1 igitur sors filiorum Iudae per cognationes suas ista fuit a termino Edom desertum Sin contra meridiem et usque ad extremam partem australis plagae
2 initium eius a summitate maris Salsissimi et a lingua eius quae respicit meridiem
3 egrediturque contra ascensum Scorpionis et pertransit in Sina ascenditque in Cadesbarne et pervenit in Esrom ascendens Addara et circumiens Caricaa
4 atque inde pertransiens in Asemona et perveniens ad torrentem Aegypti eruntque termini eius mare Magnum hic erit finis meridianae plagae
5 ab oriente vero erit initium mare Salsissimum usque ad extrema Iordanis et ea quae respiciunt aquilonem a lingua maris usque ad eundem Iordanem fluvium
6 ascenditque terminus in Bethagla et transit ab aquilone in Betharaba ascendens ad lapidem Boem filii Ruben
7 et tendens usque ad terminos Debera de valle Achor contra aquilonem respiciens Galgala quae est ex adverso ascensionis Adommim ab australi parte torrentis transitque aquas quae vocantur fons Solis et erunt exitus eius ad fontem Rogel
8 ascenditque per convallem filii Ennom ex latere Iebusei ad meridiem haec est Hierusalem et inde se erigens ad verticem montis qui est contra Gehennom ad occidentem in summitate vallis Rafaim contra aquilonem
9 pertransitque a vertice montis usque ad fontem aquae Nepthoa et pervenit usque ad vicos montis Ephron inclinaturque in Bala quae est Cariathiarim id est urbs Silvarum
10 et circuit de Bala contra occidentem usque ad montem Seir transitque iuxta latus montis Iarim ad aquilonem in Cheslon et descendit in Bethsames transitque in Thamna
11 et pervenit contra aquilonem partis Accaron ex latere inclinaturque Sechrona et transit montem Baala pervenitque in Iebnehel et maris Magni contra occidentem fine concluditur
12 hii sunt termini filiorum Iuda per circuitum in cognationibus suis
13 Chaleb vero filio Iepphonne dedit partem in medio filiorum Iuda sicut praeceperat ei Dominus Cariatharbe patris Enach ipsa est Hebron
14 delevitque ex ea Chaleb tres filios Enach Sesai et Ahiman et Tholmai de stirpe Enach
15 atque inde conscendens venit ad habitatores Dabir quae prius vocabatur Cariathsepher id est civitas Litterarum
16 dixitque Chaleb qui percusserit Cariathsepher et ceperit eam dabo illi Axam filiam meam uxorem
17 cepitque eam Othonihel filius Cenez frater Chaleb iunior deditque ei Axam filiam suam uxorem
18 quae cum pergerent simul suasit viro ut peteret a patre suo agrum suspiravitque ut sedebat in asino cui Chaleb quid habes inquit
19 at illa respondit da mihi benedictionem terram australem et arentem dedisti mihi iunge et inriguam dedit itaque ei Chaleb inriguum superius et inferius
20 haec est possessio tribus filiorum Iuda per cognationes suas
21 erantque civitates ab extremis partibus filiorum Iuda iuxta terminos Edom a meridie Cabsehel et Eder et Iagur
22 et Cina et Dimona Adeda
23 et Cedes et Asor Iethnan
24 Zif et Thelem Baloth
25 et Asor nova et Cariothesrom haec est Asor
26 Aman Same et Molada
27 et Asergadda et Asemon Bethfeleth
28 et Asersual et Bersabee et Baziothia
29 Bala et Hiim Esem
30 et Heltholad Exiil et Harma
31 Siceleg et Medemena et Sensenna
32 Lebaoth et Selim et Aenremmon omnes civitates viginti novem et villae earum
33 in campestribus vero Esthaul et Saraa et Asena
34 et Azanoe et Aengannim Thaffua et Aenaim
35 et Hierimoth Adulam Soccho et Azeca
36 et Saraim Adithaim et Gedera et Giderothaim urbes quattuordecim et villae earum
