1 cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis intravit Capharnaum

2 centurionis autem cuiusdam servus male habens erat moriturus qui illi erat pretiosus

3 et cum audisset de Iesu misit ad eum seniores Iudaeorum rogans eum ut veniret et salvaret servum eius

4 at illi cum venissent ad Iesum rogabant eum sollicite dicentes ei quia dignus est ut hoc illi praestes

5 diligit enim gentem nostram et synagogam ipse aedificavit nobis

6 Iesus autem ibat cum illis et cum iam non longe esset a domo misit ad eum centurio amicos dicens Domine noli vexari non enim dignus sum ut sub tectum meum intres

7 propter quod et me ipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad te sed dic verbo et sanabitur puer meus

8 nam et ego homo sum sub potestate constitutus habens sub me milites et dico huic vade et vadit et alio veni et venit et servo meo fac hoc et facit

9 quo audito Iesus miratus est et conversus sequentibus se turbis dixit amen dico vobis nec in Israhel tantam fidem inveni

10 et reversi qui missi fuerant domum invenerunt servum qui languerat sanum

11 et factum est deinceps ibat in civitatem quae vocatur Naim et ibant cum illo discipuli eius et turba copiosa

12 cum autem adpropinquaret portae civitatis et ecce defunctus efferebatur filius unicus matri suae et haec vidua erat et turba civitatis multa cum illa

13 quam cum vidisset Dominus misericordia motus super ea dixit illi noli flere

14 et accessit et tetigit loculum hii autem qui portabant steterunt et ait adulescens tibi dico surge

15 et resedit qui erat mortuus et coepit loqui et dedit illum matri suae

16 accepit autem omnes timor et magnificabant Deum dicentes quia propheta magnus surrexit in nobis et quia Deus visitavit plebem suam

17 et exiit hic sermo in universam Iudaeam de eo et omnem circa regionem

18 et nuntiaverunt Iohanni discipuli eius de omnibus his

19 et convocavit duos de discipulis suis Iohannes et misit ad Dominum dicens tu es qui venturus es an alium expectamus

20 cum autem venissent ad eum viri dixerunt Iohannes Baptista misit nos ad te dicens tu es qui venturus es an alium expectamus

21 in ipsa autem hora curavit multos a languoribus et plagis et spiritibus malis et caecis multis donavit visum

22 et respondens dixit illis euntes nuntiate Iohanni quae vidistis et audistis quia caeci vident claudi ambulant leprosi mundantur surdi audiunt mortui resurgunt pauperes evangelizantur

23 et beatus est quicumque non fuerit scandalizatus in me

24 et cum discessissent nuntii Iohannis coepit dicere de Iohanne ad turbas quid existis in desertum videre harundinem vento moveri

25 sed quid existis videre hominem mollibus vestimentis indutum ecce qui in veste pretiosa sunt et deliciis in domibus regum sunt

26 sed quid existis videre prophetam utique dico vobis et plus quam prophetam

27 hic est de quo scriptum est ecce mitto angelum meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam ante te

28 dico enim vobis maior inter natos mulierum propheta Iohanne Baptista nemo est qui autem minor est in regno Dei maior est illo

29 et omnis populus audiens et publicani iustificaverunt Deum baptizati baptismo Iohannis

30 Pharisaei autem et legis periti consilium Dei spreverunt in semet ipsos non baptizati ab eo

31 cui ergo similes dicam homines generationis huius et cui similes sunt

32 similes sunt pueris sedentibus in foro et loquentibus ad invicem et dicentibus cantavimus vobis tibiis et non saltastis lamentavimus et non plorastis

33 venit enim Iohannes Baptista neque manducans panem neque bibens vinum et dicitis daemonium habet

34 venit Filius hominis manducans et bibens et dicitis ecce homo devorator et bibens vinum amicus publicanorum et peccatorum

