1 recordare Domine quid acciderit nobis intuere et respice obprobrium nostrum

2 hereditas nostra versa est ad alienos domus nostrae ad extraneos

3 pupilli facti sumus absque patre matres nostrae quasi viduae

4 aquam nostram pecunia bibimus ligna nostra pretio conparavimus

5 cervicibus minabamur lassis non dabatur requies

6 Aegypto dedimus manum et Assyriis ut saturaremur pane

7 patres nostri peccaverunt et non sunt et nos iniquitates eorum portavimus

8 servi dominati sunt nostri non fuit qui redimeret de manu eorum

9 in animabus nostris adferebamus panem nobis a facie gladii in deserto

10 pellis nostra quasi clibanus exusta est a facie tempestatum famis

11 mulieres in Sion humiliaverunt virgines in civitatibus Iuda

12 principes manu suspensi sunt facies senum non erubuerunt

13 adulescentibus inpudice abusi sunt et pueri in ligno corruerunt

14 senes de portis defecerunt iuvenes de choro psallentium

15 defecit gaudium cordis nostri versus est in luctu chorus noster

16 cecidit corona capitis nostri vae nobis quia peccavimus

17 propterea maestum factum est cor nostrum ideo contenebrati sunt oculi nostri

18 propter montem Sion quia disperiit vulpes ambulaverunt in eo

19 tu autem Domine in aeternum permanebis solium tuum in generatione et generatione

20 quare in perpetuum oblivisceris nostri derelinques nos in longitudinem dierum

21 converte nos Domine ad te et convertemur innova dies nostros sicut a principio

22 sed proiciens reppulisti nos iratus es contra nos vehementer

1 Recordare, Domine, quid acci derit nobis;intuere et respice opprobrium nostrum.

2 Hereditas nostra versa est ad alienos,domus nostrae ad extraneos.

3 Pupilli facti sumus absque patre,matres nostrae quasi viduae.

4 Aquam nostram pecunia bibimus,ligna nostra pretio comparamus.

5 Iugum in cervicibus nostris minamur;lassis non datur requies.

6 Aegyptiis dedimus manum et Assyriis,ut saturaremur pane.

7 Patres nostri peccaverunt et non sunt,et nos iniquitates eorum portamus.

8 Servi dominantur nostri;non est qui redimat de manu eorum.

9 Vitae nostrae periculo afferimus panem nobisa facie gladii in deserto.

10 Pellis nostra quasi clibanus exusta estpropter aestum famis.

11 Mulieres in Sion humiliaveruntet virgines in civitatibus Iudae.

12 Principes manu eorum suspensi sunt;facies senum honorem non habuerunt.

13 Adulescentes molam portaverunt,et pueri sub lignis corruerunt.

14 Senes deficiunt de portis,iuvenes de choro psallentium.

15 Defecit gaudium cordis nostri;versus est in luctum chorus noster.

16 Cecidit corona capitis nostri;vae nobis, quia peccavimus!

17 Propterea maestum factum est cor nostrum,ideo contenebrati sunt oculi nostri,

18 propter montem Sion, quia desolatus est:vulpes ambulant in eo.

19 Tu autem, Domine, in aeternum permanebis,solium tuum in generationem et generationem.

20 Quare in perpetuum oblivisceris nostri,derelinques nos in longitudinem dierum?

21 Converte nos, Domine, ad te, et convertemur;innova dies nostros sicut a principio.

22 Ergone proiciens reppulisti nos,iratus es contra nos vehementer?