1 locutus est Dominus ad Mosen et Aaron dicens

2 homo in cuius carne et cute ortus fuerit diversus color sive pustula aut quasi lucens quippiam id est plaga leprae adducetur ad Aaron sacerdotem vel ad unum quemlibet filiorum eius

3 qui cum viderit lepram in cute et pilos in album mutatos colorem ipsamque speciem leprae humiliorem cute et carne reliqua plaga leprae est et ad arbitrium eius separabitur

4 sin autem lucens candor fuerit in cute nec humilior carne reliqua et pili coloris pristini recludet eum sacerdos septem diebus

5 et considerabit die septimo et siquidem lepra ultra non creverit nec transierit in cute priores terminos rursum includet eum septem diebus aliis

6 et die septimo contemplabitur si obscurior fuerit lepra et non creverit in cute mundabit eum quia scabies est lavabitque homo vestimenta sua et mundus erit

7 quod si postquam a sacerdote visus est et redditus munditiae iterum lepra creverit adducetur ad eum

8 et inmunditiae condemnabitur

9 plaga leprae si fuerit in homine adducetur ad sacerdotem

10 et videbit eum cumque color albus in cute fuerit et capillorum mutarit aspectum ipsa quoque caro viva apparuerit

11 lepra vetustissima iudicabitur atque inolita cuti contaminabit itaque eum sacerdos et non recludet quia perspicue inmunditia est

12 sin autem effloruerit discurrens lepra in cute et operuerit omnem carnem a capite usque ad pedes quicquid sub aspectu oculorum cadit

13 considerabit eum sacerdos et teneri lepra mundissima iudicabit eo quod omnis in candorem versa sit et idcirco homo mundus erit

14 quando vero caro vivens in eo apparuerit

15 tunc sacerdotis iudicio polluetur et inter inmundos reputabitur caro enim viva si lepra aspergatur inmunda est

16 quod si rursum versa fuerit in alborem et totum hominem operuerit

17 considerabit eum sacerdos et mundum esse decernet

18 caro et cutis in qua ulcus natum est et sanatum

19 et in loco ulceris cicatrix apparuerit alba sive subrufa adducetur homo ad sacerdotem

20 qui cum viderit locum leprae humiliorem carne reliqua et pilos versos in candorem contaminabit eum plaga enim leprae orta est in ulcere

21 quod si pilus coloris est pristini et cicatrix subobscura et vicina carne non est humilior recludet eum septem diebus

22 et siquidem creverit adiudicabit eum leprae

23 sin autem steterit in loco suo ulceris est cicatrix et homo mundus erit

24 caro et cutis quam ignis exuserit et sanata albam sive rufam habuerit cicatricem

25 considerabit eam sacerdos et ecce versa est in alborem et locus eius reliqua cute humilior contaminabit eum quia plaga leprae in cicatrice orta est

26 quod si pilorum color non fuerit inmutatus nec humilior plaga carne reliqua et ipsa leprae species fuerit subobscura recludet eum septem diebus

27 et die septimo contemplabitur si creverit in cute lepra contaminabit eum

28 sin autem in loco suo candor steterit non satis clarus plaga conbustionis est et idcirco mundabitur quia cicatrix est conbusturae

29 vir sive mulier in cuius capite vel barba germinarit lepra videbit eos sacerdos

30 et siquidem humilior fuerit locus carne reliqua et capillus flavus solitoque subtilior contaminabit eos quia lepra capitis ac barbae est

31 sin autem viderit et locum maculae aequalem vicinae carni et capillum nigrum recludet eos septem diebus

32 et die septimo intuebitur si non creverit macula et capillus sui coloris est et locus plagae carni reliquae aequalis

33 radetur homo absque loco maculae et includetur septem diebus aliis

34 si die septimo visa fuerit stetisse plaga in loco suo nec humilior carne reliqua mundabit eum lotisque vestibus mundus erit

35 sin autem post emundationem rursus creverit macula in cute

36 non quaeret amplius utrum capillus in flavum colorem sit commutatus quia aperte inmundus est

37 porro si steterit macula et capilli nigri fuerint noverit hominem esse sanatum et confidenter eum pronuntiet mundum

38 vir et mulier in cuius cute candor apparuerit

39 intuebitur eos sacerdos si deprehenderit subobscurum alborem lucere in cute sciat non esse lepram sed maculam coloris candidi et hominem mundum

