1 initium evangelii Iesu Christi Filii Dei

2 sicut scriptum est in Esaia propheta ecce mitto angelum meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam

3 vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite semitas eius

4 fuit Iohannes in deserto baptizans et praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum

5 et egrediebatur ad illum omnis Iudaeae regio et Hierosolymitae universi et baptizabantur ab illo in Iordane flumine confitentes peccata sua

6 et erat Iohannes vestitus pilis cameli et zona pellicia circa lumbos eius et lucustas et mel silvestre edebat

7 et praedicabat dicens venit fortior me post me cuius non sum dignus procumbens solvere corrigiam calciamentorum eius

8 ego baptizavi vos aqua ille vero baptizabit vos Spiritu Sancto

9 et factum est in diebus illis venit Iesus a Nazareth Galilaeae et baptizatus est in Iordane ab Iohanne

10 et statim ascendens de aqua vidit apertos caelos et Spiritum tamquam columbam descendentem et manentem in ipso

11 et vox facta est de caelis tu es Filius meus dilectus in te conplacui

12 et statim Spiritus expellit eum in desertum

13 et erat in deserto quadraginta diebus et quadraginta noctibus et temptabatur a Satana eratque cum bestiis et angeli ministrabant illi

14 postquam autem traditus est Iohannes venit Iesus in Galilaeam praedicans evangelium regni Dei

15 et dicens quoniam impletum est tempus et adpropinquavit regnum Dei paenitemini et credite evangelio

16 et praeteriens secus mare Galilaeae vidit Simonem et Andream fratrem eius mittentes retia in mare erant enim piscatores

17 et dixit eis Iesus venite post me et faciam vos fieri piscatores hominum

18 et protinus relictis retibus secuti sunt eum

19 et progressus inde pusillum vidit Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem eius et ipsos in navi conponentes retia

20 et statim vocavit illos et relicto patre suo Zebedaeo in navi cum mercennariis secuti sunt eum

21 et ingrediuntur Capharnaum et statim sabbatis ingressus synagogam docebat eos

22 et stupebant super doctrina eius erat enim docens eos quasi potestatem habens et non sicut scribae

23 et erat in synagoga eorum homo in spiritu inmundo et exclamavit

24 dicens quid nobis et tibi Iesu Nazarene venisti perdere nos scio qui sis Sanctus Dei

25 et comminatus est ei Iesus dicens obmutesce et exi de homine

26 et discerpens eum spiritus inmundus et exclamans voce magna exivit ab eo

27 et mirati sunt omnes ita ut conquirerent inter se dicentes quidnam est hoc quae doctrina haec nova quia in potestate et spiritibus inmundis imperat et oboediunt ei

28 et processit rumor eius statim in omnem regionem Galilaeae

29 et protinus egredientes de synagoga venerunt in domum Simonis et Andreae cum Iacobo et Iohanne

30 decumbebat autem socrus Simonis febricitans et statim dicunt ei de illa

31 et accedens elevavit eam adprehensa manu eius et continuo dimisit eam febris et ministrabat eis

32 vespere autem facto cum occidisset sol adferebant ad eum omnes male habentes et daemonia habentes

33 et erat omnis civitas congregata ad ianuam

34 et curavit multos qui vexabantur variis languoribus et daemonia multa eiciebat et non sinebat loqui ea quoniam sciebant eum

35 et diluculo valde surgens egressus abiit in desertum locum ibique orabat

36 et persecutus est eum Simon et qui cum illo erant

37 et cum invenissent eum dixerunt ei quia omnes quaerunt te

38 et ait illis eamus in proximos vicos et civitates ut et ibi praedicem ad hoc enim veni

39 et erat praedicans in synagogis eorum et omni Galilaea et daemonia eiciens

40 et venit ad eum leprosus deprecans eum et genu flexo dixit si vis potes me mundare

41 Iesus autem misertus eius extendit manum suam et tangens eum ait illi volo mundare

42 et cum dixisset statim discessit ab eo lepra et mundatus est

43 et comminatus ei statim eiecit illum

44 et dicit ei vide nemini dixeris sed vade ostende te principi sacerdotum et offer pro emundatione tua quae praecepit Moses in testimonium illis

45 at ille egressus coepit praedicare et diffamare sermonem ita ut iam non posset manifeste in civitatem introire sed foris in desertis locis esse et conveniebant ad eum undique

1 Initium evangelii Iesu Christi Filii Dei.

2 Sicut scriptum est in Isaia propheta: Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam,qui praeparabit viam tuam;

3 vox clamantis in deserto:Parate viam Domini, rectas facite semitas eius" ",

4 fuit Ioannes Baptista in deserto praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum.

