1 respondens autem Dominus Iob de turbine ait
2 accinge sicut vir lumbos tuos interrogabo te et indica mihi
3 numquid irritum facies iudicium meum et condemnabis me ut tu iustificeris
4 et si habes brachium sicut Deus et si voce simili tonas
5 circumda tibi decorem et in sublime erigere et esto gloriosus et speciosis induere vestibus
6 disperge superbos furore tuo et respiciens omnem arrogantem humilia
7 respice cunctos superbos et confunde eos et contere impios in loco suo
8 absconde eos in pulvere simul et facies eorum demerge in foveam
9 et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua
10 ecce Behemoth quem feci tecum faenum quasi bos comedet
11 fortitudo eius in lumbis eius et virtus illius in umbilicis ventris eius
12 constringit caudam suam quasi cedrum nervi testiculorum eius perplexi sunt
13 ossa eius velut fistulae aeris cartilago illius quasi lamminae ferreae
14 ipse principium est viarum Dei qui fecit eum adplicabit gladium eius
15 huic montes herbas ferunt omnes bestiae agri ludent ibi
16 sub umbra dormit in secreto calami et locis humentibus
17 protegunt umbrae umbram eius circumdabunt eum salices torrentis
18 ecce absorbebit fluvium et non mirabitur habet fiduciam quod influat Iordanis in os eius
19 in oculis eius quasi hamo capiet eum et in sudibus perforabit nares eius
20 an extrahere poteris Leviathan hamo et fune ligabis linguam eius
21 numquid pones circulum in naribus eius et armilla perforabis maxillam eius
22 numquid multiplicabit ad te preces aut loquetur tibi mollia
23 numquid feriet tecum pactum et accipies eum servum sempiternum
24 numquid inludes ei quasi avi aut ligabis illum ancillis tuis
25 concident eum amici divident illum negotiatores
26 numquid implebis sagenas pelle eius et gurgustium piscium capite illius
27 pone super eum manum tuam memento belli nec ultra addas loqui
28 ecce spes eius frustrabitur eum et videntibus cunctis praecipitabitur
1 Et respondens Dominus locutus est ad Iob:
2 " Numquid contendit cum Omnipotente reprehensor?Qui arguit Deum, debet respondere ad ea ".
3 Respondens autem Iob Domino dixit:
4 " Ecce leviter locutus sum, quid respondebo tibi?Manum meam ponam super os meum.
5 Unum locutus sum, quod non repetam,et alterum, quibus ultra non addam ".
6 Respondens autem Dominus Iob de turbine dixit:
7 " Accinge sicut vir lumbos tuos;interrogabo te, et edoce me.
8 Numquid irritum facies iudicium meumet condemnabis me, ut tu iustificeris?
9 Et si habes brachium sicut Deuset si voce simili tonas?
10 Circumda tibi decorem et sublimitatem;gloria et decore induere.
11 Effunde vehementiam furoris tuiet respiciens omnem arrogantem humilia.
12 Respice cunctos superbos et confunde eoset contere impios in loco suo.
13 Absconde eos in pulvere simulet facies eorum claude in fovea;
14 et ego confiteborquod salvare te possit dextera tua.
15 Ecce Behemoth, quem feci tecum;fenum quasi bos comedit.
16 Fortitudo eius in lumbis eius,et virtus illius in umbilico ventris eius.
17 Stringit caudam suam quasi cedrum,nervi femorum eius perplexi sunt.
18 Ossa eius velut fistulae aeris,cartilago illius quasi laminae ferreae.
19 Ipse est principium viarum Dei;qui fecit eum, applicabit gladium eius.
20 Huic montes tributum ferunt,omnes bestiae agri ludunt ibi.
21 Sub lotis silvestribus dormit,in secreto calami et in locis umentibus;
22 loti silvestres umbra eum protegunt,circumdant eum salices torrentis.
23 Si fluvius intumescat, non tremit;securus est, si prorumpat fluctus ad os eius.
24 In oculis eius quis capiet eumet in sudibus perforabit nares eius?
25 An extrahere poteris Leviathan hamoet fune ligabis linguam eius?
26 Numquid pones iuncum in naribus eiusaut spina perforabis maxillam eius?
27 Numquid multiplicabit ad te precesaut loquetur tibi mollia?
28 Numquid feriet tecum pactum,et accipies eum servum sempiternum?
29 Numquid illudes ei quasi aviaut ligabis eum pro puellis tuis?
30 Speculabuntur super eum socii,divident illum negotiatores?
31 Numquid implebis telis pellem eiuset iaculo hamato piscium caput illius?
32 Pone super eum manum tuam;memento belli nec ultra addas.