1 una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum portantes quae paraverant aromata

2 et invenerunt lapidem revolutum a monumento

3 et ingressae non invenerunt corpus Domini Iesu

4 et factum est dum mente consternatae essent de isto ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti

5 cum timerent autem et declinarent vultum in terram dixerunt ad illas quid quaeritis viventem cum mortuis

6 non est hic sed surrexit recordamini qualiter locutus est vobis cum adhuc in Galilaea esset

7 dicens quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum et crucifigi et die tertia resurgere

8 et recordatae sunt verborum eius

9 et regressae a monumento nuntiaverunt haec omnia illis undecim et ceteris omnibus

10 erat autem Maria Magdalene et Iohanna et Maria Iacobi et ceterae quae cum eis erant quae dicebant ad apostolos haec

11 et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista et non credebant illis

12 Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum et procumbens videt linteamina sola posita et abiit secum mirans quod factum fuerat

13 et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Hierusalem nomine Emmaus

14 et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quae acciderant

15 et factum est dum fabularentur et secum quaererent et ipse Iesus adpropinquans ibat cum illis

16 oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerent

17 et ait ad illos qui sunt hii sermones quos confertis ad invicem ambulantes et estis tristes

18 et respondens unus cui nomen Cleopas dixit ei tu solus peregrinus es in Hierusalem et non cognovisti quae facta sunt in illa his diebus

19 quibus ille dixit quae et dixerunt de Iesu Nazareno qui fuit vir propheta potens in opere et sermone coram Deo et omni populo

20 et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotum et principes nostri in damnationem mortis et crucifixerunt eum

21 nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israhel et nunc super haec omnia tertia dies hodie quod haec facta sunt

22 sed et mulieres quaedam ex nostris terruerunt nos quae ante lucem fuerunt ad monumentum

23 et non invento corpore eius venerunt dicentes se etiam visionem angelorum vidisse qui dicunt eum vivere

24 et abierunt quidam ex nostris ad monumentum et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt ipsum vero non viderunt

25 et ipse dixit ad eos o stulti et tardi corde ad credendum in omnibus quae locuti sunt prophetae

26 nonne haec oportuit pati Christum et ita intrare in gloriam suam

27 et incipiens a Mose et omnibus prophetis interpretabatur illis in omnibus scripturis quae de ipso erant

28 et adpropinquaverunt castello quo ibant et ipse se finxit longius ire

29 et coegerunt illum dicentes mane nobiscum quoniam advesperascit et inclinata est iam dies et intravit cum illis

30 et factum est dum recumberet cum illis accepit panem et benedixit ac fregit et porrigebat illis

31 et aperti sunt oculi eorum et cognoverunt eum et ipse evanuit ex oculis eorum

32 et dixerunt ad invicem nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via et aperiret nobis scripturas

33 et surgentes eadem hora regressi sunt in Hierusalem et invenerunt congregatos undecim et eos qui cum ipsis erant

34 dicentes quod surrexit Dominus vere et apparuit Simoni

35 et ipsi narrabant quae gesta erant in via et quomodo cognoverunt eum in fractione panis

36 dum haec autem loquuntur Iesus stetit in medio eorum et dicit eis pax vobis ego sum nolite timere

37 conturbati vero et conterriti existimabant se spiritum videre

38 et dixit eis quid turbati estis et cogitationes ascendunt in corda vestra

39 videte manus meas et pedes quia ipse ego sum palpate et videte quia spiritus carnem et ossa non habet sicut me videtis habere

40 et cum hoc dixisset ostendit eis manus et pedes

41 adhuc autem illis non credentibus et mirantibus prae gaudio dixit habetis hic aliquid quod manducetur

42 at illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis

43 et cum manducasset coram eis sumens reliquias dedit eis

44 et dixit ad eos haec sunt verba quae locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Mosi et prophetis et psalmis de me

45 tunc aperuit illis sensum ut intellegerent scripturas

46 et dixit eis quoniam sic scriptum est et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis die tertia

47 et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes incipientibus ab Hierosolyma

48 vos autem estis testes horum

49 et ego mitto promissum Patris mei in vos vos autem sedete in civitate quoadusque induamini virtutem ex alto

50 eduxit autem eos foras in Bethaniam et elevatis manibus suis benedixit eis

51 et factum est dum benediceret illis recessit ab eis et ferebatur in caelum

52 et ipsi adorantes regressi sunt in Hierusalem cum gaudio magno

53 et erant semper in templo laudantes et benedicentes Deum amen

1 Prima autem sabbatorum, valde diluculo venerunt ad monumentum portantes, quae paraverant, aromata.

2 Et invenerunt lapidem revolutum a monumento;

3 et ingressae non invenerunt corpus Domini Iesu.

