1 addidit quoque Iob adsumens parabolam suam et dixit

2 quis mihi tribuat ut sim iuxta menses pristinos secundum dies quibus Deus custodiebat me

3 quando splendebat lucerna eius super caput meum et ad lumen eius ambulabam in tenebris

4 sicut fui in diebus adulescentiae meae quando secreto Deus erat in tabernaculo meo

5 quando erat Omnipotens mecum et in circuitu meo pueri mei

6 quando lavabam pedes meos butyro et petra fundebat mihi rivos olei

7 quando procedebam ad portam civitatis et in platea parabant cathedram mihi

8 videbant me iuvenes et abscondebantur et senes adsurgentes stabant

9 principes cessabant loqui et digitum superponebant ori suo

10 vocem suam cohibebant duces et lingua eorum gutturi suo adherebat

11 auris audiens beatificabat me et oculus videns testimonium reddebat mihi

12 quod liberassem pauperem vociferantem et pupillum cui non esset adiutor

13 benedictio perituri super me veniebat et cor viduae consolatus sum

14 iustitia indutus sum et vestivit me sicut vestimento et diademate iudicio meo

15 oculus fui caeco et pes claudo

16 pater eram pauperum et causam quam nesciebam diligentissime investigabam

17 conterebam molas iniqui et de dentibus illius auferebam praedam

18 dicebamque in nidulo meo moriar et sicut palma multiplicabo dies

19 radix mea aperta est secus aquas et ros morabitur in messione mea

20 gloria mea semper innovabitur et arcus meus in manu mea instaurabitur

21 qui me audiebant expectabant sententiam et intenti tacebant ad consilium meum

22 verbis meis addere nihil audebant et super illos stillabat eloquium meum

23 expectabant me sicut pluviam et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum

24 si quando ridebam ad eos non credebant et lux vultus mei non cadebat in terram

25 si voluissem ire ad eos sedebam primus cumque sederem quasi rex circumstante exercitu eram tamen maerentium consolator

1 Addidit quoque Iob assumens parabolam suam et di xit:

2 " Quis mihi tribuat, ut sim iuxta menses pristinos,secundum dies, quibus Deus custodiebat me?

3 Quando splendebat lucerna eius super caput meum,et ad lumen eius ambulabam in tenebris.

4 Sicut fui in diebus adulescentiae meae,quando familiaris Deus erat in tabernaculo meo,

5 quando erat Omnipotens mecum,et in circuitu meo pueri mei,

6 quando lavabam pedes meos lacte,et petra fundebat mihi rivos olei.

7 Quando procedebam ad portam civitatiset in platea parabam cathedram mihi,

8 videbant me iuvenes et abscondebantur,et senes assurgentes stabant.

9 Principes cessabant loquiet digitum superponebant ori suo.

10 Vocem suam cohibebant duces,et lingua eorum palato suo adhaerebat.

11 Auris audiens beatificabat me,et oculus videns testimonium reddebat mihi,

12 eo quod liberassem pauperem vociferantemet pupillum, cui non esset adiutor.

13 Benedictio perituri super me veniebat,et cor viduae iubilare feci.

14 Iustitia indutus sum et vestivi me,sicut vestimento et diademate, iudicio meo.

15 Oculus fui caecoet pes claudo;

16 pater eram pauperumet causam viri ignoti diligentissime investigabam.

17 Conterebam molas iniquiet de dentibus illius auferebam praedam.

18 Dicebamque: In nidulo meo moriaret sicut palma multiplicabo dies.

19 Radix mea aperta est secus aquas,et ros morabitur in ramis meis.

20 Gloria mea semper innovabitur,et arcus meus in manu mea instaurabitur.

21 Qui me audiebant, blandiebanturet intenti tacebant ad consilium meum.

22 Verbis meis addere nihil audebant,et super illos stillabat eloquium meum.

23 Exspectabant me sicut pluviamet os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum.

24 Si quando ridebam ad eos, non credebant,et lux vultus mei non cadebat in terram.

25 Si voluissem ire ad eos, sedebam primus;cumque sederem quasi rex, circumstante exercitu,eram tamen maerentium consolator.