37 Sanan et Adesa et Magdalgad
38 Delean et Mesfa et Iecthel
39 Lachis et Bascath et Aglon
40 Thebbon et Lehemas et Chethlis
41 et Gideroth Bethdagon et Neema et Maceda civitates sedecim et villae earum
42 Labana et Aether et Asan
43 Ieptha et Esna et Nesib
44 Ceila et Achzib et Maresa civitates novem et villae earum
45 Accaron cum vicis et villulis suis
46 ab Accaron usque ad mare omnia quae vergunt ad Azotum et viculos eius
47 Azotus cum vicis et villulis suis Gaza cum viculis et villulis suis usque ad torrentem Aegypti mare Magnum terminus eius
48 et in monte Samir et Iether et Soccho
49 et Edenna Cariathsenna haec est Dabir
50 Anab et Isthemo et Anim
51 Gosen et Olon et Gilo civitates undecim et villae earum
52 Arab et Roma et Esaan
53 Ianum et Bethafua et Afeca
54 Ammatha et Cariatharbe haec est Hebron et Sior civitates novem et villae earum
55 Maon et Chermel et Zif et Iotae
56 Iezrehel et Iucadam et Zanoe
57 Accaim Gebaa et Thamna civitates decem et villae earum
58 Alul et Bethsur et Gedor
59 Mareth et Bethanoth et Elthecen civitates sex et villae earum
60 Cariathbaal haec est Cariathiarim urbs Silvarum et Arebba civitates duae et villae earum
61 in deserto Betharaba Meddin et Schacha
62 Anepsan et civitas Salis et Engaddi civitates sex et villae earum
63 Iebuseum autem habitatorem Hierusalem non potuerunt filii Iuda delere habitavitque Iebuseus cum filiis Iuda in Hierusalem usque in praesentem diem
1 Sors tribus filiorum Iudae per cognationes suas ista fuit: usque ad terminum Edom, ad desertum Sin contra Nageb, usque ad extremam partem australis plagae.
2 Terminus eius meridionalis a summitate maris Salsissimi et a lingua eius, quae respicit meridiem.
3 Egrediturque contra ascensum Acrabbim et pertransit in Sin ascenditque in meridie Cadesbarne et pervenit in Esron ascendens ad Addar et vertitur in Carca;
4 atque inde pertransiens in Asemona pervenit ad torrentem Aegypti; eruntque exitus eius ad mare Magnum: hic erit vobis finis meridianae plagae.
5 Ab oriente vero terminus erit mare Salsissimum usque ad extrema Iordanis. Terminus aquilonis a lingua maris et ab extremis Iordanis
6 ascendit in Bethagla et transit ab aquilone Betharaba ascendens ad lapidem Boen filii Ruben
7 et ascendens ad Dabir de valle Achor et contra aquilonem vergens ad Galiloth (hi sunt circuli), qui sunt ex adverso ascensionis Adommim, quae est ab australi parte torrentis, transit ad aquas, quae vocantur fons Solis, et erunt exitus eius ad fontem Rogel.
8 Ascenditque per convallem Benennom ex latere Iebusaei ad meridiem - haec est Ierusalem - et inde se erigens ad verticem montis, qui est contra vallem Ennom ad occidentem in extrema parte vallis Raphaim contra aquilonem;
9 pertransitque a vertice montis usque ad fontem aquae Nephtoa et pervenit usque ad vicos montis Ephron inclinaturque in Baala, quae est Cariathiarim.
10 Et vergit de Baala contra occidentem usque ad montem Seir transitque iuxta latus montis Iarim ad aquilonem - id est Cheslon - et descendit in Bethsames transitque in Thamna
11 et pervenit ad latus septentrionale Accaron inclinaturque in Sechron et transit montem Baala pervenitque in Iebneel et finitur mari. Terminus occidentalis est mare Magnum.
12 Hi sunt termini filiorum Iudae per circuitum in cognationibus suis.
13 Chaleb vero filio Iephonne dedit partem in medio filiorum Iudae, sicut praeceperat Dominus Iosue: Cariatharbe (id est civitas Arbe), patris Enac, ipsa est Hebron.
