1 habet argentum venarum suarum principia et auro locus est in quo conflatur

2 ferrum de terra tollitur et lapis solutus calore in aes vertitur

3 tempus posuit tenebris et universorum finem ipse considerat lapidem quoque caliginis et umbram mortis

4 dividit torrens a populo peregrinante eos quos oblitus est pes egentis hominum et invios

5 terra de qua oriebatur panis in loco suo igne subversa est

6 locus sapphyri lapides eius et glebae illius aurum

7 semitam ignoravit avis nec intuitus est oculus vulturis

8 non calcaverunt eam filii institorum nec pertransivit per eam leaena

9 ad silicem extendit manum suam subvertit a radicibus montes

10 in petris rivos excidit et omne pretiosum vidit oculus eius

11 profunda quoque fluviorum scrutatus est et abscondita produxit in lucem

12 sapientia vero ubi invenitur et quis est locus intellegentiae

13 nescit homo pretium eius nec invenitur in terra suaviter viventium

14 abyssus dicit non est in me et mare loquitur non est mecum

15 non dabitur aurum obrizum pro ea nec adpendetur argentum in commutatione eius

16 non conferetur tinctis Indiae coloribus nec lapidi sardonico pretiosissimo vel sapphyro

17 non adaequabitur ei aurum vel vitrum nec commutabuntur pro ea vasa auri

18 excelsa et eminentia non memorabuntur conparatione eius trahitur autem sapientia de occultis

19 non adaequabitur ei topazium de Aethiopia nec tincturae mundissimae conponetur

20 unde ergo sapientia veniet et quis est locus intellegentiae

21 abscondita est ab oculis omnium viventium volucres quoque caeli latet

22 perditio et mors dixerunt auribus nostris audivimus famam eius

23 Deus intellegit viam eius et ipse novit locum illius

24 ipse enim fines mundi intuetur et omnia quae sub caelo sunt respicit

25 qui fecit ventis pondus et aquas adpendit mensura

26 quando ponebat pluviis legem et viam procellis sonantibus

27 tunc vidit illam et enarravit et praeparavit et investigavit

28 et dixit homini ecce timor Domini ipsa est sapientia et recedere a malo intellegentia

1 Habet argentum venarum principiaet auro locus est, in quo conflatur.

2 Ferrum de terra tollitur,et lapis solutus calore in aes vertitur.

3 Terminum posuit tenebriset universorum finem ipse scrutatur,lapidem quoque caliginis et umbrae.

4 Aperuit cuniculos gens peregrina,ipsique obliti sunt pedes,penduli haerent plus quam vir nutans.

5 Terra, de qua oriebatur panis,in profundo subversa est sicut per ignem.

6 Locus sapphiri lapides eius,et glebae illius aurum.

7 Semitam ignoravit avis rapax,nec intuitus est eam oculus vulturis.

8 Non calcaverunt eam filii superbiae,nec pertransivit per eam leaena.

9 Ad silicem extendit manum suam,subvertit a radicibus montes.

10 In petris canales excidit,et omne pretiosum vidit oculus eius.

11 Profunda quoque fluviorum scrutatus estet abscondita in lucem produxit.

12 Sapientia vero ubi invenitur?Et quis est locus intellegentiae?

13 Nescit homo structuram eius,nec invenitur in terra viventium.

14 Abyssus dicit: "Non est in me";et mare loquitur: "Non est mecum".

15 Non dabitur aurum obryzum pro ea,nec appendetur argentum in commutatione eius.

16 Non appendetur auro Ophirnec lapidi sardonycho pretiosissimo vel sapphiro.

17 Non adaequabitur ei aurum vel vitrum,nec commutabuntur pro ea vasa auri.

18 Corallia et crystallum non memorabuntur comparatione eius;et possessio sapientiae potior margaritis.

19 Non adaequabitur ei topazius de Aethiopianec auro mundissimo componetur.

20 Unde ergo sapientia venit,et quis est locus intellegentiae?

21 Abscondita est ab oculis omnium viventium,volucres quoque caeli latet.

22 Perditio et mors dixerunt:Auribus nostris audivimus famam eius".

23 Deus intellegit viam eius,et ipse novit locum illius.

24 Ipse enim fines mundi intueturet omnia, quae sub caelo sunt, respicit.

25 Qui fecit ventis ponduset aquas appendit in mensura,

26 quando ponebat pluviis legemet viam procellis sonantibus,

27 tunc vidit illam et enarravitet praeparavit et investigavit.

28 Et dixit homini: "Ecce timor Domini, ipsa est sapientia;et recedere a malo intellegentia" ".