1 omiserunt autem tres viri isti respondere Iob eo quod iustus sibi videretur

2 et iratus indignatusque Heliu filius Barachel Buzites de cognatione Ram iratus est autem adversus Iob eo quod iustum se esse diceret coram Deo

3 porro adversum amicos eius indignatus est eo quod non invenissent responsionem rationabilem sed tantummodo condemnassent Iob

4 igitur Heliu expectavit Iob loquentem eo quod seniores se essent qui loquebantur

5 cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent iratus est vehementer

6 respondensque Heliu filius Barachel Buzites dixit iunior sum tempore vos autem antiquiores idcirco dimisso capite veritus sum indicare vobis meam sententiam

7 sperabam enim quod aetas prolixior loqueretur et annorum multitudo doceret sapientiam

8 sed ut video spiritus est in hominibus et inspiratio Omnipotentis dat intellegentiam

9 non sunt longevi sapientes nec senes intellegunt iudicium

10 ideo dicam audite me ostendam vobis etiam ego meam scientiam

11 expectavi enim sermones vestros audivi prudentiam vestram donec disceptaremini sermonibus

12 et donec putabam vos aliquid dicere considerabam sed ut video non est qui arguere possit Iob et respondere ex vobis sermonibus eius

13 ne forte dicatis invenimus sapientiam Deus proiecit eum non homo

14 nihil locutus est mihi et ego non secundum vestros sermones respondebo illi

15 extimuerunt non responderunt ultra abstuleruntque a se eloquia

16 quoniam igitur expectavi et non sunt locuti steterunt nec responderunt ultra

17 respondebo et ego partem meam et ostendam scientiam meam

18 plenus sum enim sermonibus et coartat me spiritus uteri mei

19 en venter meus quasi mustum absque spiraculo quod lagunculas novas disrumpit

20 loquar et respirabo paululum aperiam labia mea et respondebo

21 non accipiam personam viri et Deum homini non aequabo

22 nescio enim quamdiu subsistam et si post modicum tollat me factor meus

1 Omiserunt autem tres viri isti respondere Iob, eo quod iustus sibi videretur.

2 Et iratus indignatusque est Eliu filius Barachel Buzites de cognatione Ram; iratus est autem adversum Iob, eo quod iustum se esse diceret coram Deo.

3 Porro adversum amicos eius indignatus est, eo quod non invenissent responsionem, sed tantummodo condemnassent Iob.

4 Igitur Eliu exspectavit Iob loquentem, eo quod seniores essent, qui loquebantur;

5 cum autem vidisset Eliu quod tres respondere non potuissent, iratus est vehementer.

6 Respondensque Eliu filius Barachel Buzites dixit: Iunior sum tempore,vos autem antiquiores;idcirco veritus sum et timuivobis indicare meam sententiam.

7 Dixi: Aetas loquetur,et annorum multitudo docebit sapientiam.

8 Sed, ut video, spiritus est in hominibus,et inspiratio Omnipotentis dat intellegentiam.

9 Non sunt longaevi sapientes,nec senes intellegunt iudicium.

10 Ideo dicam: Audite me,ostendam vobis etiam ego meam sapientiam.

11 Exspectavi enim sermones vestros,intendi aurem in prudentiam vestram, donec investigaretis,

12 et ut vos intellegerem nitebar.Sed, ut video, non est qui possit arguere Iobet respondere ex vobis sermonibus eius.

13 Ne forte dicatis: "Invenimus sapientiam;Deus proiecit eum, non homo".

14 Non parabo mihi verba,et ego non secundum sermones vestros respondebo illi.

15 Extimuerunt nec responderunt ultra;abstuleruntque a se eloquia.

16 Quoniam igitur exspectavi, et non sunt locuti,steterunt, nec ultra responderunt,

17 respondebo et ego partem meamet ostendam scientiam meam.

18 Plenus sum enim sermonibus,et coarctat me spiritus pectoris mei;

19 en venter meus quasi mustum absque spiraculo,quod lagunculas novas disrumpit.

20 Loquar et respirabo paululum,aperiam labia mea et respondebo.

21 Non accipiam personam viriet nulli homini blandiar.

22 Nescio enim blandiri,quia in brevi tolleret me Factor meus.