1 numquid nosti tempus partus hibicum in petris vel parturientes cervas observasti
2 dinumerasti menses conceptus earum et scisti tempus partus earum
3 incurvantur ad fetum et pariunt et rugitus emittunt
4 separantur filii earum pergunt ad pastum egrediuntur et non revertuntur ad eas
5 quis dimisit onagrum liberum et vincula eius quis solvit
6 cui dedi in solitudine domum et tabernacula eius in terra salsuginis
7 contemnit multitudinem civitatis clamorem exactoris non audit
8 circumspicit montes pascuae suae et virentia quaeque perquirit
9 numquid volet rinoceros servire tibi aut morabitur ad praesepe tuum
10 numquid alligabis rinocerota ad arandum loro tuo aut confringet glebas vallium post te
11 numquid fiduciam habebis in magna fortitudine eius et derelinques ei labores tuos
12 numquid credes ei quoniam reddat sementem tibi et aream tuam congreget
13 pinna strutionum similis est pinnis herodii et accipitris
14 quando derelinquit in terra ova sua tu forsitan in pulvere calefacis ea
15 obliviscitur quod pes conculcet ea aut bestiae agri conterant
16 duratur ad filios suos quasi non sint sui frustra laboravit nullo timore cogente
17 privavit enim eam Deus sapientia nec dedit illi intellegentiam
18 cum tempus fuerit in altum alas erigit deridet equitem et ascensorem eius
19 numquid praebebis equo fortitudinem aut circumdabis collo eius hinnitum
20 numquid suscitabis eum quasi lucustas gloria narium eius terror
21 terram ungula fodit exultat audacter in occursum pergit armatis
22 contemnit pavorem nec cedit gladio
23 super ipsum sonabit faretra vibrabit hasta et clypeus
24 fervens et fremens sorbet terram nec reputat tubae sonare clangorem
25 ubi audierit bucinam dicet va procul odoratur bellum exhortationem ducum et ululatum exercitus
26 numquid per sapientiam tuam plumescit accipiter expandens alas suas ad austrum
27 aut ad praeceptum tuum elevabitur aquila et in arduis ponet nidum suum
28 in petris manet et in praeruptis silicibus commoratur atque inaccessis rupibus
29 inde contemplatur escam et de longe oculi eius prospiciunt
30 pulli eius lambent sanguinem et ubicumque cadaver fuerit statim adest
31 et adiecit Dominus et locutus est ad Iob
32 numquid qui contendit cum Deo tam facile conquiescit utique qui arguit Deum debet respondere ei
33 respondens autem Iob Domino dixit
34 qui leviter locutus sum respondere quid possum manum meam ponam super os meum
35 unum locutus sum quod utinam non dixissem et alterum quibus ultra non addam
1 Numquid nosti tempus partus ibicum in petrisvel parturientes cervas observasti?
2 Dinumerasti menses conceptus earumet scisti tempus partus earum?
3 Incurvantur ad fetum et pariuntet fetus suos emittunt.
4 Impinguantur filii earum et adolescunt in campo,egrediuntur et non revertuntur ad eas.
5 Quis dimisit onagrum liberum,et vincula ipsius quis solvit?
6 Cui dedi in solitudine domumet tabernacula eius in terra salsuginis.
7 Contemnit multitudinem civitatis,clamorem exactoris non audit.
8 Explorat montes pascuae suaeet virentia quaeque perquirit.
9 Numquid volet taurus ferus servire tibiaut morabitur ad praesepe tuum?
10 Numquid alligabis taurum ferum ad arandum loro tuo,aut confringet glebas vallium post te?
11 Numquid fiduciam habebis in magna fortitudine eiuset derelinques ei labores tuos?
12 Numquid credes illi quod revertaturet sementem in aream tuam congreget?
13 Ala struthionis laeta est,penna vero ciconiae et avolat.
14 Quando derelinquit ova sua in terra,in pulvere calefiunt.
15 Obliviscitur quod pes conculcet ea,aut bestia agri conterat.
16 Duratur ad filios suos quasi non sint sui;frustra laborans nullo timore anxiatur.
17 Privavit enim eam Deus sapientianec dedit illi intellegentiam.
18 Cum tempus fuerit, in altum alas erigit,deridet equum et ascensorem eius.
19 Numquid praebebis equo fortitudinemaut circumdabis collo eius iubam?
20 Numquid suscitabis eum quasi locustas?Gloria hinnitus eius terror;
21 vallem ungula fodit, exsultat audacter,in occursum pergit armatis.
22 Contemnit pavorem nec territurneque cedit gladio.
23 Super ipsum sonabit pharetra,micat hasta et acinaces.
24 Fervens et fremens sorbet terramnec consistet, cum tubae sonaverit clangor.
25 Ubi audierit bucinam, dicit: "Uah!".Procul odoratur bellum,exhortationem ducum et ululatum exercitus.
26 Numquid per sapientiam tuam plumescit accipiter,expandens alas suas ad austrum?
27 Numquid ad praeceptum tuum elevabitur aquilaet in arduis ponet nidum suum?
28 In petris manetet in praeruptis silicibus commoraturatque in culmine et arce.
29 Inde contemplatur escam,et de longe oculi eius prospiciunt.
30 Pulli eius lambent sanguinem;et, ubicumque cadaver fuerit, statim adest ".