1 respondens autem Sophar Naamathites dixit
2 numquid qui multa loquitur non et audiet aut vir verbosus iustificabitur
3 tibi soli tacebunt homines et cum ceteros inriseris a nullo confutaberis
4 dixisti enim purus est sermo meus et mundus sum in conspectu tuo
5 atque utinam Deus loqueretur tecum et aperiret labia sua tibi
6 ut ostenderet tibi secreta sapientiae et quod multiplex esset lex eius et intellegeres quod multo minora exigaris a Deo quam meretur iniquitas tua
7 forsitan vestigia Dei conprehendes et usque ad perfectum Omnipotentem repperies
8 excelsior caelo est et quid facies profundior inferno et unde cognosces
9 longior terrae mensura eius et latior mari
10 si subverterit omnia vel in unum coartaverit quis contradicet ei
11 ipse enim novit hominum vanitatem et videns iniquitatem nonne considerat
12 vir vanus in superbiam erigitur et tamquam pullum onagri se liberum natum putat
13 tu autem firmasti cor tuum et expandisti ad eum manus tuas
14 si iniquitatem quod est in manu tua abstuleris a te et non manserit in tabernaculo tuo iniustitia
15 tum levare poteris faciem tuam absque macula et eris stabilis et non timebis
16 miseriae quoque oblivisceris et quasi aquarum quae praeterierint recordaberis
17 et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam et cum te consumptum putaveris orieris ut lucifer
18 et habebis fiduciam proposita tibi spe et defossus securus dormies
19 requiesces et non erit qui te exterreat et deprecabuntur faciem tuam plurimi
20 oculi autem impiorum deficient et effugium peribit ab eis et spes eorum abominatio animae
1 Respondens autem Sophar Naamathites dixit:
2 " Numquid illi, qui multa loquitur, non et respondetur?Aut vir verbosus iustificabitur?
3 Vaniloquium tuum viros tacere faciet,et, cum ceteros irriseris, a nullo confutaberis?
4 Dixisti enim: "Purus est sermo meus,et mundus sum in conspectu tuo".
5 Atque utinam Deus ipse loqueretur tecumet aperiret labia sua tibi,
6 ut ostenderet tibi secreta sapientiaeet arcana consilia eius,et intellegeres quod multo minora quaerat a te,quam meretur iniquitas tua.
7 Forsitan vestigia Dei comprehendeset usque ad perfectum Omnipotentem reperies?
8 Excelsior caelo est, et quid facies?Profundior inferno, et quid cognosces?
9 Longior terra mensura eiuset latior mari.
10 Si subverterit vel concluserit et coarctaverit,quis contradicet ei?
11 Ipse enim novit hominum vanitatem;et videns iniquitatem nonne considerat?
12 Sed et vir vacuus cordatus fit,et homo tamquam pullum onagri nascitur.
13 Tu autem, si cor tuum firmaveriset expanderis ad eum manus tuas,
14 si iniquitatem, quae est in manu tua, abstuleris a te,et non manserit in tabernaculo tuo iniustitia,
15 tunc levare poteris faciem tuam absque maculaet eris stabilis et non timebis.
16 Miseriae quoque oblivisceriset quasi aquarum, quae praeterierunt, recordaberis.
17 Et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam,et, cum te caligine tectum putaveris, orieris ut lucifer.
18 Et habebis fiduciam, proposita tibi spe,et defossus securus dormies.
19 Requiesces, et non erit qui te exterreat;et deprecabuntur faciem tuam plurimi.
20 Oculi autem impiorum deficient,et effugium peribit ab eis;et spes illorum exhalatio animae ".