1 dicebat autem et parabolam ad illos quoniam oportet semper orare et non deficere
2 dicens iudex quidam erat in quadam civitate qui Deum non timebat et hominem non verebatur
3 vidua autem quaedam erat in civitate illa et veniebat ad eum dicens vindica me de adversario meo
4 et nolebat per multum tempus post haec autem dixit intra se et si Deum non timeo nec hominem revereor
5 tamen quia molesta est mihi haec vidua vindicabo illam ne in novissimo veniens suggillet me
6 ait autem Dominus audite quid iudex iniquitatis dicit
7 Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte et patientiam habebit in illis
8 dico vobis quia cito faciet vindictam illorum verumtamen Filius hominis veniens putas inveniet fidem in terra
1 Dicebat autem parabolam ad illos, quoniam oportet semper orare et non deficere,
2 dicens: " Iudex quidam erat in quadam civitate, qui Deum non timebat et hominem non reverebatur.
3 Vidua autem erat in civitate illa et veniebat ad eum dicens: "Vindica me de adversario meo".
4 Et nolebat per multum tempus; post haec autem dixit intra se: "Etsi Deum non timeo nec hominem revereor,
5 tamen quia molesta est mihi haec vidua, vindicabo illam, ne in novissimo veniens suggillet me" ".
6 Ait autem Dominus: " Audite quid iudex iniquitatis dicit;
7 Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte, et patientiam habebit in illis?
8 Dico vobis: Cito faciet vindictam illorum. Verumtamen Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra? ".