25 et ecce quidam legis peritus surrexit temptans illum et dicens magister quid faciendo vitam aeternam possidebo
26 at ille dixit ad eum in lege quid scriptum est quomodo legis
27 ille respondens dixit diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex omnibus viribus tuis et ex omni mente tua et proximum tuum sicut te ipsum
28 dixitque illi recte respondisti hoc fac et vives
29 ille autem volens iustificare se ipsum dixit ad Iesum et quis est meus proximus
30 suscipiens autem Iesus dixit homo quidam descendebat ab Hierusalem in Hiericho et incidit in latrones qui etiam despoliaverunt eum et plagis inpositis abierunt semivivo relicto
31 accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via et viso illo praeterivit
32 similiter et Levita cum esset secus locum et videret eum pertransiit
33 Samaritanus autem quidam iter faciens venit secus eum et videns eum misericordia motus est
34 et adpropians alligavit vulnera eius infundens oleum et vinum et inponens illum in iumentum suum duxit in stabulum et curam eius egit
35 et altera die protulit duos denarios et dedit stabulario et ait curam illius habe et quodcumque supererogaveris ego cum rediero reddam tibi
36 quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi qui incidit in latrones
37 at ille dixit qui fecit misericordiam in illum et ait illi Iesus vade et tu fac similiter
25 Et ecce quidam legis peritus surrexit tentans illum dicens: " Magister, quid faciendo vitam aeternam possidebo? ".
26 At ille dixit ad eum: " In Lege quid scriptum est? Quomodo legis? ".
27 Ille autem respondens dixit: " Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex omnibus viribus tuis et ex omni mente tua et proximum tuum sicut teipsum ".
28 Dixitque illi: " Recte respondisti; hoc fac et vives ".
29 Ille autem, volens iustificare seipsum, dixit ad Iesum: " Et quis est meus proximus? ".
30 Suscipiens autem Iesus dixit: " Homo quidam descendebat ab Ierusalem in Iericho et incidit in latrones, qui etiam despoliaverunt eum et, plagis impositis, abierunt, semivivo relicto.
31 Accidit autem, ut sacerdos quidam descenderet eadem via et, viso illo, praeterivit;
32 similiter et Levita, cum esset secus locum et videret eum, pertransiit.
33 Samaritanus autem quidam iter faciens, venit secus eum et videns eum misericordia motus est,
34 et appropians alligavit vulnera eius infundens oleum et vinum; et imponens illum in iumentum suum duxit in stabulum et curam eius egit.
35 Et altera die protulit duos denarios et dedit stabulario et ait: "Curam illius habe, et, quodcumque supererogaveris, ego, cum rediero, reddam tibi".
36 Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi, qui incidit in latrones? ".
37 At ille dixit: " Qui fecit misericordiam in illum ". Et ait illi Iesus: Vade et tu fac similiter ".