1 audi igitur Iob eloquia mea et omnes sermones meos ausculta
2 ecce aperui os meum loquatur lingua mea in faucibus meis
3 simplici corde meo sermones mei et sententiam labia mea puram loquentur
4 spiritus Dei fecit me et spiraculum Omnipotentis vivificavit me
5 si potes responde mihi et adversus faciem meam consiste
6 ecce et me sicut et te fecit Deus et de eodem luto ego quoque formatus sum
7 verumtamen miraculum meum non te terreat et eloquentia mea non sit tibi gravis
8 dixisti ergo in auribus meis et vocem verborum audivi
9 mundus sum ego absque delicto inmaculatus et non est iniquitas in me
10 quia querellas in me repperit ideo arbitratus est me inimicum sibi
11 posuit in nervo pedes meos custodivit omnes semitas meas
12 hoc est ergo in quo non es iustificatus respondebo tibi quia maior sit Deus homine
13 adversum eum contendis quod non ad omnia verba responderit tibi
14 semel loquitur Deus et secundo id ipsum non repetit
15 per somnium in visione nocturna quando inruit sopor super homines et dormiunt in lectulo
16 tunc aperit aures virorum et erudiens eos instruit disciplinam
17 ut avertat hominem ab his quae facit et liberet eum de superbia
18 eruens animam eius a corruptione et vitam illius ut non transeat in gladium
19 increpat quoque per dolorem in lectulo et omnia ossa eius marcescere facit
20 abominabilis ei fit in vita sua panis et animae illius cibus ante desiderabilis
21 tabescet caro eius et ossa quae tecta fuerant nudabuntur
22 adpropinquabit corruptioni anima eius et vita illius mortiferis
23 si fuerit pro eo angelus loquens unum de milibus ut adnuntiet hominis aequitatem
24 miserebitur eius et dicet libera eum et non descendat in corruptionem inveni in quo ei propitier
25 consumpta est caro eius a suppliciis revertatur ad dies adulescentiae suae
26 deprecabitur Deum et placabilis ei erit et videbit faciem eius in iubilo et reddet homini iustitiam suam
27 respiciet homines et dicet peccavi et vere deliqui et ut eram dignus non recepi
28 liberavit animam suam ne pergeret in interitum sed vivens lucem videret
29 ecce haec omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos
30 ut revocet animas eorum a corruptione et inluminet luce viventium
31 adtende Iob et audi me et tace dum ego loquar
32 si autem habes quod loquaris responde mihi loquere volo enim te apparere iustum
33 quod si non habes audi me tace et docebo te sapientiam
1 Audi igitur, Iob, eloquia meaet omnes sermones meos ausculta.
2 Ecce aperui os meum,loquatur lingua mea in faucibus meis.
3 Ex recto corde sermones mei sunt,et sententiam puram labia mea loquentur.
4 Spiritus Dei fecit me,et spiraculum Omnipotentis vivificavit me.
5 Si potes, responde mihi,praepara te coram me et consiste.
6 Ecce ego sicut tu coram Deo sumet de eodem luto abscissus sum et ego.
7 Verumtamen terror meus non te terreat,et onus meum non sit tibi grave.
8 Dixisti ergo in auribus meis,et vocem verborum tuorum audivi:
9 "Mundus sum ego et absque delicto;immaculatus, et non est iniquitas in me.
10 Quia querelas in me repperit,ideo arbitratus est me inimicum sibi;
11 posuit in nervo pedes meos,custodivit omnes semitas meas".
12 Hoc est ergo, in quo non es iustificatus, respondebo tibi,quia maior est Deus homine.
13 Quare adversus eum contendis,quod non ad omnia verba responderit tibi?
14 Semel loquitur Deus,et secundo idipsum non repetit.
15 Per somnium in visione nocturna,quando irruit sopor super homines,et dormiunt in lectulo,
16 tunc aperit aures virorumet in visionibus terret eos,
17 ut avertat hominem ab his, quae facit,et liberet eum de superbia,
18 eruens animam eius a foveaet vitam illius, ut non transeat canalem mortis.
19 Increpat quoque per dolorem in lectulo,et tremitus ossium eius continuus.
20 Abominabilis ei fit in vita sua panis,et animae illius cibus ante desiderabilis.
21 Tabescet caro eius in conspectu,et ossa, quae non videbantur, nudabuntur.
22 Appropinquavit corruptioni foveae,et vita illius mortiferis sedibus.
23 Si fuerit apud eum angelus, unus de milibus interpres,ut annuntiet homini aequitatem,
24 miserebitur eius et dicet:Libera eum, ut non descendat in foveam;inveni, in quo ei propitier".
25 Revirescet caro eius plus quam in iuventute,revertetur ad dies adulescentiae suae.
26 Deprecabitur Deum, et placabilis ei erit;et videbit faciem eius in iubilo,et reddet homini iustitiam suam.
27 Canit ad homines et dicit: "Peccavi et iustitiam pervertiet non debui satisfacere.
28 Liberavit animam suam, ne pergeret in foveam,sed vivens lucem videret".
29 Ecce haec omnia operatur Deusduobus, tribus vicibus cum homine,
30 ut revocet animas eorum a foveaet illuminet luce viventium.
31 Attende, Iob, et audi meet tace, dum ego loquor.
32 Si autem habes quod loquaris, responde mihi; loquere, volo enim te apparere iustum.
33 Quod si non habes, audi me;tace, et docebo te sapientiam ".