5 Et egrediebatur ad illum omnis Iudaeae regio et Hierosolymitae universi et baptizabantur ab illo in Iordane flumine confitentes peccata sua.

6 Et erat Ioannes vestitus pilis cameli, et zona pellicea circa lumbos eius, et locustas et mel silvestre edebat.

7 Et praedicabat dicens: " Venit fortior me post me, cuius non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamentorum eius.

8 Ego baptizavi vos aqua; ille vero baptizabit vos in Spiritu Sancto ".

9 Et factum est in diebus illis, venit Iesus a Nazareth Galilaeae et baptizatus est in Iordane ab Ioanne.

10 Et statim ascendens de aqua vidit apertos caelos et Spiritum tamquam columbam descendentem in ipsum;

11 et vox facta est de caelis: " Tu es Filius meus dilectus; in te complacui ".

12 Et statim Spiritus expellit eum in desertum.

13 Et erat in deserto quadraginta diebus et tentabatur a Satana; eratque cum bestiis, et angeli ministrabant illi.

14 Postquam autem traditus est Ioannes, venit Iesus in Galilaeam praedicans evangelium Dei

15 et dicens: " Impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei; paenitemini et credite evangelio ".

16 Et praeteriens secus mare Galilaeae vidit Simonem et Andream fratrem Simonis mittentes in mare; erant enim piscatores.

17 Et dixit eis Iesus: " Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum ".

18 Et protinus, relictis retibus, secuti sunt eum.

19 Et progressus pusillum vidit Iacobum Zebedaei et Ioannem fratrem eius, et ipsos in navi componentes retia,

20 et statim vocavit illos. Et, relicto patre suo Zebedaeo in navi cum mercennariis, abierunt post eum.

21 Et ingrediuntur Capharnaum. Et statim sabbatis ingressus synagogam docebat.

22 Et stupebant super doctrina eius: erat enim docens eos quasi potestatem habens et non sicut scribae.

23 Et statim erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo; et exclamavit

24 dicens: " Quid nobis et tibi, Iesu Nazarene? Venisti perdere nos? Scio qui sis: Sanctus Dei ".

25 Et comminatus est ei Iesus dicens: " Obmutesce et exi de homine! ".

26 Et discerpens eum spiritus immundus et exclamans voce magna exivit ab eo.

27 Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes: " Quidnam est hoc? Doctrina nova cum potestate; et spiritibus immundis imperat, et oboediunt ei ".

28 Et processit rumor eius statim ubique in omnem regionem Galilaeae.

29 Et protinus egredientes de synagoga venerunt in domum Simonis et Andreae cum Iacobo et Ioanne.

30 Socrus autem Simonis decumbebat febricitans; et statim dicunt ei de illa.

31 Et accedens elevavit eam apprehensa manu; et dimisit eam febris, et ministrabat eis.

32 Vespere autem facto, cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes et daemonia habentes;

33 et erat omnis civitas congregata ad ianuam.

34 Et curavit multos, qui vexabantur variis languoribus, et daemonia multa eiecit et non sinebat loqui daemonia, quoniam sciebant eum.

35 Et diluculo valde mane surgens egressus est et abiit in desertum locum ibique orabat.

36 Et persecutus est eum Simon et qui cum illo erant;

37 et cum invenissent eum, dixerunt ei: " Omnes quaerunt te! ".

38 Et ait illis: " Eamus alibi in proximos vicos, ut et ibi praedicem: ad hoc enim veni ".

39 Et venit praedicans in synagogis eorum per omnem Galilaeam et daemonia eiciens.

40 Et venit ad eum leprosus deprecans eum et genu flectens et dicens ei: " Si vis, potes me mundare ".

41 Et misertus extendens manum suam tetigit eum et ait illi: " Volo, mundare! ";

42 et statim discessit ab eo lepra, et mundatus est.

43 Et infremuit in eum statimque eiecit illum

44 et dicit ei: "Vide, nemini quidquam dixeris; sed vade, ostende te sacerdoti et offer pro emundatione tua, quae praecepit Moyses, in testimonium illis ".

45 At ille egressus coepit praedicare multum et diffamare sermonem, ita ut iam non posset manifesto in civitatem introire, sed foris in desertis locis erat; et conveniebant ad eum undique.