1 respondens autem Eliphaz Themanites dixit

2 numquid Deo conparari potest homo etiam cum perfectae fuerit scientiae

3 quid prodest Deo si iustus fueris aut quid ei confers si inmaculata fuerit via tua

4 numquid timens arguet te et veniet tecum in iudicium

5 et non propter malitiam tuam plurimam et infinitas iniquitates tuas

6 abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa et nudos spoliasti vestibus

7 aquam lasso non dedisti et esurienti subtraxisti panem

8 in fortitudine brachii tui possidebas terram et potentissimus obtinebas eam

9 viduas dimisisti vacuas et lacertos pupillorum comminuisti

10 propterea circumdatus es laqueis et conturbat te formido subita

11 et putabas te tenebras non visurum et impetu aquarum inundantium non oppressurum

12 an cogitas quod Deus excelsior caelo et super stellarum vertices sublimetur

13 et dicis quid enim novit Deus et quasi per caliginem iudicat

14 nubes latibulum eius nec nostra considerat et circa cardines caeli perambulat

15 numquid semitam saeculorum custodire cupis quam calcaverunt viri iniqui

16 qui sublati sunt ante tempus suum et fluvius subvertit fundamentum eorum

17 qui dicebant Deo recede a nobis et quasi nihil possit facere Omnipotens aestimabant eum

18 cum ille implesset domos eorum bonis quorum sententia procul sit a me

19 videbunt iusti et laetabuntur et innocens subsannabit eos

20 nonne succisa est erectio eorum et reliquias eorum devoravit ignis

21 adquiesce igitur ei et habeto pacem et per haec habebis fructus optimos

22 suscipe ex ore illius legem et pone sermones eius in corde tuo

23 si reversus fueris ad Omnipotentem aedificaberis et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo

24 dabit pro terra silicem et pro silice torrentes aureos

25 eritque Omnipotens contra hostes tuos et argentum coacervabitur tibi

26 tunc super Omnipotentem deliciis afflues et elevabis ad Deum faciem tuam

27 rogabis eum et exaudiet te et vota tua reddes

28 decernes rem et veniet tibi et in viis tuis splendebit lumen

29 qui enim humiliatus fuerit erit in gloria et qui inclinaverit oculos suos ipse salvabitur

30 salvabitur innocens salvabitur autem munditia manuum suarum

1 Respondens autem Eliphaz Themanites dixit:

2 " Numquid Deo prodesse potest homo,cum vix intellegens sibi ipse proderit?

3 Quid prodest Omnipotenti, si iustus fueris,aut quid ei confers, si immaculatam feceris viam tuam?

4 Numquid pro tua pietate arguet teet veniet tecum in iudicium?

5 Et non propter malitiam tuam plurimamet infinitas iniquitates tuas?

6 Sumpsisti enim pignori fratres tuos sine causaet nudos spoliasti vestibus.

7 Aquam lasso non dedistiet esurienti cohibuisti panem.

8 Numquid viro forti brachio erit terra,et acceptus sedebit in ea?

9 Viduas dimisisti vacuaset lacertos pupillorum comminuisti.

10 Propterea circumdatus es laqueis,et conturbat te subita formido.

11 Vel tenebras non vides,et impetus aquarum opprimit te.

12 "Nonne Deus excelsior caelo?Et inspice stellarum verticem: quam sublimis!".

13 Et dicis: "Quid enim novit Deuset quasi per caliginem iudicat?

14 Nubes latibulum eius, nec nostra considerat;et circa orbem caeli perambulat".

15 Numquid semitam saeculorum custodire cupis,quam calcaverunt viri iniqui?

16 Qui sublati ante tempus suum,et fluvius subvertit fundamentum eorum.

17 Qui dicebant Deo: "Recede a nobis!"et "Quid faciet Omnipotens nobis?".

18 Cum ille implesset domos eorum bonis,quorum sententia procul erat ab eo.

19 Videbunt iusti et laetabuntur,et innocens subsannabit eos:

20 "Vere succisus est status eorum,et reliquias eorum devoravit ignis".

21 Acquiesce igitur ei, et habeto pacem;et per haec habebis fructus optimos.

22 Suscipe ex ore illius legemet pone sermones eius in corde tuo.

23 Si reversus fueris ad Omnipotentem, aedificaberiset longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo.

24 Comparabis tamquam terram aurumet tamquam glaream torrentis Ophir.

25 Eritque Omnipotens metallum tuum,et argentum coacervabitur tibi.

26 Tunc super Omnipotentem deliciis afflueset elevabis ad Deum faciem tuam.

27 Supplex rogabis eum, et exaudiet te,et vota tua reddes.

28 Decernes rem, et veniet tibi,et in viis tuis splendebit lumen.

29 Quia humiliat eum, qui loquitur superba,et demissus oculis ipse salvabitur.

30 Eripiet innocentem,eripietur autem in munditia manuum suarum ".