1 addideruntque filii Israhel facere malum in conspectu Domini post mortem Ahoth
2 et tradidit illos Dominus in manu Iabin regis Chanaan qui regnavit in Asor habuitque ducem exercitus sui nomine Sisaram ipse autem habitabat in Aroseth gentium
3 clamaveruntque filii Israhel ad Dominum nongentos enim habebat falcatos currus et per viginti annos vehementer oppresserat eos
4 erat autem Debbora prophetis uxor Lapidoth quae iudicabat populum in illo tempore
5 et sedebat sub palma quae nomine illius vocabatur inter Rama et Bethel in monte Ephraim ascendebantque ad eam filii Israhel in omne iudicium
6 quae misit et vocavit Barac filium Abinoem de Cedes Nepthalim dixitque ad eum praecepit tibi Dominus Deus Israhel vade et duc exercitum in montem Thabor tollesque tecum decem milia pugnatorum de filiis Nepthalim et de filiis Zabulon
7 ego autem ducam ad te in loco torrentis Cison Sisaram principem exercitus Iabin et currus eius atque omnem multitudinem et tradam eos in manu tua
8 dixitque ad eam Barac si venis mecum vadam si nolueris venire non pergam
9 quae dixit ad eum ibo quidem tecum sed in hac vice tibi victoria non reputabitur quia in manu mulieris tradetur Sisara surrexit itaque Debbora et perrexit cum Barac in Cedes
10 qui accitis Zabulon et Nepthalim ascendit cum decem milibus pugnatorum habens Debboram in comitatu suo
11 Aber autem Cineus recesserat quondam a ceteris Cineis fratribus suis filiis Obab cognati Mosi et tetenderat tabernacula usque ad vallem quae vocatur Sennim et erat iuxta Cedes
12 nuntiatumque est Sisarae quod ascendisset Barac filius Abinoem in montem Thabor
13 et congregavit nongentos falcatos currus omnemque exercitum de Aroseth gentium ad torrentem Cison
14 dixitque Debbora ad Barac surge haec est enim dies in qua tradidit Dominus Sisaram in manus tuas en ipse ductor est tuus descendit itaque Barac de monte Thabor et decem milia pugnatorum cum eo
15 perterruitque Dominus Sisaram et omnes currus eius universamque multitudinem in ore gladii ad conspectum Barac in tantum ut Sisara de curru desiliens pedibus fugeret
16 et Barac persequeretur fugientes currus et exercitum usque ad Aroseth gentium et omnis hostium multitudo usque ad internicionem caderet
17 Sisara autem fugiens pervenit ad tentorium Iahel uxoris Aber Cinei erat enim pax inter Iabin regem Asor et domum Aber Cinei
18 egressa igitur Iahel in occursum Sisarae dixit ad eum intra ad me domine mi intra ne timeas qui ingressus tabernaculum eius et opertus ab ea pallio
19 dixit ad eam da mihi obsecro paululum aquae quia valde sitio quae aperuit utrem lactis et dedit ei bibere et operuit illum
20 dixitque Sisara ad eam sta ante ostium tabernaculi et cum venerit aliquis interrogans te et dicens numquid hic est aliquis respondebis nullus est
21 tulit itaque Iahel uxor Aber clavum tabernaculi adsumens pariter malleum et ingressa abscondite et cum silentio posuit supra tempus capitis eius clavum percussumque malleo defixit in cerebrum usque ad terram qui soporem morti socians defecit et mortuus est
22 et ecce Barac sequens Sisaram veniebat egressaque Iahel in occursum eius dixit ei veni et ostendam tibi virum quem quaeris qui cum intrasset ad eam vidit Sisaram iacentem mortuum et clavum infixum in tempore eius
23 humiliavit ergo Deus in die illo Iabin regem Chanaan coram filiis Israhel
24 qui crescebant cotidie et forti manu opprimebant Iabin regem Chanaan donec delerent eum
1 Addideruntque filii Israel facere malum in conspectu Domini post mortem Aod,
2 et tradidit illos Dominus in manu Iabin regis Chanaan, qui regnavit in Asor. Habuitque ducem exercitus sui nomine Sisaram: ipse autem habitabat in Haroseth gentium.