4 Et factum est, dum mente haesitarent de isto, ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti.

5 Cum timerent autem et declinarent vultum in terram, dixerunt ad illas: " Quid quaeritis viventem cum mortuis?

6 Non est hic, sed surrexit. Recordamini qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galilaea esset,

7 dicens: "Oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum et crucifigi et die tertia resurgere" ".

8 Et recordatae sunt verborum eius

9 et regressae a monumento nuntiaverunt haec omnia illis Undecim et ceteris omnibus.

10 Erat autem Maria Magdalene et Ioanna et Maria Iacobi; et ceterae cum eis dicebant ad apostolos haec.

11 Et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista, et non credebant illis.

12 Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum et procumbens videt linteamina sola; et rediit ad sua mirans, quod factum fuerat.

13 Et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum, quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Ierusalem nomine Emmaus;

14 et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus, quae acciderant.

15 Et factum est, dum fabularentur et secum quaererent, et ipse Iesus appropinquans ibat cum illis;

16 oculi autem illorum tenebantur, ne eum agnoscerent.

17 Et ait ad illos: " Qui sunt hi sermones, quos confertis ad invicem ambulantes? ". Et steterunt tristes.

18 Et respondens unus, cui nomen Cleopas, dixit ei: " Tu solus peregrinus es in Ierusalem et non cognovisti, quae facta sunt in illa his diebus? ".

19 Quibus ille dixit: " Quae? ". Et illi dixerunt ei: " De Iesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo;

20 et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis et crucifixerunt eum.

21 Nos autem sperabamus, quia ipse esset redempturus Israel; at nunc super haec omnia tertia dies hodie quod haec facta sunt.

22 Sed et mulieres quaedam ex nostris terruerunt nos, quae ante lucem fuerunt ad monumentum

23 et, non invento corpore eius, venerunt dicentes se etiam visionem angelorum vidisse, qui dicunt eum vivere.

24 Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum et ita invenerunt, sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non viderunt ".

25 Et ipse dixit ad eos: " O stulti et tardi corde ad credendum in omnibus, quae locuti sunt Prophetae!

26 Nonne haec oportuit pati Christum et intrare in gloriam suam? ".

27 Et incipiens a Moyse et omnibus Prophetis interpretabatur illis in omnibus Scripturis, quae de ipso erant.

28 Et appropinquaverunt castello, quo ibant, et ipse se finxit longius ire.

29 Et coegerunt illum dicentes: " Mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est iam dies ". Et intravit, ut maneret cum illis.

30 Et factum est, dum recumberet cum illis, accepit panem et benedixit ac fregit et porrigebat illis.

31 Et aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt eum; et ipse evanuit ab eis.

32 Et dixerunt ad invicem: " Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, dum loqueretur nobis in via et aperiret nobis Scripturas? ".

33 Et surgentes eadem hora regressi sunt in Ierusalem et invenerunt congregatos Undecim et eos, qui cum ipsis erant,

34 dicentes: " Surrexit Dominus vere et apparuit Simoni ".

35 Et ipsi narrabant, quae gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis.

36 Dum haec autem loquuntur, ipse stetit in medio eorum et dicit eis: " Pax vobis! ".

37 Conturbati vero et conterriti existimabant se spiritum videre.

38 Et dixit eis: " Quid turbati estis, et quare cogitationes ascendunt in corda vestra?

39 Videte manus meas et pedes meos, quia ipse ego sum! Palpate me et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere ".

40 Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes.

41 Adhuc autem illis non credentibus prae gaudio et mirantibus, dixit eis: Habetis hic aliquid, quod manducetur? ".

42 At illi obtulerunt ei partem piscis assi.

43 Et sumens, coram eis manducavit.

44 Et dixit ad eos: " Haec sunt verba, quae locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia, quae scripta sunt in Lege Moysis et Prophetis et Psalmis de me ".

45 Tunc aperuit illis sensum, ut intellegerent Scripturas.

46 Et dixit eis: " Sic scriptum est, Christum pati et resurgere a mortuis die tertia,

47 et praedicari in nomine eius paenitentiam in remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem.

48 Vos estis testes horum.

49 Et ecce ego mitto promissum Patris mei in vos; vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtutem ex alto ".

50 Eduxit autem eos foras usque in Bethaniam et, elevatis manibus suis, benedixit eis.

51 Et factum est, dum benediceret illis, recessit ab eis et ferebatur in caelum.

52 Et ipsi adoraverunt eum et regressi sunt in Ierusalem cum gaudio magno

53 et erant semper in templo benedicentes Deum.