1 respondens autem Iob dixit

2 audivi frequenter talia consolatores onerosi omnes vos estis

3 numquid habebunt finem verba ventosa aut aliquid tibi molestum est si loquaris

4 poteram et ego similia vestri loqui atque utinam esset anima vestra pro anima mea

5 consolarer et ego vos sermonibus et moverem caput meum super vos

6 roborarem vos ore meo et moverem labia quasi parcens vobis

7 sed quid agam si locutus fuero non quiescet dolor meus et si tacuero non recedet a me

8 nunc autem oppressit me dolor meus et in nihili redacti sunt omnes artus mei

9 rugae meae testimonium dicunt contra me et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam contradicens mihi

10 collegit furorem suum in me et comminans mihi infremuit contra me dentibus suis hostis meus terribilibus oculis me intuitus est

11 aperuerunt super me ora sua exprobrantes percusserunt maxillam meam satiati sunt poenis meis

12 conclusit me Deus apud iniquum et manibus impiorum me tradidit

13 ego ille quondam opulentus repente contritus sum tenuit cervicem meam confregit me et posuit sibi quasi in signum

14 circumdedit me lanceis suis convulneravit lumbos meos non pepercit et effudit in terra viscera mea

15 concidit me vulnere super vulnus inruit in me quasi gigans

16 saccum consui super cutem meam et operui cinere cornu meum

17 facies mea intumuit a fletu et palpebrae meae caligaverunt

18 haec passus sum absque iniquitate manus meae cum haberem mundas ad Deum preces

19 terra ne operias sanguinem meum neque inveniat locum in te latendi clamor meus

20 ecce enim in caelo testis meus et conscius meus in excelsis

21 verbosi mei amici mei ad Deum stillat oculus meus

22 atque utinam sic iudicaretur vir cum Deo quomodo iudicatur filius hominis cum collega suo

23 ecce enim breves anni transeunt et semitam per quam non revertar ambulo

1 Respondens autem Iob dixit:

2 " Audivi frequenter talia!onsolatores molesti omnes vos estis.

3 Numquid habebunt finem verba ventosa,aut quid te exacerbat, ut respondeas?

4 Poteram et ego similia vestri loqui,si esset anima vestra pro anima mea!Concinnarem super vos sermoneset moverem caput meum super vos.

5 Roborarem vos ore meoet motum labiorum meorum non cohiberem.

6 Si locutus fuero, non quiescet dolor meuset, si tacuero, non recedet a me;

7 nunc autem defatigavit me dolor meus,et tu vastasti omnem coetum meum.

8 Rugae meae testimonium dicunt contra me;et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam contradicens mihi,

9 Ira eius discerpsit me et adversata est mihi,et infremuit contra me dentibus suis.Hostis meus acuit oculos suos in me.

10 Aperuerunt super me ora suaet exprobrantes percusserunt maxillam meam,simul conferti contra me.

11 Concludit me Deus apud iniquumet manibus impiorum me tradit.

12 Ego, ille quondam tranquillus, repente contritus sum.Tenuit cervicem meam, confregit meet posuit me sibi quasi in signum.

13 Circumdedit me lanceis suis,scidit lumbos meos, non pepercitet effudit in terra iecur meum.

14 Dirupit me rumpens et diruens,irruit in me quasi gigas.

15 Saccum consui super cutem meamet dimisi in terram cornu meum.

16 Facies mea rubuit a fletu,et palpebrae meae caligaverunt;

17 attamen absque iniquitate manus meae,cum haberem mundas preces.

18 Terra, ne operias sanguinem meum,neque inveniat in te locum latendi clamor meus.

19 Ecce enim in caelo testis meus,et conscius meus in excelsis.

20 Interpretes mei sunt cogitationes meae:ad Deum stillat oculus meus.

21 Atque utinam sic iudicaretur vir cum Deo,sicut iudicatur filius hominis cum collega suo.

22 Ecce enim breves anni transeunt,et semitam, per quam non revertar, ambulo.