35 et iustificata est sapientia ab omnibus filiis suis

36 rogabat autem illum quidam de Pharisaeis ut manducaret cum illo et ingressus domum Pharisaei discubuit

37 et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix ut cognovit quod accubuit in domo Pharisaei adtulit alabastrum unguenti

38 et stans retro secus pedes eius lacrimis coepit rigare pedes eius et capillis capitis sui tergebat et osculabatur pedes eius et unguento unguebat

39 videns autem Pharisaeus qui vocaverat eum ait intra se dicens hic si esset propheta sciret utique quae et qualis mulier quae tangit eum quia peccatrix est

40 et respondens Iesus dixit ad illum Simon habeo tibi aliquid dicere at ille ait magister dic

41 duo debitores erant cuidam feneratori unus debebat denarios quingentos alius quinquaginta

42 non habentibus illis unde redderent donavit utrisque quis ergo eum plus diliget

43 respondens Simon dixit aestimo quia is cui plus donavit at ille dixit ei recte iudicasti

44 et conversus ad mulierem dixit Simoni vides hanc mulierem intravi in domum tuam aquam pedibus meis non dedisti haec autem lacrimis rigavit pedes meos et capillis suis tersit

45 osculum mihi non dedisti haec autem ex quo intravit non cessavit osculari pedes meos

46 oleo caput meum non unxisti haec autem unguento unxit pedes meos

47 propter quod dico tibi remittentur ei peccata multa quoniam dilexit multum cui autem minus dimittitur minus diligit

48 dixit autem ad illam remittuntur tibi peccata

49 et coeperunt qui simul accumbebant dicere intra se quis est hic qui etiam peccata dimittit

50 dixit autem ad mulierem fides tua te salvam fecit vade in pace

1 Cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis, intra vit Capharnaum.

2 Centurionis autem cuiusdam servus male habens erat moriturus, qui illi erat pretiosus.

3 Et cum audisset de Iesu, misit ad eum seniores Iudaeorum rogans eum, ut veniret et salvaret servum eius.

4 At illi cum venissent ad Iesum, rogabant eum sollicite dicentes: " Dignus est, ut hoc illi praestes:

5 diligit enim gentem nostram et synagogam ipse aedificavit nobis ".

6 Iesus autem ibat cum illis. At cum iam non longe esset a domo, misit centurio amicos dicens ei: " Domine, noli vexari; non enim dignus sum, ut sub tectum meum intres,

7 propter quod et meipsum non sum dignum arbitratus, ut venirem ad te; sed dic verbo, et sanetur puer meus.

8 Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic: "Vade", et vadit; et alii: "Veni", et venit; et servo meo: "Fac hoc", et facit ".

9 Quo audito, Iesus miratus est eum et conversus sequentibus se turbis dixit: " Dico vobis, nec in Israel tantam fidem inveni! ".

10 Et reversi, qui missi fuerant, domum, invenerunt servum sanum.

11 Et factum est, deinceps ivit in civitatem, quae vocatur Naim, et ibant cum illo discipuli eius et turba copiosa.

12 Cum autem appropinquaret portae civitatis, et ecce defunctus efferebatur filius unicus matri suae; et haec vidua erat, et turba civitatis multa cum illa.

13 Quam cum vidisset Dominus, misericordia motus super ea dixit illi: " Noli flere! ".

14 Et accessit et tetigit loculum; hi autem, qui portabant, steterunt. Et ait: " Adulescens, tibi dico: Surge! ".

15 Et resedit, qui erat mortuus, et coepit loqui; et dedit illum matri suae.

16 Accepit autem omnes timor, et magnificabant Deum dicentes: " Propheta magnus surrexit in nobis " et: " Deus visitavit plebem suam ".

17 Et exiit hic sermo in universam Iudaeam de eo et omnem circa regionem.

18 Et nuntiaverunt Ioanni discipuli eius de omnibus his.

19 Et convocavit duos de discipulis suis Ioannes et misit ad Dominum dicens: " Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? ".