40 vir de cuius capite capilli fluunt calvus ac mundus est

41 et si a fronte ceciderint pili recalvaster et mundus est

42 sin autem in calvitio sive in recalvatione albus vel rufus color fuerit exortus

43 et hoc sacerdos viderit condemnabit eum haut dubiae leprae quae orta est in calvitio

44 quicumque ergo maculatus fuerit lepra et separatus ad arbitrium sacerdotis

45 habebit vestimenta dissuta caput nudum os veste contectum contaminatum ac sordidum se clamabit

46 omni tempore quo leprosus est et inmundus solus habitabit extra castra

47 vestis lanea sive linea quae lepram habuerit

48 in stamine atque subtemine aut certe pellis vel quicquid ex pelle confectum est

49 si alba aut rufa macula fuerit infecta lepra reputabitur ostendeturque sacerdoti

50 qui consideratam recludet septem diebus

51 et die septimo rursus aspiciens si crevisse deprehenderit lepra perseverans est pollutum iudicabit vestimentum et omne in quo fuerit inventa

52 et idcirco conburetur flammis

53 quod si eam viderit non crevisse

54 praecipiet et lavabunt id in quo lepra est recludetque illud septem diebus aliis

55 et cum viderit faciem quidem pristinam non reversam nec tamen crevisse lepram inmundum iudicabit et igne conburet eo quod infusa sit in superficie vestimenti vel per totum lepra

56 sin autem obscurior fuerit locus leprae postquam vestis est lota abrumpet eum et a solido dividet

57 quod si ultra apparuerit in his locis quae prius inmaculata erant lepra volatilis et vaga debet igne conburi

58 si cessaverit lavabit ea quae pura sunt secundo et munda erunt

59 ista est lex leprae vestimenti lanei et linei staminis atque subteminis omnisque supellectilis pelliciae quomodo mundari debeat vel contaminari

1 Locutus est Dominus ad Moysen et Aaron dicens:

2 " Homo, in cuius carne et cute ortus fuerit tumor sive pustula aut quasi lucens quippiam, id est plaga leprae, adducetur ad Aaron sacerdotem vel ad unum quemlibet filiorum eius sacerdotum.

3 Qui cum viderit plagam in cute et pilos in album mutatos colorem ipsamque speciem plagae humiliorem cute et carne reliqua: plaga leprae est; quod cum viderit sacerdos, eum immundum esse decernet.

4 Sin autem lucens candor fuerit in cute nec humilior carne reliqua, et pili coloris pristini, recludet eum sacerdos septem diebus.

5 Et considerabit eum die septimo: et, siquidem plaga ultra non creverit nec transierit in cute priores terminos, rursum recludet eum septem diebus aliis.

6 Et die septimo contemplabitur eum iterum: si obscurior fuerit plaga et non creverit in cute, eum mundum esse decernet, quia scabies est. Lavabitque homo vestimenta sua et mundus erit.

7 Quod si, postquam a sacerdote visus est et redditus munditiae, iterum scabies creverit, adducetur ad eum;

8 et, si viderit ita esse, immunditiae condemnabitur: est lepra.

9 Plaga leprae si fuerit in homine, adducetur ad sacerdotem,

10 et videbit eum. Cumque tumor albus in cute fuerit et capillorum mutaverit aspectum in album, caro quoque viva creverit in tumore,

11 lepra vetustissima iudicabitur atque inolita cuti. Contaminabit itaque eum sacerdos et non recludet, quia perspicue immunditia est.

12 Sin autem effloruerit discurrens lepra in cute et operuerit omnem cutem a capite usque ad pedes, quidquid sub aspectu oculorum cadit,

13 considerabit eum sacerdos et teneri lepra mundissima iudicabit, eo quod omnis in candorem versa sit, et idcirco homo mundus erit.

14 Quando vero caro vivens in eo apparuerit, immundus erit.

15 Quod cum sacerdos viderit, inter immundos reputabit; caro enim viva immunda est: lepra est.

16 Quod si rursum versa fuerit in alborem, veniet ad sacerdotem,

17 qui cum hoc consideraverit, eum mundum esse decernet.

18 Caro et cutis, in qua ulcus natum est et sanatum,

19 et in loco ulceris tumor apparuerit albus sive macula subrufa, ostendet se homo sacerdoti.

20 Qui cum viderit locum maculae humiliorem carne reliqua et pilos versos in candorem, contaminabit eum: plaga enim leprae orta est in ulcere.

21 Quod si pilus coloris est pristini et cicatrix subobscura et vicina carne non est humilior, recludet eum septem diebus.

