1 et introivit iterum synagogam et erat ibi homo habens manum aridam

2 et observabant eum si sabbatis curaret ut accusarent illum

3 et ait homini habenti manum aridam surge in medium

4 et dicit eis licet sabbatis bene facere an male animam salvam facere an perdere at illi tacebant

5 et circumspiciens eos cum ira contristatus super caecitatem cordis eorum dicit homini extende manum tuam et extendit et restituta est manus illi

6 exeuntes autem statim Pharisaei cum Herodianis consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent

7 et Iesus cum discipulis suis secessit ad mare et multa turba a Galilaea et Iudaea secuta est eum

8 et ab Hierosolymis et ab Idumea et trans Iordanen et qui circa Tyrum et Sidonem multitudo magna audientes quae faciebat venerunt ad eum

9 et dixit discipulis suis ut navicula sibi deserviret propter turbam ne conprimerent eum

10 multos enim sanabat ita ut inruerent in eum ut illum tangerent quotquot habebant plagas

11 et spiritus inmundi cum illum videbant procidebant ei et clamabant dicentes

12 tu es Filius Dei et vehementer comminabatur eis ne manifestarent illum

13 et ascendens in montem vocavit ad se quos voluit ipse et venerunt ad eum

14 et fecit ut essent duodecim cum illo et ut mitteret eos praedicare

15 et dedit illis potestatem curandi infirmitates et eiciendi daemonia

16 et inposuit Simoni nomen Petrus

17 et Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem Iacobi et inposuit eis nomina Boanerges quod est Filii tonitrui

18 et Andream et Philippum et Bartholomeum et Mattheum et Thomam et Iacobum Alphei et Thaddeum et Simonem Cananeum

19 et Iudam Scarioth qui et tradidit illum

20 et veniunt ad domum et convenit iterum turba ita ut non possent neque panem manducare

21 et cum audissent sui exierunt tenere eum dicebant enim quoniam in furorem versus est

22 et scribae qui ab Hierosolymis descenderant dicebant quoniam Beelzebub habet et quia in principe daemonum eicit daemonia

23 et convocatis eis in parabolis dicebat illis quomodo potest Satanas Satanan eicere

24 et si regnum in se dividatur non potest stare regnum illud

25 et si domus super semet ipsam dispertiatur non poterit domus illa stare

26 et si Satanas consurrexit in semet ipsum dispertitus est et non potest stare sed finem habet

27 nemo potest vasa fortis ingressus in domum diripere nisi prius fortem alliget et tunc domum eius diripiet

28 amen dico vobis quoniam omnia dimittentur filiis hominum peccata et blasphemiae quibus blasphemaverint

29 qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum non habet remissionem in aeternum sed reus erit aeterni delicti

30 quoniam dicebant spiritum inmundum habet

31 et veniunt mater eius et fratres et foris stantes miserunt ad eum vocantes eum

32 et sedebat circa eum turba et dicunt ei ecce mater tua et fratres tui foris quaerunt te

33 et respondens eis ait quae est mater mea et fratres mei

34 et circumspiciens eos qui in circuitu eius sedebant ait ecce mater mea et fratres mei

35 qui enim fecerit voluntatem Dei hic frater meus et soror mea et mater est

1 Et introivit iterum in synago gam. Et erat ibi homo habens manum aridam;

2 et observabant eum, si sabbatis curaret illum, ut accusarent eum.

3 Et ait homini habenti manum aridam: " Surge in medium ".

4 Et dicit eis: " Licet sabbatis bene facere an male? Animam salvam facere an perdere? ". At illi tacebant.

5 Et circumspiciens eos cum ira, contristatus super caecitate cordis eorum, dicit homini: " Extende manum ". Et extendit, et restituta est manus eius.

6 Et exeuntes pharisaei statim cum herodianis consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent.

7 Et Iesus cum discipulis suis secessit ad mare. Et multa turba a Galilaea secuta est et a Iudaea

8 et ab Hierosolymis et ab Idumaea; et, qui trans Iordanem et circa Tyrum et Sidonem, multitudo magna, audientes, quae faciebat, venerunt ad eum.

9 Et dixit discipulis suis, ut navicula sibi praesto esset propter turbam, ne comprimerent eum.

10 Multos enim sanavit, ita ut irruerent in eum, ut illum tangerent, quotquot habebant plagas.

11 Et spiritus immundi, cum illum videbant, procidebant ei et clamabant dicentes: " Tu es Filius Dei! ".

12 Et vehementer comminabatur eis, ne manifestarent illum.

13 Et ascendit in montem et vocat ad se, quos voluit ipse, et venerunt ad eum.

14 Et fecit Duodecim, ut essent cum illo, et ut mitteret eos praedicare

15 habentes potestatem eiciendi daemonia:

16 et imposuit Simoni nomen Petrum;

17 et Iacobum Zebedaei et Ioannem fratrem Iacobi, et imposuit eis nomina Boanerges, quod est Filii tonitrui;

18 et Andream et Philippum et Bartholomaeum et Matthaeum et Thomam et Iacobum Alphaei et Thaddaeum et Simonem Chananaeum

19 et Iudam Iscarioth, qui et tradidit illum.

20 Et venit ad domum; et convenit iterum turba, ita ut non possent neque panem manducare.

21 Et cum audissent sui, exierunt tenere eum; dicebant enim: " In furorem versus est ".

22 Et scribae, qui ab Hierosolymis descenderant, dicebant: " Beelzebul habet " et: " In principe daemonum eicit daemonia ".

23 Et convocatis eis, in parabolis dicebat illis: " Quomodo potest Satanas Satanam eicere?

24 Et si regnum in se dividatur, non potest stare regnum illud;

25 et si domus in semetipsam dispertiatur, non poterit domus illa stare.

26 Et si Satanas consurrexit in semetipsum et dispertitus est, non potest stare, sed finem habet.

27 Nemo autem potest in domum fortis ingressus vasa eius diripere, nisi prius fortem alliget; et tunc domum eius diripiet.

28 Amen dico vobis: Omnia dimittentur filiis hominum peccata et blasphemiae, quibus blasphemaverint;

29 qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum, non habet remissionem in aeternum, sed reus est aeterni delicti ".

30 Quoniam dicebant: " Spiritum immundum habet ".

31 Et venit mater eius et fratres eius, et foris stantes miserunt ad eum vocantes eum.

32 Et sedebat circa eum turba, et dicunt ei: " Ecce mater tua et fratres tui et sorores tuae foris quaerunt te ".

33 Et respondens eis ait: " Quae est mater mea et fratres mei? ".

34 Et circumspiciens eos, qui in circuitu eius sedebant, ait: " Ecce mater mea et fratres mei.

35 Qui enim fecerit voluntatem Dei, hic frater meus et soror mea et mater est ".