20 Cum autem venissent ad eum viri, dixerunt: " Ioannes Baptista misit nos ad te dicens: "Tu es qui venturus es, an alium exspectamus?" ".

21 In ipsa hora curavit multos a languoribus et plagis et spiritibus malis et caecis multis donavit visum.

22 Et respondens dixit illis: " Euntes nuntiate Ioanni, quae vidistis et audistis: caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur et surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur;

23 et beatus est, quicumque non fuerit scandalizatus in me ".

24 Et cum discessissent nuntii Ioannis, coepit dicere de Ioanne ad turbas: Quid existis in desertum videre? Arundinem vento moveri?

25 Sed quid existis videre? Hominem mollibus vestimentis indutum? Ecce, qui in veste pretiosa sunt et deliciis, in domibus regum sunt.

26 Sed quid existis videre? Prophetam? Utique, dico vobis, et plus quam prophetam.

27 Hic est, de quo scriptum est:Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam,qui praeparabit viam tuam ante te".

28 Dico vobis: Maior inter natos mulierum Ioanne nemo est; qui autem minor est in regno Dei, maior est illo.

29 Et omnis populus audiens et publicani iustificaverunt Deum, baptizati baptismo Ioannis;

30 pharisaei autem et legis periti consilium Dei spreverunt in semetipsos, non baptizati ab eo.

31 Cui ergo similes dicam homines generationis huius, et cui similes sunt?

32 Similes sunt pueris sedentibus in foro et loquentibus ad invicem, quod dicit:Cantavimus vobis tibiis, et non saltastis;lamentavimus, et non plorastis!".

33 Venit enim Ioannes Baptista neque manducans panem neque bibens vinum, et dicitis: "Daemonium habet!";

34 venit Filius hominis manducans et bibens, et dicitis: "Ecce homo devorator et bibens vinum, amicus publicanorum et peccatorum!".

35 Et iustificata est sapientia ab omnibus filiis suis ".

36 Rogabat autem illum quidam de pharisaeis, ut manducaret cum illo; et ingressus domum pharisaei discubuit.

37 Et ecce mulier, quae erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod accubuit in domo pharisaei, attulit alabastrum unguenti;

38 et stans retro secus pedes eius flens lacrimis coepit rigare pedes eius et capillis capitis sui tergebat, et osculabatur pedes eius et unguento ungebat.

39 Videns autem pharisaeus, qui vocaverat eum, ait intra se dicens: " Hic si esset propheta, sciret utique quae et qualis mulier, quae tangit eum, quia peccatrix est ".

40 Et respondens Iesus dixit ad illum: " Simon, habeo tibi aliquid dicere . At ille ait: " Magister, dic ".

41 " Duo debitores erant cuidam feneratori: unus debebat denarios quingentos, alius quinquaginta.

42 Non habentibus illis, unde redderent, donavit utrisque. Quis ergo eorum plus diliget eum? ".

43 Respondens Simon dixit: " Aestimo quia is, cui plus donavit ". At ille dixit ei: " Recte iudicasti ".

44 Et conversus ad mulierem, dixit Simoni: " Vides hanc mulierem? Intravi in domum tuam: aquam pedibus meis non dedisti; haec autem lacrimis rigavit pedes meos et capillis suis tersit.

45 Osculum mihi non dedisti; haec autem, ex quo intravi, non cessavit osculari pedes meos.

46 Oleo caput meum non unxisti; haec autem unguento unxit pedes meos.

47 Propter quod dico tibi: Remissa sunt peccata eius multa, quoniam dilexit multum; cui autem minus dimittitur, minus diligit ".

48 Dixit autem ad illam: " Remissa sunt peccata tua ".

49 Et coeperunt, qui simul accumbebant, dicere intra se: " Quis est hic, qui etiam peccata dimittit?".

50 Dixit autem ad mulierem: " Fides tua te salvam fecit; vade in pace! ".