22 Et, siquidem creverit, adiudicabit eum leprae;

23 sin autem steterit in loco suo macula nec creverit, ulceris est cicatrix, et sacerdos eum mundum esse decernet.

24 Vel si alicuius cutem ignis exusserit, et locus exustionis subrufam sive albam habuerit maculam,

25 considerabit eam sacerdos; et ecce pilus versus est in alborem, et locus eius reliqua cute humilior, contaminabit eum, quia plaga leprae in cicatrice orta est.

26 Quod si pilorum color non fuerit immutatus, nec humilior macula carne reliqua, et ipsa leprae species fuerit subobscura, recludet eum septem diebus.

27 Et die septimo contemplabitur eum; si creverit in cute macula, contaminabit eum: plaga est leprae;

28 sin autem in loco suo macula steterit non satis clara, tumor combustionis est, et idcirco mundabit eum, quia cicatrix est combusturae.

29 Vir sive mulier, in cuius capite vel barba germinarit plaga, videbit eam sacerdos.

30 Et, siquidem humilior fuerit locus carne reliqua, et capillus flavus solitoque subtilior, contaminabit eos, quia scabies est, lepra capitis vel barbae.

31 Sin autem viderit plagam scabiei aequalem vicinae carni nec capillum nigrum in ea, recludet eos septem diebus.

32 Et die septimo intuebitur plagam: si non creverit scabies, nec capillus flavus fuerit in ea, et locus plagae carni reliquae aequalis,

33 radetur homo absque loco maculae, et includet eum sacerdos septem diebus aliis.

34 Si die septimo visa fuerit stetisse plaga in loco suo nec humilior carne reliqua, mundabit eum sacerdos; lotisque vestibus mundus erit.

35 Sin autem post emundationem rursus creverit scabies in cute,

36 non quaeret amplius utrum capillus in flavum colorem sit commutatus, quia aperte immundus est.

37 Porro si steterit macula, et capilli nigri fuerint, noverit hominem esse sanatum et confidenter eum pronuntiet mundum.

38 Vir et mulier, in cuius cute maculae, maculae albae apparuerint,

39 intuebitur eos sacerdos. Si deprehenderit subobscurum alborem lucere in cute, sciat impetiginem ortam esse in cute; mundus est.

40 Vir, de cuius capite capilli fluunt, calvus ac mundus est;

41 et, si a fronte ceciderint pili, recalvaster et mundus est.

42 Sin autem in calvitio sive in recalvatione plaga alba vel subrufa fuerit exorta, lepra est capitis.

43 Sacerdos eum videbit, et ecce tumor plagae subrufus secundum aspectum leprae cutis carnis.

44 Vir maculatus est lepra, et sacerdos omnino decernet eum esse immundum; plaga est in capite eius.

45 Leprosus hac plaga percussus habebit vestimenta dissuta, comam capitis excussam, barbam contectam; clamabit: "Immundus! Immundus!".

46 Omni tempore, quo leprosus est immundus, immundus est et solus habitabit extra castra.

47 Si in veste lanea sive linea lepra fuerit,

48 in stamine sive subtemine lineo vel laneo aut in pelle vel quolibet ex pelle confecto,

49 si macula pallida aut rufa fuerit, lepra reputabitur ostendeturque sacerdoti.

50 Qui considerabit macula infectum et recludet septem diebus;

51 et die septimo rursus aspiciens, si crevisse deprehenderit, lepra maligna est; pollutum iudicabit vestimentum et omne, in quo fuerit inventa,

52 et idcirco comburetur flammis.

53 Quod si eam viderit non crevisse,

54 praecipiet, et lavabunt id, in quo plaga est; recludetque illud septem diebus aliis.

55 Et cum viderit post lavationem faciem quidem pristinam non mutatam, nec tamen crevisse plagam, immunda est res, et igne combures eam, eo quod infusa sit plaga in superficie rei vel in parte aversa.

56 Sin autem obscurior fuerit locus plagae, postquam res est lota, sacerdos abrumpet eum et a solido dividet.

57 Quod si macula ultra apparuerit in his rebus, quae prius immaculata erant, lepra volatilis et vaga, igne combures illas.

58 Quas vero laveris et a quibus cessaverit plaga, illas lavabis secundo, et mundae erunt.

59 Ista est lex leprae vestimenti lanei et linei, staminis atque subteminis, omnisque supellectilis pelliceae, quomodo mundari debeat vel contaminari ".