad iracundiam concitaverunt in sculptilibus suis et in vanitatibus alienis
20 transiit messis finita est aestas et nos salvati non sumus
21 super contritionem filiae populi mei contritus sum et contristatus stupor obtinuit me
22 numquid resina non est in Galaad aut medicus non est ibi quare igitur non est obducta cicatrix filiae populi mei
1 " In illo tempore, ait Dominus, eicient ossa regum Iudae et ossa principum eius et ossa sacerdotum et ossa prophetarum et ossa eorum, qui habitaverunt Ierusalem de sepulcris suis;
2 et expandent ea ad solem et lunam et omnem militiam caeli, quae dilexerunt et quibus servierunt et post quae ambulaverunt et quae quaesierunt et adoraverunt; non colligentur et non sepelientur: in sterquilinium super faciem terrae erunt.
3 Et eligent magis mortem quam vitam omnes, qui residui fuerint de cognatione hac pessima in universis locis, ad quae eiecero eos, dicit Dominus exercituum.
4 Et dices ad eos: Haec dicit Dominus:Numquid, qui cadit, non resurget, et, qui aversus est, non revertetur?
5 Quare ergo aversus est populus iste,Ierusalem aversione perpetua?Apprehenderunt mendaciumet noluerunt reverti.
6 Attendi et auscultavi:nemo, quod bonum est, loquitur,nullus est, qui agat paenitentiamsuper malitia sua dicens:Quid feci?".Omnes conversi sunt ad cursum suum,quasi equus impetu vadens in proelio.
7 Etiam ciconia in caelonovit tempus suum;turtur et hirundo et turduscustodierunt tempus adventus sui;populus autem meus non novitiudicium Domini.
8 Quomodo dicitis: "Sapientes nos sumus,et lex Domini nobiscum est"?Vere mendacium operatus eststilus mendax scribarum.
9 Confusi sunt sapientes,perterriti et capti sunt;verbum enim Domini proiecerunt,et sapientia nulla est in eis.
10 Propterea dabo mulieres eorum exteris,agros eorum expugnatoribus,quia a minimo usque ad maximumomnes avaritiam sequuntur,a propheta usque ad sacerdotemcuncti faciunt mendacium.
11 Et sanant contritionemfiliae populi mei in levitatedicentes "Pax, pax", cum non sit pax.
12 Confusi sunt, quia abominationem fecerunt;quin immo confusione non sunt confusiet erubescere nescierunt,idcirco cadent inter corruentes,in tempore visitationis suae corruent,dicit Dominus.
13 Congregans congregabo eos,ait Dominus;non est uva in vitibus,et non sunt ficus in ficulnea,folium defluxit,et dabo eis gradientes super eos.
14 "Quare sedemus?Convenite, et ingrediamur civitates munitaset pereamus ibi,quia Dominus Deus noster tradidit nos in interitumet potum dedit nobis aquam fellis;peccavimus enim Domino.
15 Exspectavimus pacem, et non est bonum,tempus medelae, et ecce formido".
16 A Dan auditus est fremitus equorum eius,a voce hinnituum fortium equorum eiuscommota est omnis terra;et venient et devorabunt terram et plenitudinem eius,urbem et habitatores eius.
17 Quia ecce ego mittam vobisserpentes regulos,quibus non est incantatio,et mordebunt vos ",ait Dominus.
18 Hilaritas mea facta est dolor in me,cor meum maerens.
19 Ecce vox clamoris filiae populi meide terra longinqua: Numquid Dominus non est in Sion?Aut rex eius non est in ea? ". Quare ergo me ad iracundiam concitaverunt in sculptilibus suiset in vanitatibus alienis? ".
20 " Transiit messis, finita est aestas,et nos salvati non sumus ".
21 Super contritione filiae populi meicontritus sum et contristatus;stupor obtinuit me.
22 Numquid resina non est in Galaad?Aut medicus non est ibi?Quare enim non est obductacicatrix filiae populi mei?
23 Quis dabit capiti meo aquamet oculis meis fontem lacrimarum,et plorabo die ac nocteinterfectos filiae populi mei?