14 Delevitque ex ea Chaleb tres filios Enac: Sesai et Ahiman et Tholmai de stirpe Enac.
15 Atque inde conscendens venit ad habitatores Dabir, quae prius vocabatur Cariathsepher (id est civitas Litterarum).
16 Dixitque Chaleb: " Qui percusserit Cariathsepher et ceperit eam, dabo illi Axam filiam meam uxorem ".
17 Cepitque eam Othoniel filius Cenez frater Chaleb, deditque ei Axam filiam suam uxorem.
18 Quae cum veniret, suasit viro suo, ut peteret a patre suo agrum; descenditque de asino. Cui Chaleb: " Quid habes? ", inquit.
19 At illa respondit: " Da mihi benedictionem. Terram Nageb arentem dedisti mihi; iunge et irriguam ". Dedit itaque ei Chaleb irriguum superius et inferius.
20 Haec est possessio tribus filiorum Iudae per cognationes suas.
21 Erantque civitates ab extremis partibus filiorum Iudae iuxta terminos Edom in Nageb: Cabseel et Eder et Iagur
22 et Cina et Dimona et Adada
23 et Cades et Asor et Iethnan,
24 Ziph et Telem et Baloth
25 et Asorhadatta et Carioth, Esron - haec est Asor -
26 Amam et Sama et Molada
27 et Asargadda et Hasemon et Bethphelet
28 et Asarsual et Bersabee et Baziothia,
29 Baala et Iim et Esem
30 et Eltholad et Cesil et Horma
31 et Siceleg et Madmena et Sensenna
32 et Lebaoth et Selim et Enremmon: omnes civitates viginti novem et villae earum.
33 In campestribus vero: Esthaol et Saraa et Asena
34 et Zanoa et Engannim, Thapphua et Enaim,
35 Ierimoth et Odollam, Socho et Azeca
36 et Saarim et Adithaim et Gedera et Gederothaim: urbes quattuordecim et villae earum.
37 Sanan et Hadasa et Magdalgad
38 et Delean et Maspha et Iecethel,
39 Lachis et Bascath et Eglon
40 et Chebbon et Lehemas et Cethlis
41 et Gederoth, Bethdagon et Naama et Maceda: civitates sedecim et villae earum.
42 Lobna et Ether et Asan
43 et Iephtha et Esna et Nesib
44 et Ceila et Achzib et Maresa: civitates novem et villae earum.
45 Accaron cum filiabus et villulis suis;
46 ab Accaron usque ad mare: omnia, quae sunt ad latus Azoti, et viculos eorum,
47 Azotus cum filiabus et villulis suis, Gaza cum filiabus et villulis suis usque ad torrentem Aegypti, et mare Magnum terminus.
48 Et in monte: Samir et Iether et Socho
49 et Danna et Cariathsenna - haec est Dabir -
50 et Anab et Esthemo et Anim
51 et Gosen et Helon et Gilo: civitates undecim et villae earum.
52 Arab et Duma et Esaan
53 et Ianum et Beththapphua et Apheca
54 et Ammatha et Cariatharbe - haec est Hebron - et Sior: civitates novem et villae earum.
55 Maon et Carmel et Ziph et Iutta
56 et Iezrahel et Iucadam et Zanoa,
57 Accain, Gabaa et Thamna: civitates decem et villae earum.
58 Halhul, Bethsur et Gedor
59 et Mareth et Bethanoth et Eltecon: civitates sex et villae earum. Thecue et Ephratha - haec est Bethlehem - et Phegor et Etam et Culon et Tatam et Sores et Carem et Gallim et Bether et Manahath: civitates undecim et villae earum.
60 Cariathbaal - haec est Cariathiarim (urbs Silvarum) - et Arebba: civitates duae et villae earum.
61 In deserto: Betharaba, Meddin et Sachacha
62 et Nebsan et civitas Salis et Engaddi: civitates sex et villae earum.
63 Iebusaeum autem habitatorem Ierusalem non potuerunt filii Iudae delere; habitavitque Iebusaeus cum filiis Iudae in Ierusalem usque in praesentem diem.