3 Clamaveruntque filii Israel ad Dominum; nongentos enim habebat falcatos currus et per viginti annos vehementer oppresserat eos.
4 Erat autem Debora prophetis, uxor Lapidoth, quae iudicabat Israel in illo tempore.
5 Et sedebat sub palma Deborae inter Rama et Bethel in monte Ephraim; ascendebantque ad eam filii Israel in iudicium.
6 Quae misit et vocavit Barac filium Abinoem de Cedes Nephthali dixitque ad eum: " Praecepit tibi Dominus, Deus Israel: Vade et duc exercitum in montem Thabor tollesque tecum decem milia pugnatorum de filiis Nephthali et de filiis Zabulon.
7 Ego autem ducam ad te in loco torrentis Cison Sisaram principem exercitus Iabin et currus eius atque omnem multitudinem et tradam eum in manu tua ".
8 Dixitque ad eam Barac: " Si venis mecum, vadam; si nolueris venire mecum, non pergam ".
9 Quae dixit ad eum: " Ibo quidem tecum; sed in hac via non erit tibi gloria, quia in manu mulieris tradet Dominus Sisaram ".Surrexit itaque Debora et perrexit cum Barac in Cedes.
10 Qui, accitis Zabulon et Nephthali in Cedes, ascendit cum decem milibus pugnatorum habens Deboram in comitatu suo.
11 Haber autem Cinaeus recesserat a ceteris Cinaeis fratribus suis filiis Hobab cognati Moysi et tetendit tabernaculum usque ad quercum in Saananim iuxta Cedes.
12 Nuntiatumque est Sisarae quod ascendisset Barac filius Abinoem in montem Thabor,
13 et congregavit omnes nongentos falcatos currus omnemque exercitum, qui cum eo erat, de Haroseth gentium ad torrentem Cison.
14 Dixitque Debora ad Barac: " Surge: haec est enim dies, in qua tradidit Dominus Sisaram in manus tuas. En ipse ductor est tuus ". Descendit itaque Barac de monte Thabor, et decem milia pugnatorum cum eo.
15 Perterruitque Dominus Sisaram et omnes currus eius universamque multitudinem in ore gladii ad conspectum Barac, in tantum ut Sisara de curru desiliens pedibus fugeret,
16 et Barac persequeretur fugientes currus et exercitum usque ad Haroseth gentium, et omnis hostium multitudo usque ad internecionem caderet.
17 Sisara autem fugiens pervenit ad tentorium Iahel uxoris Haber Cinaei; erat enim pax inter Iabin regem Asor et domum Haber Cinaei.
18 Egressa igitur Iahel in occursum Sisarae dixit ad eum: " Intra ad me, domine mi; intra, ne timeas ". Qui ingressus tabernaculum eius et opertus ab ea panno,
19 dixit ad eam: " Da mihi, obsecro, paululum aquae, quia sitio ". Quae aperuit utrem lactis et dedit ei bibere et operuit illum.
20 Dixitque Sisara ad eam: " Sta ante ostium tabernaculi et, cum venerit aliquis interrogans te et dicens: "Numquid hic est aliquis?", respondebis: Nullus est" ".
21 Tulit porro Iahel uxor Haber clavum tabernaculi assumens pariter malleum; et ingressa abscondite et cum silentio, posuit supra tempus capitis eius clavum, percussumque malleo defixit in cerebrum usque ad terram; qui soporem morti socians defecit et mortuus est.
22 Et ecce Barac sequens Sisaram veniebat; egressaque Iahel in occursum eius dixit ei: " Veni, et ostendam tibi virum, quem quaeris ". Qui cum intrasset ad eam, vidit Sisaram iacentem mortuum et clavum infixum in tempore eius.
23 Humiliavit ergo Deus in die illo Iabin regem Chanaan coram filiis Israel,
24 qui crescebant cotidie et forti manu opprimebant Iabin regem Chanaan, donec delerent eum.